de Fons, Wilencus de Cortiun. Hanc pacem laudauit Agnes soror eius. Testes Cono de Seidors presbiter, Raimundus de Orsenens, Vldricus de Scuuillens, Petrus de Stauaiel clericus. Item pacem quam Uldricus de Nouo Castro omnium que calumpuiabatur in donis Radulfi patris sui donisque prefati Wilelmi de Glana fecit, et etiam uniuersorum quibus, inuestiti eratis; concessionem atque laudationem sine omni retentione ab eis factam uobis confirmamus. T. Wilencus prior Paterniaci, Uldricus de Fons et Giroldus de Lausanna canonici, Wilencus de Cortiun, Cono de Stauaiel, Rainaldus de Corcelles. Hec ipsa Berta uxor eius apud Nouum Castrum laudauit atque donauit. Testes Haimo abbas de Marcens, Gillemarus de Asnens, Wibertus de Riuorio, Otto de Paterniaco. Item pacem quam Radulfus de Grujeria in Arenario de Pratellis omnium que calumpniabatur in donis sepefati Wilelmi de Glana fecit, concessionem quoque atque laudationem uniuersorum quibus inuestiti et quolibet modo eratis tenentes, sine omni retentione per manum nostram in manu P. abbatis, in die festo sancte Lucie factam uobis confirmamus. T. Johannes abbas de Tela, Vuluricus prior de Alcrest, Cono de Meriaco monachus de Tela, Wibertus de Wisternens canonicus, Radulfus clericus de Curtili, Radulfus clericus de Suprapetra, Conradus de Pelpa, Wilencus de Cortiun. Hec omnia eodem modo Annes uxor predicti comitis et filii eius Wilelmus, Petrus, Amedeus filiaque Agatha apud Grueriam in manu Pontii abbatis donauerunt atque laudauerunt. T. Martinus prior de Marcens, Radulfus et Godefridus frater eius de Ponte, Wilencus et Cono filius eius de Cortiun, Radulfus maior de Bolla, Namtelmus monacus de Paterniaco. Assignamus etiam omnem decimam de laboribus propriis quam predictus Uldricus de Nouo Castro in translatione sepefati Wilelmi de Glana, presentibus monachis atque conuersis, solempniter donauit. T. Borcardus de Britiniaco Cono dal Dongion, Rainaldus et Ricardus frater eius, Petrus minister de Arcunci. Hec igitur et quecumque, auctore Deo, ecclesia Alteripe possidet nunc uel in posterum legitime possessura est sub nostri successorumque nostrorum muniminis clipeo protegenda atque conseruanda perpetuo decernimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisue persona sciens hanc decreti paginam ecclesie uestre esse defensatricem, quippiam exinde auferre uel minuere presumpserit anathematis gladio feriatur, usque dum satisfactione congrua atque penitentia ueniam consequatur. Actum solempniter anno incarnationis Domini millesimo centesimo sexagesimo II, concurrente viii, epacta III, regnante Friderico imperatore. IX. Le pape Lucius III confirme à l'abbaye de HAUTERIVE la possession des églises d'Onnens, d'EcUVILLENS et de TREIVAUX, des terres que ces religieux ont reçues de ceux de PAYERNE, ainsi que de celles du DESALEY et d'EcUVILLENS. Vérone, le 15 Novembre (1184). Arch. cant., Hauterive, V, 1. Lucius episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis.... abbati et fratribus Alteripe, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis facilem nos conuenit prebere consensum, et uota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Ea propter, dilecti in Domino filii, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesias de Vnens, de Escuuilens et de sancto Petro quas bone memorie Guido, Amedeus et Landricus, quondam Lausanenses episcopi, uestro monasterio contulerunt, terras quoque quas a monachis de Paterniaco sub annuo censu habetis, sicut in utriusque domus autenticis instrumentis factis exinde continetur, terram quoque de Desaleio et terram de Escuuilens, sicut hec omnia iuste et pacifice possidetis, uobis et monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Verone xvIJ kl. decembris. (Bulla plumbea: Lycivs, PP. III.) Χ. Le pape INNOCENT III confirme les propriétés de l'abbaye de HAUTERIVE, et lui accorde divers PRIVILÉGES. Rome, le 25 Juin 1198. Arch. cant., Hauterive, III, 5. Innocentius episcopus, seruus-seruorum Dei, dilectis filiis Willelmo abbati monasterii Alteripe eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis, in perpetuum. Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet, aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Ea propter, dilecti in Domino filii, uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium Alteripe, in quo diuino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam atque institutionem cisterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium impresentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis, prestante Domino, poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis: locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis, Dasele cum omnibus pertinentiis suis, Saccum cum omnibus pertinentiis suis, grangiam de Vnens cum omnibus pertinentiis suis, quicquid habetis apud Vnens, apud Esquuellens et apud sanctum Petrum, prout in cartis Guidonis, Hamedei, Landrici, episcoporum Lausannensium, continentur, grangiam de Cumbes et terram de Esquuellens cum omnibus appenditiis suis, vsamenta nemorum et aquarum et pasturam per totam terram de Glane, que dominus Willelmus fundator vester dedit, Fabricas apud sanctum Simphorianum, allodium de Pulli, terram de Aressules cum omnibus pertinentiis suis, grangiam de Luxeis, terram de Berlens, terram de Chardona, terram de Fuens, terram de Wistarnens, terram de Cottens, terram de Nuruz, terram de Chauanix cum omnibus pertinentiis suis, terram de Cheseles, terram de Pindes cum pertinentiis suis, pratum de Orseat, grangiam de SanctoSiluestro cum pertinentiis suis, Alpes quarum una uocatur Drosina, altera Moruaux, et pasturas per circumadiacentes alias que pertinent ad curiam Marli, vineas et terras de Arins, terram de Espani cum pertinentiis suis, et cetera omnia que in instrumentis uestris autenticis continentur. Sane laborum uestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, tam de terris cultis quam incultis, siue de ortis et uirgultis et piscationibus uestris, uel de nutrimentis animalium uestrorum nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat. Liceat uobis clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum uestrorum, post factam in uestro monasterio professionem, fas sit absque abbatis sui licentia de eodem loco discedere; discedentem uero absque comuni litterarum cautione nullus audeat retinere; quod si quis forte retinere presumpserit, licitum sit uobis in ipsos monachos siue conuersos sententiam regularem proferre. Illud districtius inhibentes ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie uestre collatum liceat alicui personaliter dari, siue alio modo alienari, absque consensu totius capituli uel maioris partis et sanioris. Si que uero donationes uel alienationes aliter quam dictum est facte fuerint, eas irritas esse censemus. Ad hec etiam prohibemus ne aliquis monachus sive conuersus sub professione domus uestre astrictus, sine consensu et licentia abbatis et maioris partis capituli, pro aliquo fideiubeat, uel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra pretium capituli uestri prudentia constitutum, nisi propter manifestam domus uestre utilitatem; quod si facere presumpserit, non teneatur conuentus pro his aliquatenus respondere. Licitum preterea sit abbati in causis propriis, siue ciuilem siue criminalem contineant questionem, fratrum uestrorum testimoniis uti, ne pro defectu testium ius uestrum in aliquo ualeat deperire. Insuper auctoritate apostolica inhibemus, ut nullus episcopus uel quelibet alia persona ad sinodos uel conuentus forenses uos ire, iudicio seculari de uestra propria substantia uel possessionibus uestris subiacere compellat, nec ad domos uestras causa ordines celebrandi, causas tractandi, uel aliquos publicos conuentus conuocandi, uenire presumat, nec regularem electionem abbatis uestri impediat, aut de instituendo uel remouendo eo qui pro tempore fuerit, contra statuta cisterciensis ordinis, se aliquatenus intromittat. Si vero episcopus in cuius parrochia domus uestra fundata est, cum humilitate ac deuotione qua conuenit requisitus, substitutum abbatem benedicere et alia que ad officium episcopale pertinent uobis conferre rennuerit, licitum sit eidem abbati, si tamen sacerdos fuerit, proprios nouitios benedicere et alia que ad officium suum pertinent exercere, et uobis omnia ab alio episcopo percipere que a uestro fuerint indebite denegata. Illud adicientes ut, in recipiendis professionibus que a benedictis uel benedicendis abbatibus exhibentur, ea sint episcopi forma et expressione contenti que ab origine ordinis noscitur instituta, ut scilicet abbates ipsi saluo ordine suo profiteri debeant et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur. Pro consecrationibus uero altarium uel ecclesiarum, siue pro oleo sancto, uel quolibet ecclesiastico sacramento nullus a uobis sub optentu consuetudinis uel alio modo quicquam audeat extorquere; sed hec omnia gratis uobis episcopus diocesanus impendat, alioquin liceat uobis quemcumque malueritis catholicum adire antistitem, gratiam et communionem sacrosancte romane sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate uobis quod postulatur impendat. Quod si sedes diocesani episcopi forte uacauerit, interim omnia ecclesiastica sacramenta a uicinis episcopis libere accipere et absque contradictione possitis; sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum preiudicium generetur. Quia uero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis, si quem episcopum, romane sedis ut diximus communionem habentem, et de quo plenam notitiam habeatis, per uos transire contigerit, ab eo benedictiones uasorum et uestium, consecrationes altarium, ordinationes monachorum auctoritate apostolice sedis recipere ualeatis. Porro si episcopi uel alii ecclesiarum rectores monasteria uestra uel personas inibi constitutas suspensionis, excommunicationis uel interdicti sententiam promulgauerint, siue etiam in mercennarios pro eo quod decimas non soluitis, uel aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate uobis indulta sunt, seu benefactores uestros pro eo quod aliqua uobis beneficia uel obsequia ex caritate prestiterint, uel ad laborandum adiuuerint in illis diebus in quibus uos laboratis et alii feriantur eandem sententiam protulerint, ipsam tamquam contra sedis apostolice indulta prolatam duximus irritandam. Nec littere ille firmitatem habeant quas tacito nomine |