Imágenes de páginas
PDF
EPUB

familiam fratribus pro remedio animę suę absque omni convulsione donandi. Liberam eciam habeat potestatem curtem claustralem cuicunque fratri voluerit et nulli alii, coram tribus vel duobus fratribus, sive sit sanus, sive in lecto ęgrotus, absque omni convulsione donandi. Liberam eciam habeat potestatem pecuniam suam, vinum, frumentum et vestes, equos et omnem suppellectilem suam et quicquid mobilis rei possideat, insuper prebendam suam per annum post mortem suam, cuicunque mortalium sibi placuerit, item coram tribus vel duobus fratribus absque omni convulsione donandi. Si vero antequam quicquam de rebus suis disposuerit, morte preventus fuerit, fratres pellicias, supellicia, tunicas, camisias, et quodcunque vestimentum linguam habeat et lectum cum lectisternio et lineamine et coopertorio suo, sive pellibus, si coopertorio careat, et quibuscunque vestibus in claustro et ad chorum utebatur, in suos usus recipiant et de prebenda illius per annum, sicut utilius animę illius viderint, decanus cum fratribus disponat et de reliqua eius substancia, quam reliquit, ipsi fratres et nullus alius hac racione se intromittant, ut heredibus, si idoneos habuerit, totam eam, excepta serviencium ipsius competenti remuneracione, integre resignent. Si vero idoneos non habuerit, ipsi fratres totam quam reliquit substanciam, exceptis vestibus et aliis rebus fratribus determinatis, sicut commodius anime defuncti censuerint disponant. Curtis vero claustralis in potestate sit episcopi, alii tamen fratri et non alii ab eo donanda. Quiddam tamen de illis fratribus, qui obediencias ab episcopo habuerint, excipimus. Si videlicet de prebendis fratrum, quibus prefuerint vel de aliis rebus, quod ad eos iure obediencię pertinuit, viventes non disposuerunt, fratres quidem de defuncti substancia, quod ipsorum ius est, recipiant et de reliqua parte, quam Spire sive in propria, sive in aliena curte habuit, quod neglexit suppleant et si quid residui fuerit vel ipsius heredibus vel ipsius anime, ut prescriptum est conferant. Quicquid autem in rure, in beneficio, quod ab episcopo habuit, reliquit, in usum episcopi cedat. Legem eciam de substancia defuncti Spirensis episcopi datam ab antiquo et a predictis regibus et imperatoribus confirmatam, nos quoque corroboramus, damus firmiter tenendam, constituimus, ut videlicet si ipse vivens bona sua non legaverit, fratres omnes vestes illius claustrales, quas reliquit, obtineant, cetera omnia, frumentum, pecunia, equi et quidquid mobilis rei possedit, in

tres partes dividantur et una tercia pars fratribus, una pauperibus distribuatur et una futuro reservetur. Alio quoque iure fratres nostros Spirenses civibus huius loci preferimus. Si quis illorum serviens hospicio et convictu alicuius eorum cottidiano participans aliquam contra ius civium iniusticiam fecerit, non in forum, neque ius publicum, sicut alii ex precepto tribuni vocentur, immo tribunus episcopi in claustrum ante decanum veniens et sibi et ei, qui lesus fuerit, satisfactionem postulet et accipiat, hac videlicet racione, ut ei, qui lesus est, secundum ius civile componatur, tribuno vero, vel verberibus, si fratri domino peccantis placet, vel si frater mavult servienti parcere pecuniam secundum ius civile sexaginta videlicet solidorum satisfactio fiat. Si vero aliquis fratrum alium, neque ipsius hospicio, neque cottidiano victu utentem servientem in urbe habeat, communi civium iuri subiaceat. Hoc quoque addimus, ut nullus in alicuius fratris curte, ubi ipse habitat, eo nolente hospitetur, nisi imperatore vel rege ibi curiam habente, caminata et non stabulum, neque coquina a camerario imperatoris vel regis alicui episcopo vel abbati et ipso fratre permittente, ibi concedatur. Sancimus eciam, ut curtes fratrum, in quibus habitant, ita sub firmissima consistant immunitate, ut si forte vel urbis prefectus, vel tribunus, vel alius aliquis edes vel curtem alicuius fratris, in quibus habitat, vel violenter irruperit vel aliquem ibi ceperit, vel in aliquo leserit secundum legem immunitatis episcopo sexcentis solidis cum episcopali banno triplici et ei, qui lesus est triplici ipsius composicione emendet. Si vero aliquis fratrum aliquem forensem vulneraverit, vel spoliaverit vel in aliquo leserit, non ab hoc vel a prefecto vel a tribuno capiatur, sed ipsa questio ad decanum et ad alios fratres deferatur et ei, qui lesus est ab eo qui peccavit, secundum iusticiam componatur, ipse vero vel acri corporis disciplina vel ieiunio vel utroque pro qualitate criminis longo vel brevi affligatur, neque claustrum exire ante dignam satisfactionem ei permittatur. Si vero vel in huius vel in alicuiuslibet alterius criminis emendacione decano et fratribus aliquis frater inobediens fuerit, de claustro a decano eiiciatur, prebenda ei auferatur, ipse tamen nihilominus usque ad sex septimanas, si forte resipiscere velit, exspectetur et si misericordiam usque ad hoc spacium quęsierit, a decano et fratribus in primis penitencia inobediencię recipiatur et postea prescripto iuri penitencię subiaceat. Si autem in

tra sex septimanas redire contempserit, res ante episcopum deferatur et ei coram episcopo communi omnium fratrum iudicio et consensu prebenda abiudicetur. Et ut hec nostra tradicio et corroboracio tam de prędiis quam de iure prescripto in omnes retro generaciones stabilis et a nullo unquam imperatore vel rege vel episcopo sive aliquo mortali dissolvenda permaneat, presentem cartam nostri sigilli impressione insigniri precepimus. Signum domni Heinrici tercii Romanorum imperatoris invictissimi. Humbertus cancellarius vice archicancellarii recognovi. Data III. idus aprilis, anno ab incarnacione Domini MCI. indictione VIIII. regnante Heinrico tercio Romanorum imperatore augusto anno XLVII, imperante autem XVI. (XVII.) Acta Spire in Christi nomine ad salutiferam memoriam Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti feliciter amen.

73. Iohannes I bischof zu Speyer überlässt dem St. Guido's stifte daselbst zwei huben feld zu Niederotterbach. 1101 mai 24. Notum sit omnibus tam futuri quam presentis temporis fidelibus, quod ego Ioannes ex divina miseracione sanctę Spirensis ecclesię pręsul, licet indignus, ob mee meorumque animę remedium Deo et sancto Guidoni ceterisque sanctis, quorum reliqię in ecclesia beati Guidonis continentur, duas hobas in inferiori Otterbach donavi, hac videlicet racione, ut easdem hobas fratres in ecclesia sancti Guidonis Deo famulantes libere in sua potestate possideant et quod inde exquirere poterunt, in anniversario meo inter se distribuant. Constitui eciam, ut in anniversario Heinrici imperatoris tercii, item in meo anniversario, nec non in anniversariis consanguineorum meorum, Hermanni Coloniensis archiepiscopi, Wolframi patris mei, Acele matris meę, Zeitzolfi fratris mei, Adelheidis et Iuttę filiarum eiusdem fratris mei, ad ecclesiam sanctę Marię ad vigilias in nocte et missas in die celebrandas, communiter conveniant et in refectionem eis communiter cum fratribus maioris ecclesię de curte mea Steinwilre, quam fratribus donavi, administrandam recipiant. Et ut hęc mea tradicio et constitucio stabilis et in omnes retro generaciones inconvulsa permaneat, presentem cartam in testimonium scribi, eamque sigillo meo sigillari precepi. Facta IX. kal. iunii, anno ab incarnacione Domini MCI. indictione IX. regnante Heinrico tercio Romanorum imperatore augusto anno

XLVII. imperante autem XVI. me verò XI. sanctę Spirensi ecclesię presidente.

74. Heinrich IV. kaiser schenkt der domkirche zu Speyer verschiedene besitzungen im Ufgaue. Speyer, 1102 feb. 15.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus tercius divina favente clemencia Romanorum imperator augustus. Notum esse volumus cunctis, tam futuri, quam presentis temporis Christi fidelibus, cum genitor noster beatę memorię Heinricus videlicet secundus Romanorum imperator augustus, pro sue suorumque animę remedio prędium quoddam Rotenvelis dictum in pago Uffgowi, in comitatu Vorcheim, Hermanni scilicet comitis situm, cum omnibus utilitatibus ad idem prędium pertinentibus, sanctę Spirensi ecclesię in proprium delegavit, ea videlicet racione, ut fratres Deo sancteque Marię in prenominata ecclesia servientes, eodem prędio ad suam prebendam uterentur. Aliquando deinde tempore transacto, quidam ingenuus homo, nomine Werinhardus, qui in eodem pago quedam prędia hereditario iure possedit, magnam partem prędiorum, que ad predictam curiam Rotenvelis pertinebant, iniuste occasione vicinitatis sibi usurpavit, castrum inibi Michilenbach dictum violenta dominacione construxit. Quam iniuriam cum parens noster a fratribus Spirensis ecclesię cognosceret, prefatum Werinhardum ad iusticiam compulit, et per iuramentum, quod sibi fecit, ad hoc eum constrinxit, ut non prius pedes nudos videret, quam idem castrum penitus dirueret, et cuneta fratribus iniuste ablata restitueret. Post obitum vero parentis nostri, eiusdem Werinhardi filii Cuono videlicet designatus Argentinensis episcopus, Eberhardus et Werinhardus patris peccatum iterantes, prędictum castrum reparaverunt, et multo plura prędia, quam eciam pater ipsorum fratribus abstulerunt. Quod scelus dum nostrę imperiali dignitati fratres Spirenses, maxime autem fidelis noster Iohannes Spirensis episcopus deferrent, in memoriam revocavimus, quoniam beata Dei genitrix virgo Maria de multis et magnis tribulacionibus nos sepissime liberavit, et iniuriam ei illatam vindicare zelo iusticię vehementer accensi, Cuononem episcopum et ipsius advocatum et fratres ipsius Eberhardum et Werinhardum, predictum castrum cum prediis fratribus iniuste subductis, Iohanni Spirensi episcopo et ipsius advocato cum composicione sua se cundum iusticiam reddere coegimus. Et ut omnem deinceps

[ocr errors]

occasionem predicta prędia sanctę Marię invadendi et diripiendi eidem Cuononi episcopo totique cognacioni ipsius penitus auferremus, quidquid prędii in eodem pago habuerunt, cum ipsorum voluntate ab eis adquisivimus. Idem autem prędium in subscriptis villis situm est, Luidfridiswilri, Oberenwilri, Winkele, Eichelbach, Frierlinde Gesuendi, Hirtzbuhel, Elchisheim, Merivelt, Bukinisheim, Odinkeim. Quidquid ergo prędii in predictis villis habuerunt cum omnibus utilitatibus ad dictum prędium pertinentibus, agris videlicet, vineis, pratis, molendinis, aquis aquarumque decursibus, piscacionibus, venacionibus, exitibus et reditibus, cultis et incultis, et quocunque modo eis servivit, nobis et advocato nostro, quem ad hoc nobis negocium delegimus, et ipse Cuono episcopus per manum sui advocati Brunonis, et ipsius fratres Eberhardus et Werinhardus multis principibus astantibus donaverunt. Quoniam ergo semper summam spem et de presenti nostri honoris statu, et de felici futurę vitę gaudio in beatę Marię virginis intercessione habuimus, predicta prędia sicuti nobis data sunt, pro nostra et filii nostri Heinrici regis presenti et futura salute, et pro remedio animarum nostrorum parentum, avi videlicet nostri Cuonradi imperatoris, et avię nostrę Giselę imperatricis, patrisque nostri Heinrici imperatoris, matrisque nostre Agnetis imperatricis, nostręque dilectissimę coniugis Berethe imperatricis et fratris nostri Cuonradi, filięque nostre Adelheidis, et filii nostri Heinrici, attendentes fidele servicium et peticionem carissimi Iohannis episcopi Spirensis ad usum fratrum tradidimus, eo videlicet tenore, ut eiusdem ecclesię prepositus eiusque successores cum consilio et consensu fratrum de eisdem villis liberam deinceps habeant potestatem tenendi, commutandi, precariandi, vel quidquid sibi placuerit ad usum fratrum inde faciendi. Si autem, quod absit, aliquis eiusdem ecclesię episcoporum aut sibimet ipsi usurpare, aut alicui in beneficium dare, vel quoque modo a servicio fratrum abalienare presumpserit, bis aut ter ab herede nostro et fratribus monitus, ut emendet, et si rennuerit, sibique in ammonicione obedire contempserit, idem noster proximus heres dimidiam libram auri in publico pondere ad altare sanctę Marię persolvat, sibique supradictas villas hereditario iure possidendas redimat. Et ut hęc nostrę tradicionis et constrictionis imperialis auctoritas stabilis et inconvulsa omni evo permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria corroborantes, sigilli nostri impres

« AnteriorContinuar »