Imágenes de páginas
PDF
EPUB

[1375-]

quod predicte iij acre terre & dimidia in manum domini Regis per iiij [annos] extiterunt racione perquisicionis predicte. Item dicunt quod predicte iij & dimidia acre terre tenentur de dicto Pr. & Con. Oxon' per seruicium militare, et reddit inde per ann. dictis Pr. & Con. iiijd., soluendos ad festum S. Michaelis. Et dicunt quod predicte iij acre & dimidia terre valent per ann. in omnibus exitibus, iuxta verum valorem, xijd. In cuius rei . . . [sealing clause]. Dat. apud Buk' die & ao supradictis.

934.
A. p. 187.

[Royal licence to the Prior and Convent of St.
Frideswide to acquire the same.]

Sequitur licencia & pardonacio domini Regis pro predictis iij acris & May 20. dimidia terre Eccl. S. F. appropriandis.

EDWARDUS, D. G. Rex Anglie, &c., Salutem. Sciatis quod cum dominus E., nuper Rex Anglie, pater noster, per litteras suas patentes, ad instanciam Margarete1, nuper Comitisse Cornubie, neptis sue carissime, concesserit & licenciam dederit, pro se & heredibus suis, quantum in ipso fuit, tunc Pr. & Con. S. F. Oxon' quod ipsi xx libratas terrarum et tenementorum & reddituum per ann., secundum verum valorem eorundem, tam de feodo suo proprio quam alieno, exceptis terris, tenementis et redditibus que de ipso patre nostro tenebantur in capite, adquirere possent, Habenda . . . [&c.] imperpetuum, statuto de terris & tenementis ad manum mortuam non ponendis edito non obstante, dum tamen, per inquisiciones inde in forma debita faciendas, et in Cancellariam dicti patris nostri vel heredum suorum rite retornandas, compertum foret quod id fieri possit absque preiudicio patris nostri predicti, vel alterius cuiuscunque, prout in eisdem litteris plenius continetur, Ac nunc Pr. et Con. loci predicti nobis supplicauerint vt cum nuper Pr. & Con. eiusdem loci iij acras terre & dimidiam cum pert. in Ouer-Wynchendon' de feodo ipsorum Pr. & Con. de Ricardo de Blaston' sibi et successoribus suis sub confidencia litterarum predictarum adquisiuissent, et eas prius quam inquisiciones inde in Cancellariam dicti patris nostri seu nostram iuxta tenorem earundem retornate fuerint, ingressi fuissent, que quidem terra, occasione predicta capta est in manum nostram, velimus eisdem Pr. & Con. concedere quod ipsi terram predictam cum pert. rehabere possint et tenere sibi & successoribus suis, in partem satisfaccionis xx libratarum terra

1 The lady Margaret de Clare, niece of Edward II, m. 1309 to Piers de Gaveston, Earl of Cornwall. Doyle's Baronage, i. 438.

rum, tenementorum et reddituum predictorum, Nos pro dimidia marca, quam nunc Pr. & Con. nobis soluerunt, supplicacioni predicte annuentes, & concessionem eiusdem patris nostri effectui debito volentes mancipari, pardonauimus transgressionem factam in hac parte, et concessimus, pro nobis & heredibus nostris, quantum in nobis est, eisdem Pr. & Con. quod ipsi terram predictam cum pert., que de nobis non tenetur, & que valet per ann. in omnibus exitibus iuxta verum valorem eiusdem xijd., sicut per inquisicionem inde per dilectum nobis Iohannem de Broghton', Escaetorem nostrum in Comitatu Buk', de mandato nostro captam & in Cancellariam nostram retornatam, compertum est, habeant et teneant sibi & successoribus suis in valorem ijs. per ann., in partem satisfaccionis xx libratarum terrarum, tenementorum & reddituum predictorum imperpetuum, sine occasione vel impedimento nostri vel heredum nostrorum, Iusticiarij, Eschaetoris, Vicecomitis, aut Balliuorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcunque, statuto predicto non obstante, saluis tamen capitalibus dominis feodi illius seruicijs inde debitis et consuetis. In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes apud Westm' xxo die Maij, Ao regni nostri xlixo.

9351.
A. p. 187, b.

[Customary services of the tenants of Winchendon.] Seruicia et consuetudines de tenentibus in W.

WILLELMUS TRAUERS tenet ij virgatas terre in W. pro viijs. per ann. ad festum S. Michaelis, et debet j precariam in autumpno cum tota familia sua, exceptis vxore & bercario, et erit vltra eos cum virga in manu sua ad videndum vt bene faciant, et stabit ad mensam domini, & debet sectam curie de iij septimanis in iij septimanas.

Walterus Frankeyne tenet ij virgatas terre, reddendo per ann. xs. ad festum S. Michaelis, et faciet omnia alia seruicia sicut dictus Willelmus.

Elis' de W. tenet j virgatam terre, reddendo per ann. xs. ad ij anni terminos equaliter, ad festum S. Michaelis & ad festum S. Marie in Marcio, et warectabit j acram que vocatur Grasaker, et debet iiij precarias in autumpno, quamlibet cum ij hominibus, viz. ij ad cibum domini & ij ad proprium cibum, et debet sectam vt supra.

1 Probably the original of this was an ancient document, written possibly in Anglo-Saxon characters. Hence the confusion of the text, which has however been transcribed faithfully, alterations having only been introduced where needed by the grammar.

Sunt eciam in eadem xxxij tenentes terre et [domini]', de quibus xxvj, quorum quilibet reddet per ann. vs. ad Festum S. F., et ad idem festum dabunt illi viijs. Maldsiluer, & arrabunt ter in anno, scilt. qualibet caruca j acram, et falcabunt pratum quod vocatur Emede, cum auxilio iij qui sunt in opere domini per ann. Et coterelli dictum pratum dispergent, & ipsi de villa vertent illud & leuabunt fenum. Et predicti xxvj, simul cum Ricardo in cuniba, fenum ad domum domini cariabunt, viz. quilibet eorum ij carectatas feni, et Thomas Mitteherte j carectatam, et habebunt panem sufficientem & salem plus plenum, j caseum, & j fossum de stramine, quantum j homo portare poterit extra portam, et reportabunt j stapulam de dictis Multonibus ad Balliuum & Preposito pelles, & dabit eis Prepositus ijd., & pro coto suo habebunt iiij panes, & vij panes coterelli, & ad tassum feni faciendum debent ipsi coterelli auxiliare, & habebunt iantaculum de domino. Et predicti xxxviij [sarculare]' debent j diem sumptibus eorum proprijs, et coterelli similiter, et quilibet eorum omnium [inueniet] ij homines ad iiij precarias in autumpno, viz. j diem ad carnem, j diem ad allecia, ij dies sint sumptibus eorum proprijs, et ad j precariam quilibet eorum inueniet j hominem sumptibus domini, ad quam [precariam]' quilibet venire per j hominem debet. Et quilibet predictorum xxvij cariabit ij carectatas bladi, et Thomas Mitteherte j carectatam sumptibus eorum proprijs. Et predicti xxvj inuenient j hominem ad operacionem domini qualibet die operabili a festo S. F. vsque ad festum S. Martini, & vocatur Benwerke. Et quilibet virgatarius terre dabit domino ad Natale j gallinam & ad Pasch' x oua, et coterelli pacare debent dicta oua apud S. Frideswidam, & ipsi habebunt, scilt. quilibet qui ligat garbas in autumpno per totum diem j garbam, & auxiliare debet ad tassum fabarum per candelam ad grangiam. Ricardus in cuniba dabit domino iiijs. redditus ad festum S. F. Et vj homines dicte ville operabunt qualibet die operabili per ann., quorum iij cariabunt apud Oxon' ix bussellos bladi quolibet die Sabbati per ann. Et j de xxvj Tunelr' cariabit cum eis iij bussellos, & vocatur bilode. Et ipsi vj arabunt ix acras & dimidiam ad semen yemale, et inuenient iij bussellos frumenti ad seminandum, et dictam terram herciabunt. Et ipsi vj dabunt domino de redditu ad festum S. F. ijs. vjd., & dabunt pannagium et Tolcester, & quilibet eorum die quo arrabunt triturare [debet] in grangia domini vj bussellos frumenti, et si contingat quod j eorum, ij, vel iij, vel omnes, ligant garbas in autumpno, quilibet habebit j garbam si [ligat] per totum diem.

Galfridus faber dat domino vs. per ann. ad festum S. Michaelis et ad festum B. Marie per equales porciones, et facit iiij precarias in 1 1 di MS. 2 cerclare ib. 3 inuenient ib. 4 precare ib.

5 debent ib.

autumpno cotidie cum j homine, scilt. ij ad custodomini et ij ad custus proprios, & tunc illis ij diebus in quibus est ad proprium custum ij garbas [habebit] & auxiliare debet ad [faldam]1 domini portandam, & lauabit oues domini & tondebit, & habebit iantaculum suum de domino, & sarculabit per j diem, et dabit domino ij gallinas & j gallum.

Sunt eciam in eadem villa vj coterelli, quorum quilibet dabit domino xvjd. per ann. ad festum S. Michaelis & ad festum B. Marie per equales porciones, & sarculabunt per j diem, & venient ad iiij precarias in autumpno, de quibus [ij sint] ad custodomini et ij ad custus proprios, & tunc habebit quilibet eorum j garbam, & [portabunt] faldam, & bidentes lauare et tondere debent, et habebunt iantaculum et iijd., & auxiliare debent ad tassum feni fabarum, & quilibet eorum dabit iij gallinas & j gallum.

2

Sunt eciam ibidem Rogerus Iuory et Claritta, coterelli, qui dant domino vs. ad festum S. Michaelis & ad festum B. Marie, et venire debent [ad] ij precarias in autumpno, & stabunt ad mensam domini.

Et memorandum quod Iohanni atte Pleistede iijd. & Ricardo Cut iijd. debent allocari pro molendino.

Robertus Pape dabit jd. pro gara iuxta croftum suum.

Et predicti xxxij herciabunt per j diem ad custus proprios tempore yemali, & xxvj eorum herciabunt per j diem tempore quadragesimali, et quilibet eorum habebit ij zepsones auenarum, & ipsi xxvj cariabunt buscam apud Bernewode, & stabunt ad mensam domini, [pp. 189, 189, b, blank in A.]

CHEARSLEY 3.

936.

A. p. 190.

[Roger de Cressy to the Church and Canons of St. Frideswide. Gift of a rent of 13d. per annum.]

Carta Rogeri Cressy de xiijd. annui redditus ibidem exeuntis [de] [c. 1230*.] j virgata cum pert. quam Willelmus Belekace olim tenuit.

OмN. Xpi fid... [&c.] Rogerus de Cressy, f. Hugonis de Cressy, Salutem. Nouerit vniuersitas vestra me, diuini amoris intuitu . . [&c.], concessisse . . . [&c.] Deo & S. F. Oxon' et Can. . . [&c.] xiijd.

1 falcam MS. 2 portabat ib. text Gerdeslee, 4} m. E. S. E. of Brill.

3 Chearsley, Bucks, usually written in the
R. de C. died 20 H. III. D. B. i. 708.

de redditu in villa de Gerdeslee, scilt. de illa virgata terre quam Willelmus Belekace tenuit de me in eadem villa, annuatim percipiendas ad festum S. Michaelis de quocunque terram illam teneat. Et in huius rei... [sealing clause].

[c. 1200.]

BEANTON1.

937.

A. p. 191.

[The Abbot and Convent of Notley and the Prior and Convent of St. Frideswide. Settlement of a dispute respecting tithes.]

Carta Abbatis et Con. Eccl. B. Marie de Nutteleye de ijs. annuatim soluendis Eccl. S. F. pro decimis de dominio Hamonis Carbonel in villa de Badynton'.

VNIU. S. Matr. Eccl. fil... [&c.] R. Abbas et Con. de Notteley2 Salutem in Domino. Cum ea que amicabili composicione semel finem legitimum sunt sortita nullorum improbitate siue malicia debeant infringi, expedit et futuris temporibus perutile est ea per scriptum perpetue commendari. Ad vestram igitur noticiam volumus peruenire quod causa que vertebatur inter nos et Pr. et Can. S. F. Oxon' super decimis de dominio H. Carbonel in Badynton' in hunc modum amicabiliter conquieuit, viz. Quod predicti Pr. et Can. toci iuri quod in eisdem decimis habuerant, cum resignacione instrumentorum suorum nobis facta, renunciantes, nobis easdem decimas perpetuo possidendas concesserunt. Ita tamen quod nos, pro bono pacis, nomine earundem decimarum, eisdem Pr. & Can. ijs. annuatim ij terminis, scilt. . . [12d. at Michaelmas and on Palm Sunday], persoluemus. Hec autem composicio, ne imposterum alicuius malicia posset eneruari, eam presentis scripti attestacione et sigilli nostri apposicione dignum duximus corroborare.

[pp. 192, 192, b. blank in A.]

1 Beanton, usually written in the text Badinton', a hamlet of Stoke Lyne parish, Oxon, 3 m. N. of Bicester. 2 Notley, an Augustinian Abbey, founded 1162 by Walter Giffard, second Earl of Buckingham, and Ermengarde his wife in Long Crendon parish, Bucks, 2 m. N. N. E. of Thame, Oxon.

« AnteriorContinuar »