M.T. Ciceronis quae exstant omnia opera, Volumen3

Portada

Dentro del libro

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 158 - Mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege suis partibus, ut nervis ac sanguine et membris, uti non potest.
Página 312 - Carthaginienses fraudulenti et mendaces non genere, sed natura loci, quod propter portus suos multis et variis mercatorum et advenarum sermonibus ad studium fallendi studio quaestus vocabantur. Ligures montani duri atque agrestes; docuit ager ipse nihil ferendo nisi multa cultura et magno labore quaesitum. Campani semper superbi bonitate agrorum et fructuum magnitudine, urbis salubritate, descriptione, pulchritudine.
Página 583 - Ceterum, id quod haud discrepat, contumacia adversus contemnentes humilitatem suam nobiles certavit ; civile ius, repositum in penetralibus pontificum, evulgavit fastosque circa forum in albo proposuit, ut, quando lege agi posset, sciretur...
Página 386 - Ad hoc maledicta alia quum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: 'Quoniam quidem circumventus, inquit, ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam.
Página 140 - Neminem voluerunt majores nostri, non modo de existimatione cujusquam, sed ne pecuniaria quidem de re minima, esse judicem, nisi qui inter adversarios convenisset.
Página 579 - Vivit vivetque per omnem saeculorum memoriam, dumque hoc vel forte vel providentia vel utcumque constitutum rerum naturae corpus, quod ille paene solus Romanorum animo vidit, ingenio complexus est, eloquentia...
Página 607 - Sin autem quaereretur quisnam iuris consultus 212 vere nominaretur, eum dicerem, qui legum et consuetudinis eius, qua privati in civitate uterentur, et ad respondendum et ad agendum et ad cavendum peritus esset, et ex eo 1l esse del.
Página 619 - Neque enim putavit omnia, quae quaereret ad venustatem, uno se in corpore reperire posse ideo quod nihil simplici in genere omnibus ex partibus perfectum natura expolivit. Itaque, tamquam ceteris non sit habitura quod largiatur, si uni cuncta concesserit, aliud alii commodi aliquo adiuncto incommodo muneratur.
Página 361 - Introd c (o. omni calamitate retinetur aliquod vestigium libertatis. mors denique si proponitur, in libertate moriamur, carnufex vero et obductio capitis et nomen ipsum crucis absit non modo a corpore civium Romanorum, sed etiam a cogitatione, oculis, auribus. harum enim omnium rerum non solum eventus atque perpessio, sed etiam condicio, exspectatio, mentio ipsa denique indigna cive Romano atque homine libero est.

Información bibliográfica