Satires de Juvénal et de Perse: traduites en vers français

Portada
F. Didot frères, 1846 - 503 páginas

Dentro del libro

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Pasajes populares

Página 388 - Quisquis es, o modo quem ex adverso dicere feci, Non ego, quum scribo, si forte quid aptius exit, (Quando haec rara avis est) si quid tamen aptius exit, Laudari metuam ; neque enim mihi cornea fibra est. Sed recti finemque extremumque esse recuso EUGE tuum et BELLE.
Página 442 - ADMOVIT jam bruma foco te, Basse, Sabino ? Jamne lyra et tetrico vivunt tibi pectine chordae ? Mire opifex numeris veterum primordia rerum, Atque marem strepitum fidis intendisse Latinae: Mox juvenes agitare jocos, et pollice honesto 5 Egregius lusisse senes. Mihi nunc Ligus ora Intepet, hybernatque meum mare, qua latus ingens Dant scopuli, et multa littus se valle receptat. Lunai portum est operae cognoscere, cives.
Página 442 - Hic ego securus vulgi, et quid praeparet Auster Infelix pecori, securus et, angulus ille Vicini nostro quia pinguior: etsi adeo omnes Ditescant orti pejoribus, usque recusem 15 Curvus ob id minui senio, aut coenare sine uncto Et signum in vapida naso tetigisse lagena.
Página 402 - Haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis Mane caput bis terque, et noctem flumine purgas. Heus age, responde ; minimum est quod scire laboro : De Jove quid sentis? estne ut pneponere cures Hunc cuiquam ? " Cuinam ? vis Staio ? an scilicet haeres, Quis potior judex, puerisve quis aptior orbis?
Página 150 - Elissae, 435 committit vates et comparat, inde Maronem atque alia parte in trutina suspendit Homerum. cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis turba tacet, nee causidicus nee praeco loquetur, altera nee mulier.
Página 414 - Est aliquid quo tendis, et in quod dirigis arcum? An passim sequeris corvos, testaque, lutoque, Securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis ? Helleborum frustra, cum jam cutis aegra tumebit, Poscentes videas: venienti occurrite morbo.
Página 434 - ... sambucam citius caloni aptaveris alto. 95 stat contra ratio, et secretam garrit in aurem ne liceat facere id quod quis vitiabit agendo. publica lex hominum naturaque continet hoc fas, ut teneat vetitos inscitia debilis actus. diluis helleborum, certo conpescere puncto 100 nescius examen ? vetat hoc natura medendi.
Página 130 - Nulla unquam de morte hominis cunctatio longa est." "O demens, ita servus homo est? nil fecerit, esto: Hoc volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas.
Página 418 - Nil calet hic, summos.que pedes attinge, manusque, Non frigent, visa est forte pecunia, sive Candida vicini subrisit molle puella, Cor tibi rite salit ? positum est algente catino Durum olus, et populi cribro decussa farina. • Tentemus fauces : tenero latet ulcus in ore Putre, quod haud deceat plebeia radere beta. Alges...
Página 402 - Ecce avia, aut metuens divum matertera, cunis Exemit puerum, frontemque atque uda labella Infami digito et lustralibus ante salivis Expiat, urentes oculos inhibere perita.

Información bibliográfica