Imágenes de páginas
PDF
EPUB

jure asseritis pertinere, ac alia bona vestra, sicut ea omnia juste, canonice ac pacifice possidetis, vobis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Tiburtii, VIII idus junii, pontificatus nostri anno

nono.

III

BULLE DU PAPE INNOCENT IV, ACCORDANT QUARANTE JOURS D'INDULGENCES A TOUS LES FIDÈLES CONFESSÉS ET PÉNITENTS QUI VISITERONT LE MONASTÈRE de lérins, le JOUR DE LA FÊTE DE SAINT HONORAT 1.

7 Mai 1246

Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Lirinensis, ad romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, ordinis sancti Benedicti, Grassensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Deus, de cujus munere venit ut sibi et suis fidelibus digne ac laudabiliter serviatur de abundantia pietatis sue, que merita supplicum excedit, et vota bene servientibus multo majora retribuat quam valeant promereri, nichilominus tamen desiderantes reddere Domino populum acceptabilem, fideles Christi ad complacendum ei quibusdam illectivis muneribus, indulgentiis scilicet et remissionibus invitamus, ut exinde reddantur divine gratie aptiores. Cupientes igitur ut ecclesia vestra congruis honoribus frequentetur, omnibus vere

1 Arch. des Alpes-Marit. H. 13. — - Copie.

penitentibus et confessis qui ecclesiam ipsam annuatim in festo sancti Honorati, cujus corpus in eadem ecclesia, ut asseritis, requiescit, venerabiliter visitarint, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum, ejus auctoritate confisi, quadraginta dies de injuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus. Datum Lugduni, nonis maii, pontificatus nostri anno tertio.

IV

BULLE DU PAPE ALEXANDRE IV, CONFIRMANT Toutes les POSSESSIONS DE L'ABBAYE 1.

1259

Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis abbati monasterii Lerinensis ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis, ad perpetuam memoriam. Quotiens illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur animo nos decet libenti concedere et petitioni desideriis congruum suffragium impertiri. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et monasterium Lirinense, quod specialiter beati Petri juris existit, in quo divino mancipati cultui estis, nos, ad instar felicis recordationis Innocentii tercii pape, predecessoris nostri, sub beati Petri et nostra pro. tectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus.

In primis siquidem, statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in eodem loco institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus observetur. Preterea, quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium in presentiarum juste et canonice possidet aut in futurum,

[merged small][ocr errors][merged small]

concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, prestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis :

Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis, Lirinensem et Beatæ Margaritæ insulas, cum capellis et ecclesiis inibi constitutis et omnibus pertinentiis eorumdem;

In dyocesi Grassensi, castrum quod dicitur de Valle Aurea, cum ecclesia ejusdem castri et omnibus pertinenciis suis ; castrum quod vulgariter nuncupatur Canois et ecclesiam Sanctæ Mariæ ejusdem castri, cum omnibus pertinentiis eorumdem; castrum vulgariter nuncupatum Arlucum et ejusdem castri ecclesias, cum omnibus pertinenciis eorumdem ; castrum quod nominatur Mogins et Sancti Jacobi, Sanctæ Mariæ et Sancti Martini ejusdem castri ecclesias, cum omnibus pertinentiis eorumdem; de Rocheta et de Pecumas castra, cum omnibus pertinentiis eorumdem; Sancti Michaelis de Antipoli, Sancti Honorati, Sanctæ Margaritæ Grassensis, Sanctæ Mariæ et Sancti Martini Vallis Aureæ, Sancti Maximi de Revestis, Sancti Petri de Rochaforti, Sancti Ambrosii de Gordono et Sancti Florentii de Canalis ecclesias, cum suis vineis, possessionibus et omnibus pertinenciis eorumdem;

In dyocesi Forojuliensi, castrum de Almis et ecclesiam ejusdem castri, cum omnibus pertinentiis eorumdem; castrum quod dicitur Speluca et ecclesias ejusdem castri, cum omnibus pertinentiis eorumdem; Sanctæ Mariæ et Sancti Petri de Avinioneto, Sanctæ Mariæ, Sancti Honorati, Sancti Martini et Sancti Donati de Caliano, Sancti Michaelis de Cavarosa, Sancti Pauli de Galinagrassa, Sancti Stephani de Bargemono, Sancti Michaelis de Favars, Sanctæ Mariæ de Gratamonia, Sanctæ Mariæ de Clars, Sanctæ Mariæ de Valle Aurieta et Sancti Bartholomei de Lorgis ecclesias, cum terris, vineis, possessionibus et omnibus pertinentiis eorumdem; ecclesiam Sancti Elygii de Sclapone, cum ecclesiis dependentibus ab eadem et omnibus pertinentiis earumdem;

In dyocesi Aquensi, Sancti Stephani de Cuniculo, Sancti Martini prope Verdaria et Sancti Petri, sitas in territorio castri de Lambesco, ecclesias, cum terris, vineis, possessionibus et omnibus per. tinentiis earumdem;

In dyocesi Arelatensi, ecclesiam de Saujano, cum terris, vineis, possessionibus et omnibus pertinentiis suis;

In dyocesi Avinionensi, ecclesiam Sancti Honorati de Castro Rainardo, cum omnibus pertinentiis suis;

In dyocesi Barchinonensi, ecclesiam Sancti Pauli de Maritima, cum omnibus pertinentiis suis;

In dyocesi Claromontensi, ecclesiam de Veteri Spessa, cum omnibus pertinentiis suis;

In dyocesi Regensi, castrum de Albiosc, cum ecclesiis ejusdem castri et omnibus pertinentiis eorumdem; Sanctæ Mariæ et Sancti Michaelis de Monsteriis, Sanctæ Mariæ de Regia, Sancti Saturnini, Sancti Cyriaci ecclesias, cum omnibus pertinentiis earumdem; Sancti Petri, Sanctæ Mariæ, Sancti Martini, Sanctæ Mariæ de Romulis et Sancti Vincentii de Spareto ecclesias, cum terris, vineis, possessionibus et omnibus pertinentiis earumdem ; ecclesiam Sanctæ Marie de Artinosc, cum ecclesiis deppendentibus ab eadem et omnibus pertinentiis earumdem; de Chinsono et de Braug ecclesias, cum terris, vineis, possessionibus et omnibus pertinentiis earumdem;

In dyocesi Vapicensi, Sancti Mametis et Sanctæ Mariæ de Fontevinoso ecclesias, cum terris, vineis, possessionibus et omnibus pertinentiis suis;

In dyocesi Diniensi, castrum Sancti Georgii et ecclesiam ejusdem castri, cum omnibus pertinentiis suis;

In dyocesi Senensi, Sancti Honorati de Clumanco et Sancti Julianeti castra et eorumdem castrorum ecclesias, cum omnibus pertinentiis suis; Sanctæ Mariæ de Sarretto, Sanctæ Mariæ de Anglis, Sanctæ Mariæ et Sancti Ferreoli de Vergone et Sancti Johannis de la Fos ecclesias, cum terris, vineis, possessionibus et aliis omnibus pertinentiis earumdem;

In dyocesi Glandatensi, Sancti Martini, Sanctæ Marie, Sancti Martini de Pugetto, Sancti Honorati de Ripis, Sanctæ Mariæ, Sancti Petri, Sancti Saturnini de Brianzono, Sancti Martini, Sanctæ Mariæ de Ferris ecclesias, cum terris, vineis, possessionibus et omnibus pertinentiis earumdem; reditus quos habetis in castro quod vocatur Pogetum;

In dyocesi Niciensi, Sanctæ Mariæ et Sancti Johannis de Vilario, Sancti Martini de Bayrols, Sanctæ Mariæ de Therio et Sanctæ Mariæ de Thueto ecclesias, cum terris, vineis, possessionibus et omnibus pertinentiis earumdem;

In dyocesi Vigintimiliensi, castrum de Sepulcro, cum omnibus. pertinentiis suis; Sancti Michaelis Vigintimiliensis, Sanctæ Mariæ de Saurgio, Sanctæ Mariæ de Vers, Sancti Martini de Carnolesis ecclesias, cum terris, vineis, possessionibus et omnibus pertinentiis earumdem;

In dyocesi Albiganensi, ecclesiam Sancti Martini de Petralata, cum omnibus pertinentiis suis;

In dyocesi Januensi, ecclesiam Sancti Antonii, cum omnibus pertinentiis suis;

In dyocesi Viterbiensi, Sanctæ Mariæ de Sylva et Sancti Sylvestri de Civitate-Vetula ecclesias, cum terris, vineis, possessionibus et omnibus pertinentiis earumdem ;

In dyocesi Ajecensi, ecclesiam Sanctæ Trinitatis de Capitefidis, cum omnibus pertinentiis suis, cum terris, pratis, vineis, nemoribus, usuagiis et pascuis in bosco et plano, molendinis, in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus, immunitatibus suis.

Statuimus insuper ut monasterium vestrum nulli nisi Romanæ Ecclesiæ subjectum existat, neque ad cujuslibet, nisi Romani Pontificis ordinationem vel dispositionem pertineat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut etiam ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare.

« AnteriorContinuar »