Imágenes de páginas
PDF
EPUB

23° Officiales autem excedentes summam sibi ab abbate concessam ultra vi denarios, prior etiam non absolvat, alii vero confessores ultra trium denariorum.

24° Criminosi occulti a gradu altaris prius consilio, postea præcepto abbatis arceantur.

CLAUSTRUM.

25° Syllabicantes scribentes creta, carbonibus, vel hujusmodi aliis, nisi occasione sui officii, ponentes manum super alios per apertam iram vel dissolutum ludum, proclamentur, et acriter puniantur: qui postquam potuit hujusmodi proclamare et scienter non proclamaverit, altaris gradum non ascendat, donec proclamaverit. Similiter syllabicans, scribens et ponens per dissolutum ludum super alium abstineat donec recognoscat. 26 Significans in ecclesia, dormitorio, refectorio, ad collationem absque utilitate, et juniores, oratiouem propter colloquium perdentes, fere omnes vapulent.

REFECTORIUM.

27° Perdit versum qui non interest nisi pro ludere necessario vel pro gravissima infirmitate, ille etiam qui non est ante justitiam suam occasione ministrandi.

28° Festis transpositis et solemnibus, sextæ feriæ quadragesimæ consueta pitantia fiat cum altero pulmentorum tantum, quod subtrahitur sem. per cum sit pitantia generalis et solemnis; mixtantibus ex consuetudine nihil datur, neque mutatur pitantia ei, qui aliquando ex ea, aliquando non, quando mittitur pitantia a Priore ex parte abbatis præsentis fiat signum quo absente, Prior ultra tres pitantias non faciat fieri. Qui cum fuerit coquinarius poterit dare conventui aliquid præter pisces. Quod nullus alius fieri faciat, neque propter pitantias aliquis capiatur, Hostias tamen facientibus aliquid detur diebus quibus nihil datur conventui.

29° In visitatione, mane ultra duo fercula piscium abbatibus non detur, nec monachis hospitibus ultra unum, neque ultra duas justitias vini, præter primam singulis abbatibus apponitur, excepto visitatore. In cœna autem unum solum ferculum piscium solis abbatibus apponitur, unum possit hospitibus et quibusdam provideri.

INFIRMITORIUM.

38. Ibi nullus legit præter divinum officium providendum et qui assidue infirmatur.

31° Sabbato tantummodo post mandatum, conventus lavet pedes, qui voluerit et potuerit breviter et in publico.

32° In coquina præsente infirmario cæteri silent, excepto converso coquinario. Similiter præsente subinfirmario. Utroque absente, cæteri secundum prioratus suos cum coquinario vel silenter loquuntur.

33° Eodem modo cum infirmario breviter, ubi et quando pitantiæ dividuntur, et in dispensaria vel loco ad hoc specialiter assignato. Subinfirmarius autem cum infirmo non loquitur præsente ministro ejus. Carnes anserinæ et anaticæ et bovinæ non edantur et silvestres non emantur. 34° Assidui ministri non dormiant super culcitras, nisi jacuerint circa infirmum super terram.

35° In cameris, exceptis gravibus infirmis, nullus sit, nisi cum abbate : quo absente, nec minister cum ministro, nec minister cum infirmo, nec infirmus cum alio loquatur.

36° Ante signum Tertiæ non comedunt tempore hyemis.

37° Medici non nisi pro valde necessariis personis adducantur.

38° Prior non det licentiam utendi electuariis et cæteris speciebus maxime odoriferis, exceptis etintibere et liquericia. De seminibus autem feniculi, petrosilis, seleris montani et hujusmodi potus, licentiam generalem non det: nec equitandi, nisi urgente utilitate evidenti, et ex consilio eorum per quos domus regitur. Eorumdemque consilio potest dare usque ad valorem v solidorum eadem de causa. Aliàs vero potest dare usque ad valorem x11 denariorum, sed sæcularibus, absente dumtaxat cellerario et medio cellerario. Nec ingrediatur infirmitorium, nec de labore remaneat pro solatio hospitis, nisi auctentici.

39° Subprior nullo modo præsumat exceptis donis modicis et de majoribus cum prædicto consilio, et qui in claustro et alibi conventui studeat interesse.

40. Cellerarius non mutuet ultra xx solidos, nec mutuo accipiat ultra c solidos, nisi personis et a personis ordinis sæcularis et auctenticis. Donare potest secundum quod sibi constitutum fuerit ab abbate. Circa quem et alios sic abbas dispenset, ne ejus vilescat auctoritas. Omnes bestias etiam silvestres et nostras ter in anno adminus per se vel per alium faciat computari.

41° Subcellerarius sotulares, corrigias et hujusmodi non dat, nec de his quæ custodit nisi conventui et familiariis et hospitibus in abbatia, extra vero non mittit nisi de licentia speciali.

42° Mercator cellerario subjectus sit. Dare tamen poterit usque ad valorem xii demariorum, ubi necesse fuerit. Penes se tamen pecuniam non servet, nisi viaticum modicum ad vivendum.

43° Vestiarius pannos speciales ad acceptionem personarum non faciat. nec alicui tres cucullas sive vandiquet sustineat. Caputia conversorum cum dantur sæcularibus deformentur. Studeat autem ut vestimenta, calceamenta, corrigiæ et cutelli et alia sint absque superfluitate et curiositate et maxime de cappis et vestibus conversorum. Botæ, caligæ, quam

rarius poterit, dentur sæcularibus: cappæ vero et Thabar nunquam. Vestes novitiorum in receptam cellerarii convertantur.

44 Portarius societatem cum sæcularibus in animalibus et aliis habeat. Mappas et alia necessaria ibi comedentibus et jacentibus inveniat et conservet. Nihil emat, ut carius vendat. Porcos per curiam non habeat, sicut nec infirmarius pauperum ultro xx solidos Parisienses penes se non servet : nec ultra duos famulos ad portam habeat; nec ultra xx ribaldos hospites, nec eosdem infra quindenam scienter. Mulieres lascivas et comptas repellat. Fugitivis nihil det, vel dari faciat antequam ab abbate licentiam habeant expectandi, nec postea nisi de reliquiis pauperum, si tamen se tenuerint in loco ab abbate constituto.

45° Leprosos præbendarios solus abbas augmentet. Panes etiam integros in parasceve recipiat et partem vini concessam.

46° Magister conversorum infirmos et officinas visitet singulis septimanis uno vel pluribus diebus.

GRANGIA.

47° Ibi vitra urinatia non habeantur et botæ. Magister potest dare aliquando usque ad vi denarios. Ad valorem autem XII denariorum rarissime, et hoc quasi compellente necessitate. Non equitet extra territorium grangiæ suæ, nisi missus a superiore vel absque pernecessaria causa aliquibus de sociis intimata. Aliis vero equitandi licentiam non concedat. 48° Conversus abbatis et hospitalis soli abbati in refectorio loquatur. Extrait du Voyage littéraire de deux religieux bénédictins de la congrégation de Saint-Maur.}

N° 6.

Bulle d'Alexandre III confirmant l'abbaye de Froidmont et ses possessions,

An 1164.

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Manassi abbati sancte Marie de Fresmont, ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Quotiens illud a nobis petitur quod religioni et honestati noscitur convenire, animo nos decet libenti concedere et potentium desideriis congruum suffragium impertiri eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasteriium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus. In firmis siquidem statuentes ut ordo monas

ticus, qui secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam, atque Cisterciensium fratrum institutionem, in ipso manasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur; statuentes ut quoscumque possessiones, quecumque bona idem monasterium in presentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, permittente Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis Quicquid habetis in Montiniaco (Montigny, canton de Maignelay), in Friencurt (Friancourt, hameau de Hermes), in Fai (Fay-sous-Bois, hameau d'Agnetz), in Vilers (Villers-Saint-Sépulcre), in Meslemont (Merlemont, hameau de Warluis), in Delimont, lieudit près de Laversines, apud Sanctum Felicem (Saint-Félix) et in Armas (Hermes), in Mosterol (Montreuil-sur-Thérain), in Fresmont (Froidmont) et quicquid a monachis Sancti Luciani Belvacensis (Abbaye de Saint-Lucien-lèsBeauvais) rationabiliter recepistis. Grangiam de Goy (Gouy, hameau de Noyers-Saint-Martin) cum omnibus ad eam pertinentibus; grangiam de Malrewart (Mauregard, hameau de Reuil-sur-Brêche) cum omnibus pertinentiis suis; grangiam de Grosmenil (Grandmesnil, hameau de Campremy) cum omnibus pertinentiis; grangiam de Brunviler (Brunvillers) cum omnibus pertinentiis suis, decimam de Plena valle (Plainval) quantum ad vos pertinet; decimam de Levresmont (Levremont, hameau de Plainval), deciman de Brunviler; medietatem nemoris de Fornisval (Fournival); grangiam de Verreria (La Verrière-SaintFélix cum omnibus pertinentiis suis; grangiam Veteris Abbatie, cum omnibus pertinentiis suis; grangiam de Profunda valle (Parfondeval, hameau de Warluis) cum omnibus pertinentiis suis. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, decimas a vobis nullus presumat exigere. Si qua vero libera et absoluta persona, pro redemptione anime sue, vestro monasterio se conferre voluerit, suscipiendi eam facultatem liberam babeatis. Adjicientes etiam auctoritate apostolica, interdicimus nequis fratres vestros clericos sive laïcos, post factam in vestro monasterio professionem, absque vestra licentia, suscipere audeat, vel retinere. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna sollicitudine providentes, auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausturam locorum sive grangiarum vestrarum nullus violentiam, vel rapinam, sive furtum facere, vel hominem capere audeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctorite. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostre cons

titutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendavit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini Nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiat, et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniat. Amen. Amen.

LOCUS sigilli.

Ego ALEXANDER catholice ecclesie episcopus SS.

Ego Hubaldus, Hostiensis episcopus SS.

Ego Bernardus, Portuensis et sancte Rufine episcopus SS.

Ego Gualterus, Albanensis episcopus SS.

Ego Hubaldus presbiter cardin. lit. Ste Crucis in Jerusalem SS. † Ego Henricus, presb. cardin. tit. SS. Nerei et Achille SS.

† Ego Albertus, presb. cardin. tit. Su Laurentii in Lucina SS.

Ego Guillelmus, tit S" Petri ad vincula presb. cardinalis SS.

† Ego Jacintus, diac. card. Ste Marie in Cosmedin SS.

Ego Oddo, diac card. St Nicolai SS.

Ego Eustachius, diac. card. Su Adriani SS.

Ego Manfridus, diac. card. Su Georgii ad velum aureum SS. Datum Senonis per manum Hermantii ste romane ecclesie subdiaconi et notarii XIIII kalendas novembris, indictione XIII, Incarnationis dominice anno M° C LXIII, Pontificatus vero Domini Alexandri pape III anno VI - Cart. de Froidmont.)

(Arch. de l'Oise.

N° 7.

Privilége de Philippe-Auguste,

An 1190 (juin).

Philippus Dei gratia Francorum rex, prepositis et ballivis suis omnibus ad quos presentes litteras pervenerint salutem. Universos qui de Cystertiensi ordine sunt quodam speciali privilegio amoris preceteris, qui religionis habitum assumpserunt, fovere intendimus. Inter eos tamen quosdam familiarius diligentes precipimus vobis universis et singulis quatinus abbates monachos et fratres Vallis Sancte Marie, Curie Dei, Lorreis, Sacre celle, Sancti Portus, Karoii loci, Longipontis, Gardi, Ursi campi, Valences, Alneti, Belli Prati, Fresmont, cum universis rebus ad jam dicta monasteria pertinentibus in nostra custodia et protectione susceptis, in

« AnteriorContinuar »