Imágenes de páginas
PDF
EPUB

[136.

697.

A. p. 298, b.

[Notification by Anthony of Goldesburgh, Official of Lincoln Diocese during the vacancy of the See, that the Chantry shall henceforth be served by one Chaplain only.]

Notandum quod postea, propter caristiam Sacerdotum & exilitatem Feb. 21.] redditus Cantarie predicte, vnicus Capellanus ordinatus fuit per dominum Antonium de Goldesburgh Officialis Lincoln', ipsa sede vacante, ad deseruiendum dictis Cantarijs in modo & forma infrascriptis.

3

VNIUERSIS S. Matr. Eccl. fil... [&c.] Antonius de Goldesburgh, Precentor & Can. Eccl. Lincoln', Officialis Lincoln' sede vacante1, Salutem in omnium Saluatore. Non est stupore dignum si secundum varietatem temporum statuta quoque varientur humana. Hinc est quod cum redditus & prouentus Cantarie ij Capellanorum, pro anima Elisabeth de Monte Acuto diuina in Capella B. Marie Virginis, infra Mon. S. F. Oxonie Lincoln' diocesis constitutum, celebrancium ordinate, per generales hominum pestilencias 2 in regno Anglie imprime contingentes & alia infortunia, adeo redduntur tenues & exiles quod ij Capellani de eisdem nequeantur sustentari, super quo per inquisicionem fidedignam sumus plenissime informati, Nos volentes, ex nostri officij debito, pro anima dicte defuncte in hac parte salubriter prouidere, ne totaliter careat huiusmodi suffragijs ordinatis, de consensu Pr. & Con. Mon. supradicti dictarum Cantariarum patronorum, statuimus, decreuimus & ordinauimus quod vnicus Capellanus dictis Cantarijs, quousque excreuerint redditus & facultates vnde ij Capellani congrue poterint exhiberi, iuxta formam ordinacionis earundem laudabiliter deseruiat in diuinis, qui diebus singulis placebo & dirige ac commendacionem pro anima eiusdem defuncte, tam in dicta Capella [quam] in alijs locis prout elegerit, inter alia deuote persoluat, & quociens ex causa racionabili & honesta contigerit se absentare, alium Capellanum ydoneum in eadem Capella loco suo ordinet & constituat, pro anima defuncte predicte ministrandum & diuina celebrandum, & omnes redditus & prouentus eiusdem Cantarie

1 The See of Lincoln was vacant from the death of Bp. Gynwell, August 5, 1362, to the consecration of Bp. Bokyngham, June 25, 1363. 2 The second of the great pestilences, which occurred during the reign of Edw. III, lasted from August 15, 1361, to May 3, 1362. Sir Harris Nicolas' Chronology of History, p. 389, from Lansdowne MS. 863 f. 147 b. 3 Lady M. died on the Tuesday after the feast of B. V. M. 28 Edw. III [February 4, 1353.] D. B. i. 727. ⚫ vel MS.

in suum congruum alimentum percipiat et conuertat. In cuius rei testimonium sigillum Officialitatis nostre presentibus duximus apponendum. Dat. Lincoln' ix Kalendas Marcij. A.D. м°CCCLXIJ.

698.

A. p. 299. Patent Roll, 3 Ric. II, part 3, memb. 231.

[Charter of John, Bishop of Lincoln, authorizing the substi tution of two regular Canons for the two secular Priests originally appointed to serve the Chantry.]

Mutacio & innouacio dictarum Cantariarum in ij Canonicos regulares [1338] March 1. per dominum Iohannem, Episcopum Lincoln', in forma subscripta.

4

VNIU. S. Matr. Eccl. fil... [&c.] Iohannes, permissione diuina Lincoln' Episcopus, Salutem in omnium Saluatore. Nouerit vniuersitas vestra quod, licet dudum per religiosos viros Pr. Mon. S. Frideswide Oxon', nostre diocesis, & eiusdem loci Con. fuerit & sit concessum, & auctoritate omnium & singulorum quorum interest interuenientibus in hac parte legitime ordinatum, statutum pariter & concessum, sub certis modo & forma in quadam indentura quadripartita inde confecta expressatis, quod ij seculares Sacerdotes perpetui & idonei perpetuis temporibus pro animabus nobilis domine domine Elizabeth de Monte Acuto, ac domini Willelmi de Monte Acuto mariti eiusdem domine E., Iohannis Lincoln' Episcopi, Petri de Monte Forti patris, domine Matildis matris eiusdem domine, Iohannis de Monte Acuto, Willelmi de Monte Acuto nuper Comitis Sar', Simonis Elien' Episcopi, Edwardi de Monte Acuto, Alicie de Aubeneye, domine Marie Cogan, Elizabeth Priorisse de Haliwell, domine Hawise Bauent, domine Matildis Abbatisse de Berkyng, domine Isabelle sancte Monialis de Berkyng", liberorum dictorum dominorum W. & E., domini Thome de Furneuall secundi mariti dicte domine, Petri Lymyseye Militis & consanguinei eiusdem domine, Simonis de Islep, & pro animabus omnium parentuin & amicorum ipsius domine in dicta indentura descriptorum, ac omnium fidelium defunctorum, in dicto Mon. S. F., cessante legitimo impedimento, cotidie missas & communiter de officiis mortuorum celebrabunt, vna cum commendacione animarum ante Nonam & placebo & dirige post prandium cotidie dicendis per eosdem, certam summam pecunie & alia pro eorum sustentacione annuatim ab eisdem religiosis viris in certis anni cuiuslibet temporibus recepturi, prout in eadem indentura plenius continetur, fructus tamen, prouentus & emolumenta pro 1 Recited in No. 700. Transcript therefrom. 2 Bubenoye. 3 Halewell'. * Berkynge. • Furnewall'. Lymeseye.

• Hawyse.

7

Semolimenta.

huiusmodi Cantaria ordinata expostfacto adeo erant diminuta quod ad inuencionem & sustentacionem huiusmodi ij Sacerdotum minime sufficiebant, quo attento & debite ponderato, j dumtaxat1 Sacerdotem extunc per diuturna tempora, necessitate vrgente, dicti religiosi sumptibus eorum ad dicta seruicia & ministeria peragenda inueniebant & sustentabant, Nos igitur Iohannes, Lincoln' Episcopus supradictus, necessitatem dicti Mon. attendentes, ex vna parte, ac officia & ministeria diuina per ij Sacerdotes peragenda, vt superius continetur, modernis temporibus saltim quo ad alterum Sacerdotum diminuta considerantes, ex parte altera, ac voluntatem dicte domine E. nobis auctentice exhibitam in hac parte sequentes, ex certis eciam causis aliis legitimis & honestis nobis per eosdem religiosos viros expositis, per nos & consilium nostrum ad plenum discussis, examinatis & approbatis, concurrentibus que in hac parte de iure requisitis, dictas ordinacionem & concessionem iuxta modum & formam infrascriptos ex nostra certa sciencia innouantes, auctoritate nostra ordinaria ordinamus & statuimus quod de cetero prefati viri religiosi, Pr. & Con. & eorum successores, inueniant & ordinent loco dictorum ij Capellanorum secularium ij Can. regulares eiusdem Mon., Prioratu pleno & de Pr. consulto, ipso que vacante ipsius Mon. Capitulum perpetuis temporibus in loco suprascripto & pro animabus supradictis, necnon pro salubri statu nostro dum vixerimus, & pro anima nostra cum ab hac luce migrauerimus, diuina celebraturos, necnon commendacionem animarum, cum placebo & dirige vt premittitur, dicturos, quod que prefati ij Can., de quibus premittitur, specialiter de diebus in dies ad premissa facienda intitulentur per ipsos Pr. & Capitulum seu deputatos ab eisdem. Volumus eciam & mandamus in virtute sancte obediencie quod hec nostra ordinacio inter cetera specialia memoranda ipsius Prioratus inseratur & semel in quolibet anno, viz. in festo S. Georgii, coram Capitulo & in loco Capitulari perlegatur. In quorum testimonium hanc nostram ordinacionem sigilli nostri impressione, vna cum signo & subscripcione Notarii subscripti, fecimus communiri. Dat. & act. apud vetus Templum London' jo die Mensis Marcii, sub anno ab Incarnacione Domini, secundum cursum & computacionem Eccl. Anglicane, м°CCCLXXIXo, Indiccione iija, Pontificatus domini nostri domini Vrbani pape vjti Ao ijo, presentibus venerabilibus viris magistro Henrico Buckyngham3 & Ricardo Bonham, Clericis, Lincoln' diocesis, testibus ad premissa vocatis specialiter & rogatis.

1 duntaxat.

2 subscripto P. R.

3

Bukyngham.

699.

A. p. 300. Patent Roll, 3 Ric. II. part 3, memb. 23.

[Certificate to the above under the hand of John Hode,

Notary Public.]

Sequitur subscripcio Notarij Episcopi Lincoln' super innouacione & [1338] ordinacione Cantarie supradicte.

Er ego Iohannes Hode de Bannebury, Clericus, Lincoln' diocesis, puplicus auctoritate apostolica Notarius, premissis omnibus & singulis, dum sic vt premittitur coram dicto reuerendo patre agerentur & fierent, vna cum dictis testibus, presens interfui, ea que omnia & singula sic fieri vidi & audiui, scripsi ac, de mandato dicti reuerendi patris mei, quoque hic subscripsi, & in hanc puplicam formam redegi, meis que nomine & signo signaui, rogatus in fidem & testimonium premissorum.

700.

March 1.

A. p. 300, b. Patent Roll, 3 Ric. II. part 3, memb. 231. [Ratification of the alteration by the King.] Ratificacionis carta domini Regis super innouacione & mutacione [1380.] predictarum Cantiarum, &c.

De confirmacione pro Pr. & Con. S. Frideswide Oxon'. [P. R. marg.]

REX2 omnibus ad quos &c. Salutem. Inspeximus eciam3 quasdam litteras patentes venerabilis patris Iohannis Episcopi Lincoln' sub sigillo suo ac sub signo Iohannis Hode de Bannebury, Clerici, auctoritate apostolica Notarii, factas Pr. & Con. Mon. S. Frideswide Oxon' in hec verba *:-Vniu. S. Matr. Eccl. fil. . . [&c.].

Nos autem, innouacionem, ordinacionem & statutum predicta, ac omnia & singula per prefatum Episcopum sic facta & ordinata, prout in litteris suis predictis superius specificantur, rata habentes & grata, ea, pro nobis & heredibus nostris imperpetuum, secundum formam litterarum earundem, acceptamus, approbamus, ratificamus, concedimus & confirmamus per presentes. In cuius &c. In cuius &c. Teste Rege apud Westm'. xijo die Aprilis.

Pro xxs. solutis in Hanaperio".
[PP. 302, 302, b blank in A.]

2 Ricardus D. G. Rex Anglie & Francie &
• P. R. recites the Charters at

3 eciam om. P. R.

1 Transcript therefrom. dominus Hibernie. length. See Nos. 698, 699. A. gives the text of No. 698 to the words, Pr. Mon. S. Frideswide Oxon, and there adds, &c. vt supra in ordinacione dicti domini Episcopi, cum dato & subscripcione Notarij &c. 5 In cuius rei testimonium

has litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste me ipso.

[blocks in formation]

This note om.

April 12.

COUNTRY PARISHES.

BINSEY1.

701.

A. p. 73.

[Customary services of the tenants of Binsey.]

Notandum quod predium nuncupatum Bunseye, cum Hundredo & alijs libertatibus suis, fuit de tempore quo S. Frideswyda corpore vixit predicto Mon. donatum, & postea per cartas Regum & summorum Pontificum aliorum que honorifice eidem, vt superius patet, confirmatum.

Sequitur [custumaria]2 operum tenencium ibidem.

HE sunt consuetudines & opera rusticorum de Bunseye, viz. prata de Preoscoit falcare & leuare cum j operario per diem, bini & bini fenum cariare cum j homine, a festo Natiuitatis S. Iohannis Baptiste vsque ad festum S. Michaelis, ter per ebdomadam, operari cum j operario preter iij precarias autumpnales, Sant', Langafol, Ingafol, Chirchset & Tolcestre. In generacionibus suis & bonis mobilibus & immobilibus & alijs consuetudinibus condiciones tenent aliorum rusticorum. Et puer vltimo natus post mortem antecessorum suorum terram eorum a dominis emptam intrat & eam occupat.

[c 11901200.]

LANGNEY 3.
702.

A. p. 73.

[The Abbot and Canons of Oseney and the Prior and Canons of St. Frideswide. Agreement respecting the island of Langney.

Conuencio facta inter Mon. S. F. & Eccl. de Oseneye de perquisicione

1 Binsey, Oxon, usually written in the text Bunseye, two miles N. W. of Oxford. Note, that whenever the name of a parish is expressed in the text simply by its initial letter, it must be understood to be there written in accordance with the spelling given as usual. 2 custinaria MS. 3 Langney, usually written in the text Langeneia. It is difficult to determine the position of this island with any degree of precision, but as in the Hundred Rolls, f. 811 b, it is stated that Pr. S. F.

« AnteriorContinuar »