Imágenes de páginas
PDF
EPUB

syngham apud Craumersch1 iuxta Walyngford, in crastino animarum Ao regni [Regis] Edwardi 2o. Assisa venit recognoscere si Hugo de Plecitis, Iohannes f. Thome, Philippus Minkan, Iohannes de Caundois, Rogerus Hardekel & Thomas Thursteyne iniuste disseisiauerunt Pr. S. F. de libero tenemento suo in H. post primam, &c., et vnde idem Pr. alias, coram magistro Ricardo de Stanes Iusticiario ad hoc assignato, associato sibi G. de Leuekonore, ad pontem de Lauersham, die Martis proximo post festum sancte crucis [September 19] hoc anno, querebatur_quod disseisiauerunt eum de lix acris terre cum pert., sicut patet per recordum predicti Ricardi iussum ad hunc diem, quod [tale] est:—

Assisa venit recognoscere si H. de P., I. f. T., P. M., I. de C., R. H. & T. T. iniuste disseisiauerunt Pr. S. F. Oxon' de libero tenemento suo in H. post primam, &c., & vnde querebatur quod disseisiauerunt eum de lix acris cum pert. in eadem villa. Et predictus H. de P. venit & respondit pro se & omnibus alijs, et dicit quod assisa non debet inde fieri, quia dicit quod predictum tenementum quod predictus Pr. posuit in visu suo est de antiquo dominico domini Regis, vbi nullum breue placitatur nisi tantum primum breue secundum consuetudinem Manerij, & pecijt inde iudicium. Et predictus Pr. dicit quod quidam Ethelred Rex, antecessor Regis nunc, feoffauit ipsum & Eccl. suam de predicto tenemento per cartam ipsius Ethelredi Regis quam profert, & que hoc testatur, diu antequam idem H. vel antecessores sui aliquid iuris in predicta villa de H. habuerunt, & similiter ostendit cartam domini H. Regis, patris Regis nunc, que quidem confirmat feoffamenta Ethelredi Regis predicto Pr. & Eccl. sue S. F. & eorum successoribus, habenda libere & quiete imperpetuum. Et quod ita sit ponit se super assisam, & predictus H. similiter. Et quia omnes recogniciones prefate assise sunt inutiles de Hundredo de Bolondon', quod est in manu predicti H. & sub potestate sua, ideo precatus est Vicecomes quod venire faciat xij, per quos rei veritas sciri poterit, & qui non sunt de affinitate nec sub potestate predicti H., &c. Et quia magistri Ricardus & Robertus Fulco, Iusticiarij alias assignati ad istam assisam capiendam, vacare non possunt, prout dominus Rex per litteras suas plenius testatur, idem dominus Rex constituit predictos Galfridum & Iohannem Iusticiarios ad assisam istam capiendam. Et predictus H. & alij non veniunt. Et idem H., pro se & omnibus alijs, respondit & dicit quod nullam disseisinam fecerunt predicto Pr. de aliquo dicto tenemento, Dicit eciam quod nichil clamat in tenemento illo nisi vt tantummodo communem

1 Crowmarsh, Oxon, half a mile east of Wallingford, Berks.

2 talis MS.

pasturam ad aueria sua [habeat], sicut & ipse & antecessores sui consueuerunt habere ibidem, Dicit eciam quod predictum tenementum quod posuit in visu suo est que[dam] placea aquosa, & fecit fugare aueria sua ibidem ad pascendum, sicut ei bene licuit, quia ipse et antecessores sui ita facere solebant, & bene concedit quod tenementum illud sit predicti Pr. & ius Eccl. sue, salua tamen ei communi pastura sua, sicut predictum est. Et Pr. dicit quod predictus H. & omnes alij disseisiauerunt eum de predicto libero tenemento suo iniuste, & quod ita sit petit quod inquiratur per assisam.

Iudicium datum apud Craumersch die Iouis proximo post festum S. Edmundi Regis & Martiris anno eodem. Iurati dicunt super sacramentum suum quod predictum tenementum quod posuit in visu suo iacet inter dominicas culturas predicti Pr., & quod idem Pr. consueuit illud quolibet anno seminare si vellet, tamen dimisit illud anno presenti iacere warectum, ita quod circa festum S. Iohannis Baptiste hoc anno, cum idem Pr. fecisset pasci aueria sua ibidem, venerunt predicti H. [& alij], cum multitudine armatorum, & vi contra voluntatem ipsius Pr. tenuerunt aueria sua ibidem ad pascendum, Et pastor predicti Pr. metu ductus, cum perpendisset tantam multitudinem versus predictam terram venientem, recessit cum auerijs ipsius Pr. ante aduentum ipsorum, Et dicunt quod idem Pr. semper postea vsque ad diem istum tenuit se extra tenementum predictum. Et Iurati, quesiti si predictus H. debeat habere communiam suam ad aueria sua in terra vnde idem Pr. modo querulatur, dicunt quod non debet nec hactenus consueuit habere aliquam communiam suam ad aueria sua in eadem, nisi tempore aperto, & vocatur tempus apertum a festo S. Michaelis vsque ad festum S. Martini. Quesiti similiter si pastor predicti Pr. eadem hora qua predicti H. & alij venerunt ad predictam terram per ipsos fugatus aliunde vel armatus esset, cum auerijs suis in custodia sua existentibus, dicunt sicut superius dixerunt, quod quum idem pastor [perpendisset 1] tantam multitudinem armatorum venturam, non expectato eorum aduentu, celeriter cum auerijs suis recessit. Quesiti eciam si predictus H. et alij, postquam venerunt cum auerijs ipsius H. ad pascendum in terra predicta, impedierant predictum Pr. redeundi cum auerijs suis ad pascendum ibidem si voluisset, siue arrare vel seminare vel proficuum suum inde facere vt deceret, dicunt reuera quod non potuit eam idem Pr. si voluisset manu operasse & coluisse terram illam ad voluntatem suam sine impedimento predicti H. et aliorum. Et predicti Iurati, quesiti si predictus H. et omnes alij in breui notati venerunt cum auerijs predicti H. ad predictum tenementum, dicunt quod predicti I. f. T., P. M. & T. T. non fuerunt 1 perpendens MS.

1

[1273. Nov. 23.]

nec interfuerunt, vnde dicunt super sacramentum suum quod predicti H., I. C. et R. H. disseisiauerunt predictum Pr. de predicto libero tenemento suo quod posuit in visu suo iniuste, sicut breue dicit. Ideo consideratum est quod predictus Pr. recuperet seisinam suam de predicto tenemento suo per visum recognicionis. Et predicti H. & I. C. et R. H. in misericordia propter disseisinam predictam.

1377.

725.

A. p. 79, b.

[Richard Forster, vice Edward atte Pole, keeper of the forest of Stow Wood and Shotover, to the Prior and Canons of St. Frideswide. Charter giving seisin of common rights in the manor of Headington and the said forest.]

Memorandum de seisina communis pasture liberata Pr. & Can. S. F. Dec. 14. in dominio de H.

XIIIJ° die Decembris A.D. M°CCCLXXVIJ° et Ao regni Regis R. ij. jo Ricardus Forster, locum tenens Edwardi atte Pole Chiualer, custodis Foreste de Stowode & Shorthore, virtute cuiusdam breuis dicti domini Regis sibi directi, liberauit Pr. & Can. Eccl. S. F. Oxon' plenam seisinam communis pasture ad omnia & singula pecora & aueria sua tam in Manerio de H. quam in [Forestis]1 de Stowode et Schothore, secundum formam cartarum progenitorum predicti domini Regis inde eisdem Pr. & Can. factarum, in presencia Iohannis Gybbes Maioris, Willelmi Northern' & Willelmi Cottessale Aldermannorum, Thome Somerset & Iohannis Shawe Balliuorum, Iohannis Pyry Coronatoris, Walteri Seriant et Ricardi Hattessyn burgensium Oxon', Iohannis Bedford, Thome Chibenhurste, Rogeri Tham' et Thome Northe Regardatorum Foreste predicte, Rogeri de Islep', Iohannis Waton', Ricardi Agace, Thome Gamage, Ricardi Bailli & Iohannis Gyllyng Forestariorum, Roberti Woburn, Iohannis Grendon', Ricardi Rok, Iohannis Morion, Iohannis Grace & Iohannis Chapurleye tenencium Manerij de H. Et predicti Pr. & Can. virtute seisine predicte pecora & aueria sua pascebant ibidem pacifice per totum [tempus] supradictum prenominatis presentibus &c.

1 Forestijs MS.

MARSTON 1.

726.

A. p. 83.

[Hugh de Plugenet to the Church and Canons of St. Frides. wide. Gift of lands.]

Capella de Merston', cum decimis et reliquis iuribus parochialibus, libertatibus & alijs iuribus suis, plenius supra patet in fundacione & infra

inter confirmaciones Regum & Pontificum.

Sequitur carta de glebis Capellarum de Hedindon' & Merston', de [c. 1190– certis terris precepto domini Regis, vnde Capelle predicte ab antiquo 1200.] donate fuerunt.

Sc. tam pres. quam fut. quod Ego Hugo de Plugenet reddidi Deo & Eccl. S. F. Oxon' & Can. . . [&c.] j dimidiam hidam terre in villa de M., de qua Eccl. S. Nicholai donata fuit ex precepto domini Regis H., patris Imperatricis, per Willelmum de Cayneto, viz. dimidiam virgatam terre quam Iohannes de Laneacre tenuit, & dimidiam virgatam [terre] quam Ranulphus f. Herewardi tenuit, & dimidiam virgatam terre quam Robertus f. Iohannis tenuit, & dimidiam virgatam terre quam Sewy f. Eilwardi tenuit, cum omnibus [pert. suis] & tota sequela sua, Et j dimidiam virgatam terre in Hedindon' [quam] dedi dictis Can. in escambium cuiusdam terre que vocatur Churchecroft, vnde donata fuit Eccl. S. Andree in Hedindon' per preceptum predicti Regis H., Reddendo inde michi & heredibus meis vs. annuatim pro omni seculari seruicio... [&c.], & pratum quoddam quod vocatur Refham, et culturam quandam que vocatur Goderichcroft, que de iure spectant ad ij hidas terre quas habent ex dono Regum Anglie in Manerio de Hedindon'. Vt autem hec . . . [sealing clause].

727.

A. p. 83.

[Joyce de Plugenet to the same.

father's gift.]

Confirmation of his

Confirmacio Ioscei f. Hugonis Plugenet de omnibus terris & rebus per [c. 1200ipsum Hugonem superius donatis.

Sc. tam pres. quam fut. quod Ego Iosceus de Plugnet, pro salute ... [&c.], concessi... [&c.] Deo & Eccl. S. F. de Oxon' & Can. . .

Usually written in the text Merston', two miles north-north-east of Oxford. Nos. 5, 8, 15, &c.

3 quas MS.

10.]

[&c.] omnes donaciones & concessiones quas Hugo Plugnet pater meus predictis Can. fecit, Habendas.

[ocr errors]

[&c.]. Vt igitur hec . . .

[sealing clause].

728.

[c. 1210

A. p. 83.

[The Prior and Convent of St. Frideswide to Laurence Kepeharm and Christiana his wife. Demise of land for their lives.]

Dimissio terrarum in M. predictarum per Simonem Pr. ad terminum 28.] vite facta, vt patet in carta subtus notata.

[blocks in formation]
[ocr errors]

OMN. S. Matr. Eccl. f. [&c.] Simon Pr. S. F. de Oxon' & eiusdem loci Con. Salutem in Domino. Nouerit vniuersitas vestra Nos, de communi consilio Capituli nostri, concessisse & dedisse Laurencio Kepharm & Xpiane vxori sue j dimidiam hidam terre in M., cum pert. suis, illam scilt. quam Hugo de Plugenait, ad instanciam & peticionem predicti L., Eccl. nostre concessit & dedit, viz. dimidiam virgatam terre quam Iohannes de Lanacre tenuit, & dimidiam virgatam terre quam Sewy f. Alfwardi tenuit, Habendas & tenendas de nobis in tota vita sua, libere & quiete & honorifice, in bosco & plano, in pratis & pasturis, & in omnibus locis & exitibus & liberis consuetudinibus, Reddendo inde annuatim Eccl. nostre j libram Cimini ad festum S. Michaelis pro omni seruicio... [&c.]. Ita quod vnus post obitum alterius predictam terram per seruicium prefatum tenebit omnibus diebus vite sue. Vt igitur hec... [sealing clause]. Hijs testibus, Hugone de Gersingdon' & alijs.

729.
A. p. 83, b.

[Philip Minkan to the Prior and Convent of St. Frideswide. Quit claim of all right to a drink at the Priory annually on St. Frides wide's day.]

Quieta clamacio Philippi Minkan de potura die S. Frideswide.

VNIU. Xpi fid. . . [&c.] Philippus Minkan Salutem in Domino sempiternam. Nouerit vniuersitas vestra me remisisse, relaxasse & ad totam vitam meam quietum clamasse religiosis viris Pr. & Con. S. F. Oxon' & eorum successoribus totum ius & clamium, si quod habui, seu aliquo modo habere potui, in quadam liberacione & potura, quas

« AnteriorContinuar »