Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Beilagen.

I.

Brief von Bürgermeister und Rath an den Pabst Pius II. vom 20. August 1459. Vgl. S. 14.

Sanctissimo in Christo patri et domino nostro domino Pio digna dei clemencia sancte Romane et universalis ecclesie summo pontifici patri et domino nostro graciosissimo.

Beatissime pater et clementissime domine ad vestre sanctitatis pedum oscula beatorum omnium cum debita humilitate et obediencia semper parati.

Cum pridem strenui militis domini Johannis de Flachslande a vestra sanctitate ad nos reversi nobis facta relacio amplissimam v. S. ad nos et nostram rempublicam graciam et affectionem quibus eciam civem nostrum se astruit omnem favorem civitati nostre et illius incolis exhibiturum remonstraret Sanctitatis quoque vestre nobis salutem et apostolicam benedictionem demandando cum omni qua decuit reverencia et honore illas suspicientes letati sumus in relatis iisdem cordibus nostris cum possibili nobis ad deum graciarum actione levatis. Exultantibus itaque animis S. vestre iterum atque iterum congratulantes de tam sincero vestre beatitudinis ad nos radicato affectu eidem habemus laudes et grates immensas optantes ab alto nobis donari ut nostra quamquam indigna promptissima

tamen obsequia S. vestre mandatis valeant coaptari prout tenemur. Denique dilecto nobis magistro Conrado Künlin prothonotario nostro ad vestre sanctitatis conspectum properanti nonnulla commisimus a vestra beatitudine impetranda, ipse quoque pro suis nonnullis agendis erga vestram Sanctitatem nostre intercessionis auxilio desideravit adjuvari. Cum omni igitur qua valemus devocione vestre S. humiliter supplicamus quatenus eundem prothonotarium nostrum in sibi a nobis iniunctis suisquemet desiderandis peticionibus apostolice benignitatis intuitu recommissum habentes dignemini tam nostri quam sui parte exaudicionis gracia paterne consolari ut nos simul et ipse possimus vestre S. in nos conceptos caritatis affectus uberiori in dies laudum preconio prout optamus efferre et arciori vinculo servitutis vestre S. nos ob id obligari non dubitemus, orantes altissimum ut beatitudinem vestram pro felici ecclesie sue gubernacione longevo et votive dignetur conservare. Datum die XX Augusti anno etc. LIX°.

« AnteriorContinuar »