Imágenes de páginas
PDF
EPUB

MONUMENTA SAECULI XVI.

HISTORIAM ILLUSTRANTIA

EDIDIT, COLLEGIT, ORDINAVIT

PETRUS BALAN,

SS. DOMINI NOSTRI PRAELATUS DOM. COMMENDATOR IMP. ORDINIS FRANC. JOS.

VOLUMEN I

CLEMENTIS VII. EPISTOLAE PER SADOLETUM SCRIPTAE,

QUIBUS ACCEDUNT

VARIORUM AD PAPAM ET AD ALIOS EPISTOLAE.

OENIPONTE.

LIBRARIA ACADEMICA WAGNERIANA.

1885.

[merged small][ocr errors][merged small]

Sextodecimo saeculo a Chr. nat. plura quidem et, quam quae maxime, memoratu digna evenere. Civilium atque sacrarum rerum conversio, pertinacissimae Caroli V. et Francisci I., cupidissimorum regum, contentiones, calamitas Italiae in servitutem paene redactae exterorumque in hanc regionem crescens dominatus, pontificum Romanorum adversus heterodoxorum reformationem acerrimae pugnae, virorum principum, sanctissima Ecclesiae Catholicae iura sibi arrogantium, inexhausta aviditas, doctrinarum denique corruptio integritati morum nimis adversantium, quo plus momenti studio illius aetatis addunt, eo maiorem facessunt historico difficultatem. Idcirco operae pretium esse arbitramur, aliquot edere non exigui ponderis documenta ac testimonia, quorum ope historiae illorum temporum lucem affundere possimus. Haec utique dumtaxat sumpsimus colligenda; sed sapienti cuique perspicuum esse debet, quam magnam quamque firmam vim habeant ad facta, vel ementita vel non probe cognita, declaranda, ad summam Clementis VII., pontificis maximi tunc regnantis, non solum in sacris, verum etiam in civilibus politicisve negotiis pertractandis prudentiam aequitatemque dignoscendam, ad Caroli V. imperatoris mentem et consilia, aequaliumque acta, uti par est, expendenda ac diiudicanda.

Haec vero a nobis collecta documenta ac testimonia fuere omnia ex archetypis descripta, quae vel in archivo Vaticano, vel in Mutinensi et Mantuano adservantur. Primum in eorum serie sibi vindicant locum breves, quos a Jacobo Sadoleto conscriptos, misit ad viros principes Clemens VII., tum argumento, tum rerum gravitate, tum etiam lingua ac stilo plurimi aestimandos, ita ut non modo historicum, sed et litte

a*

rarium monumentum praeclarissimum iure optimo haberi queant. Verum ex his vix aliquot per id tempus edebantur; nec semper constabat, a quo essent exarati: in libro autem impresso epistolarum, quas scripsit Sadoletus, paene omnes desiderantur. Itaque nemo non videt, quantum pretii ac momenti, litterario respectu, nostrae huic editioni ex eo accedat, quod nobis licuit illos ex ipso Sadoleti autographo describere, uti sunt in primis perscriptionibus, atque adeo observare et veluti arripere lituras, immutationes, additamenta vel minima; unde fit, ut interdum intima mentis cogitata ac penitiora sensa facile innotescant, quibus pontificis max. animus afficiebatur, quaeque ex rerum adiunctis oportebat quodam quasi velo operire.

Profecto litterae ad Angliae et Lusitaniae reges datae gravissimarum rerum notitias ac documenta et effata praebent nobilissima; immo, quas legimus ad Franciscum I., ad Lanoy proregem, et maxime ad Carolum V. missas, eae sunt, ut nullo modo possint ab historico praeteriri, qui temporum rerumque naturam funditus cognoscere ac penetrare velit. Enimvero ex iis, quae a nonis Januariis anni 15251) scripsit Clemens Carolo, dein Anglis et Venetis 2) ac potissimum Germaniae principibus) iterumque Carolo) sui purgandi gratiâ, causae eruuntur illarum mutationum, quibus quod in politica agendi ratione plus aequo indulserit, ipse a nonnullis historicis falso accusatur. Qui, quum Carolus celebrem illam ad Ticinum de Gallicis exercitibus victoriam reportasset ipsumque Galliae regem cepisset, dum ad captivi matrem scribebat, 5) ut aliquid solatii in tanta aerumna eius animo afferret, impense curabat, ut potentissimi adversarii, alter cum altero, pacem componerent, tum etiam, ut victor successu armorum caveret abuti, sed, prosperâ fortunâ moderate usus, victoriae fructus in Christianae reipublicae commodum utilitatemque converteret.) Quocirca idem pontifex non dubitavit Carolum libere fortiterque reprehendere, quod is, suo tantum nomini suaeque potentiae in dies magis augendae intentus, de averruncando periculo Turcarum, Europam invadere minitantium, nullam curam capesseret; uti docet epistola nonis Maiis anni

1) Doc. 35, fol. 48 et seq. 2) Doc. 86, 37, 38. *) Doc. 47, fol. 63.
4) Doc. 48, fol. 67. 5) Doc. 72 et 86. 6) Doc. 87, 88, 98 etc.

"

V

15251) data, mirificum eloquentiae et magnanimitatis argumentum. Verum saepenumero hortabatur Clemens imperatorem ad opem Christianae reipublicae ferendam; ut factum est, quum imminenti Hungariae calamitate vehementissime commotus, quinto idus Febr. anni 1526, eum, quam faedam ignominiae notam subiret, si communem hostem plus virium sumere pateretur, hisce verbis admonuit: Quae (Christianorum salus), si illa inclyta natione amissá, manca et mutila facta fuerit, deformatoque corpore, hanc etiam notam tuae aetatis saeculo inusserit, ut, te usque adeo florente et praepollente, immanissimis tamen hostibus prodita et abiecta fuisse videatur; quid te, quaesumus, opes tuae, quid imperium, quid victoriae insignes adiuvabunt ad diluendam maculam nominis tui? Quam ad Deum omnipotentem causam dicturus es?“ 2)

Quanto autem robore, quantâque animi firmitate eluceret Clemens in defendendis tutandisque Ecclesiae iuribus contra praepotentium audaciam, patet ex litteris, quas Carolo scripsit ob sumptum de episcopo Zamorensi supplicium. 3) Porro summum in eo fuisse iustitiae amorem summamque pro salute ac libertate Italiae curam et sollicitudinem, omnes testantur epistolae tanti pontificis; quas inter illa, brevis quidem sed gravissima, ubi Carolum obsecrabat, uti publicae saluti provideret ,pacem aequis conditionibus amplectendo, et continendis suorum cupiditatibus ac iniuriis intra legum et aequitatis fines operam daret, 4) patientiae, qua nimium Carolus abutebatur, testimonium est luculentissimum. Iamdudum namque Clemens eum enixe, sed frustra, adhortatus erat, ut ab aulicorum vaferrimis consiliis ac machinationibus caveret, studueratque, ut is et ceteri Europae reges, consociatis armis, saevissimum Christianorum hostem invaderent ac profligarent. Siquidem ea aetate, qui summo magistratu praeerant, exitiosis dissensionibus ac discordiis agitati, inter se dimicabant, et Christianas provincias omnibus praesidiis destitutas arbitrio hostium permittebant, quas idcirco unus Romanus pontifex curabat pecunia, armis, militibus communiendas. Hoc sane apparet ex epistola, quam Clemens ad viros Europae

1) Doc. 102, pag. 137. 2) Doc. 164, fol. 215. 3) Doc. 176, fol. 228 et seq. 4) Doc. 178, fol. 288.

« AnteriorContinuar »