Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DESCENDENCE

DES ÉVÊQUES DE LAUSANNE,

DE LEURS FAICTZ ET GESTES.

1. S. PROTHASIUS.

Et primo pro bono exemplo habemus sanctum Prothasium, anno Domini D'Io, episcopo Aventhicæ sive Lausannæ, qui tenuit episcopatum annis circa triginta, tempore sancti Agapiti papæ primi illius nominis et Justiniani imperatoris etiam primi illius nominis et Clodivi regis Gallorum primi christiani.

Dicunt antiqui quod idem sanctus Prothasius fuit ex Venetia oriundus et adhuc ibi vita ejus posset inveniri. Cum autem aliquandiu sedisset in episcopatu Lausannæ, ivit in jura 2 quæ est super villam quæ dicitur Birez, pro abscindendis lignis ad reedifficandum (ecclesiam) Lausan., et ibi clausit diem extremum; et fuit super unum ramum adductus usque ad planum qui dicitur Berula 4, quia fuit ei facta quædam parva birula, super quam fuit apportatus usque ad villam •que dicitur Birez, ubi fuit sibi facta una birez, et a dicto loco fuit portatus usque ad locum quæ dicitur Basuges, quæ nunc dicitur Sanctus-Prothasius 5; licet quod tunc non esset villa in Sancto-Prothasio sed successu temporis, licet longo tempore post, per dominos canonicos propter latrocinia et injuriis quas faciebant vicini tam ultra lacum quam citra, fecerunt castrum cum villa clausa, sicut nunc est. Dictus sanctus Prothasius fuit portatus in ecclesia quæ fundata erat in honore beatæ Mariæ virginis, nec inde illi qui eum portabant abstrahere potuerunt pro apportando eum Lausannam; ergo ibi sepultus fuit, ibique multa miracula fecit et adhuc facit; et festum ejus celebratur octavo idus novembris; quod tamen non fuit celebratum Lausannæ usque ad annum Domini millesimum CC trigesimum quartum, donec statuerunt dnus Bonifacius episcopus et capitulum prædictum beatum Prothasium confessorem fieri, et celebratur cum novem lectionibus, et distribuuntur presentibus canonicis in matutinis, prout de præsenti fit, cuilibet unum solidum. (Felix) Gravelensis et uxor sua Emendudis incœperunt fundare ecclesiam in Balmis 2, ipso sancto Prothasio laudante et confirmante, anno Dni ČCCCCI°. Nota quod anno Dni millesimo CCCC° fuit exhumatum corpus dicti sancti Prothasii.

1 V. pour l'époque où vécut S. Prothais le Mémorial, I, 244.

2 Joux, forêt sur les montagnes.

3 Bière, district d'Aubonne.

4 Bérolle, district d'Aubonne.

5 Saint-Prex, district de Morges.

2. S. CHILMESIGELUS.

Post eum regnavit Chilmesigelus, anno Dni D°XXXIIII°, tempore sancti Severini pape, Martini et Justiniani imperatoris primi ejus nominis, cujus corpus honorifice jacet in ecclesia sancti Tierci, quæ nunc dicitur sancti Marii. Et miror quod cum dicta ecclesia fuerit fundata in honore sancti Tierci, qui fuit de beata legione sancti Mauricii 4, qui (quod) nullum festum eat (habeat) in toto anno, licet de ipso faciant commemorationem omni die in matutinis et vesperis.

Invenitur scriptum in quodam libro beatæ Mariæ virginis Lausan.: Anno XI° Lotarii regis Francorum et tempore Chilmesigeli Aventicæ seu Lausannæ episcopus (episcopi) fuit constructum et perfectum monasterium Balmense anno Domini DOXXXIII°.

3. S. MARIUS.

Post illum fuit episcopus beatus et sanctus Marius de quo iterum invenitur in veteri regula Lausan. scriptum: Suscepit

C'est, sans doute, le duc Chramnelène, ou Ramnelène, patrice de la Bourgogne Transjurane. V. Mémorial, 1, 245.

4

2 Baulmes, district d'Orbe.

3 V. pour l'époque où vécut Chilmésigelus le Memorial, I, 247

Il est plus probable que ce saint Thyrse est celui qui fut collaborateur

de St. Irénée dans la Gaule. V. Mémorial, III, 269.

autem episcopatum anno ab Incarnatione Dni D°LXXXI° et tenuit annis XX, mensibus octo, et vixit annis LXIIII; obiit anno Dni D°CI°, et fuit sepultus in ecclesia sancti Tierci, quæ nunc dicitur sancti Marii, in eodem sepulcro cum sancto prædecessore suo, tempore Gregorii primi papæ et Focæ imperatoris.

Idem sanctus Marius, ut dixerunt antiqui, fuit de episcopatu Eduensi1, nobilis genere sed nobilior fide et moribus, ubi ejus vita scripta esse dicitur. Et dedit capitulo Lausan. terram de allodio suo in quadam villa prope Nivionem (Divionem)2, quæ dicitur Mersonney3; quam terram tenuit capitulum Lausan. circa DCC (annos) usque ad tempora Guidonis episcopi de Maliniaco, qui tenuit episcopatum per octo annos, de quo dicitur quod maritavit quandam nepotem (neptem) suam cuidam militi; sed antequam matrimonium 4 esset persolutum quod episcopus ei promiserat, dictus episcopus fuit depositus. Miles vero terram quam capitulum habebat apud Mersoney abstulit capitulo pro pecunia quam promiserat dictus episcopus pro nepote sua ejus uxore illius militis. Prepositus et capitulum fecerunt diligentiam, sed nihil eis profuit.

De terris, campis, condeminis quas dictus sanctus Marius donavit templo Paterniaci, quas acquisiverat, debet habere capitulum Lausan. decimam apud Paterniacum, Corsalles, sicut habet in cæteris curiis episcopus Lausan., et pertinet prependario de Sassel.

Nota quod a transitu sancti Marii, qui obiit anno Domini DCVO, usque ad annum DCCCIII non reperiuntur aliqui episcopi. Tamen ex oblatu aliquorum antiquorum habemus quod sunt XXII sepulti in Aventhica, in capella sancti Simphoriani; non quod umquam fuerit ecclesia cathedralis, nec restant aliqua vestigia. Bene verum est quod summi Pontifices ordinaverunt ecclesiam cathedralem in prima ista; nominaverunt Aventhicam eo quod fuerat major omnium et caput Helvetiorum, et inde dicti sunt episcopi Aventhicæ sive Lausannæ. Et iste bonus sanctus Prothasius, qui fuit de primis, elegit locum istum Lausannensem, et apparet quod ivit ad habendum ligna, non dixit ad coperiendum, sed ad recoperiendum, quia erat jam et ecclesia collocata magnifice. In Aventhica autem non reperitur nisi parva capella sancti Simphoriani, ubi leguntur XXII episcopi sepulti.

4 Autun.

2 Dijon.

3 Marcenay.

4 La dot.

5 Payerne.

4. ULDARICUS.

Anno Dni DCCCIIII° regnabat Uldaricus épiscopus, tempore Leonis papæ et Caroli magni imperatoris.

5. FREDARIUS.

Anno Dni DCCCXV° (regnabat) Fredarius episcopus, tempore Stephani quarti papæ et Ludovici primi imperatoris.

6. DAVID.

Anno Dni DCCCXXVII° regnabat David episcopus, tempore Heugenti (Eugenii) papæ secundi et etiam tempore Ludovici imperatoris, et tenuit episcopatum annis XXIIII et interfectus fuit a domino Teger Japhet 1, quod est juxta Resfert 2, in villa de Annes 3, juxta rivum qui transit per villam, juxta quendam grossum lapidem, in quo sanguis apparuit per multos annos. Et quidam homines dicti episcopi ipsum prodiderunt; unde et villa unde ipsi erant adhuc vocatur Trettum 4. Ipse quidem interfecit interfectorem suum, ut apparet in uno versu sui ephitapii (epitaphii):

Qui proprium perhimens hominem jugulatur et ipse. Vidi ego Ludovicus 5 in quodam parvo libello, quod idem David episcopus habuit multas differentias cum illis de Melduno, et ipse fecit eis multa mala, et ipsi ei et(iam) de gentibus suis interfecerunt. Et de dicta differentia post eam (postea) fuit concordatum cum comite Sabaudiæ et dno Johanne de Cossoney episcopo, qui fuit post Bonefacium.

dans le canton d'Arovie.

1 Degerfelden, au grand-duché de Baden.

2 Rheinfelden.

3 Anet, canton de Berne.

4 Treiten, près d'Anet.

5 Ce nom est celui du rédacteur de la chronique; mais aucune indication ne fait connaître à quelle famille il appartenait.

7. ALMANNUS.

Anno Dni DCCCL° regnabat Almannus (Hartmannus) episcopus, tempore Gregorii quarti papæ, et Lotarii primi imperatoris.

8. JERONIMUS.

Anno Dni DCCCLXXX° Jeronimus episcopus (regnabat) tempore Stephani quinti papæ et Caroli tertii imperatoris.

9. BOSO.

Anno Dni DCCCXCII° fuit ordinatus Boso episcopus, tempore Formosi papæ et Alnolphi imperatoris; et Rudolphus rex primus Burgundiæ cedavit differantia quæ erant inter illum et quendam alium qui erat familiaris Jronimi (Jeronimi), et tenuit episcopatum XXXV annis.

10. LIBO.

Libo ordinatus est episcopus anno ab Incarnatione Dni DCCCCXXXI° tempore Stephani sexti papæ et Alnolphi imperatoris. Tenuit episcopatum quinque annis.

11. BERODUS.

Berodus ordinatus est episcopus anno ab Incarnatione Dni DCCC(CX)XXII°, tempore Leonis papæ, Stephani et Berengarii tertii imperatoris, et tenuit episcopatum XVI annis.

12. MAGNERIUS.

Magnerius ordinatus est episcopus anno ab Incarnatione Dni DCCCCXLVII°, tempore Stephani octavi papæ et Berengarii tertii imperatoris, et tenuit episcopatum annis XXI.

13. EGINORFUS.

Eginorfus fuit ordinatus episcopus anno ab Incarnatione Dni DCCCCLXVIII°, tempore Berengarii quarti imperatoris et Johannis tredecimi papæ, et fuit filius comitis de Leyber (Kybor).

14. HERICUS.

He(n)ricus episcopus Lausannensis ordinatus est anno ab

« AnteriorContinuar »