Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1657. Aug. 21. Dicebat dom. Jordanus, optimam cerevisiam coqui ex aqua congelata rursum resoluta. esse potabilem usque ad ultimum, etsi acescat, si baccae juniperi paululum contusae subigantur cum meliori farina, Weizenmähl, in massam, quae imponatur cerevisiae, postquam despumat, aut etiam ante. pro aqua adhibenda sunt ova.

1657. April. 26. Venit Joannes Werner Biersieder, docturus nostros, quomodo ex residuis fructibus post coctam cervisiam eliciant liquorem similem adusto vino.

Dieselbe Nachricht wird zum 8. Mai wiederholt. Auf solche Branntweine bezieht sich das Verbot des Stadtrechts zu Straßburg von 1603. S. Bd. 13, 144.

1658. Nov. 5. Dixit quidam pater ab dem Fremersberg patri cellerario, cerevisiam purifieri et perlucere instar vini ac insuper colorem quoque adipisci, si injiciantur ramenta dolabrae, Hobelspän. quod si sint de junipero, attrahere quoque suavem ordorem. Si timeatur cerevisia ob calorem acida futura, infundatur caliculus vini adusti aut in sacculo immergantur ovium intestina, ex quibus solent fieri fides et plerumque objicientur in frustula scissa, aut tertio radices aloe. manere bonam usque ad faeces.

3) Bierbrauerei zu Baden. 1623. 1676.

April 9. Dem Keller zu Ettlingen ist anbefohlen, fürderlichst 25 Malter Gersten ab seinen Amptsspeichern zum Bierbrawen, be= neben einer Designation alhero zu verschaffen, wie viel selbiger noch vorhanden, auch was deren ermangelt werden könnte.

Dass. Rentkammerprotokoll. Auch diese Brauerei wurde auf Rechnung der Herrschaft betrieben.

1676. Mai 7. Prohibent Badena, ne praxetur aut vendatur sine licentia cerevisia. quod censeo ad meos non spectare, licet possint exigere accisam. Tagb. des Abts Wagner.

Mone.

Zur Geschichte der Heidelberger Bibliotheken.

Folgende urkundlichen Nachrichten sind in Wilken's Geschichte dieser Bibliotheken nicht enthalten, weshalb sie hier zusammengestellt werden.

Schenkung eines Hauses und einer Bibliothek zu Alzey an den Pfalzgrafen Ruprecht III (nachherigen römischen König). 3. Nov. 1399.

In nomine domini amen. Judices sancte Maguntinensis sedis recognoscimus et tenore presencium innotescere volumus vniuersis, quod in nostri personaliter constitutus presencia honestus Johannes de Kirchdorff vicarius ecclesie Maguntinensis, prouida et matura deliberacione, ut asseruit, desuper prehabita, nullius sagacitate ad hoc inductus seu astucia alicuius circumuentus, nec vi nec metu ullius inordinate potencie compulsus, sed mera liberalitate et de spontanea sua voluntate melioribus modo, jure, via, forma et ordine, quibus potuit atque potest, domum siue habitacionem suam in oppido Alczeia ex opposito domus siue curie dicte Brandenborg situatam cum omnibus et singulis structuris, edificiis, pertinenciis, accessibus et egressibus ac onere et honore eiusdem domus vniuersis necnon libros infrascriptos ad eundem Johannem jure proprietario pertinentes, videlicet: (1) bibliam et (2) racionale diuinorum necnon (3) libros Salomonis cum glosa in tribus magnis voluminibus pergameni conscriptos; item (4) postillas Nycolai de Lyra super ewangelia; (5) item commentum super bibliam et rariora biblie et (6) Augustinum de penitencia vera et falsa; (7) item Heinricum de Frymaria super decem precepta; (8) item Mamotrectum in magno volumine papiri super bibliam ac legendas de tempore et sanctis per annum; (9) item postillas domini Conradi 2 super ewangelia dominicalia in duobus magnis voluminibus papiri; (10) item sermones magistri Mathei de tempore et de sanctis per annum partim postulatos in magno volumine papiri: (11) item duo magna volumina papiri epistolarum et ewangeliorum per annum; (12) item postillas Johannis de Villa abbatis super epistolas et ewangelia in magno volumine papiri; (13) item compendium theoloice veritatis in magno volumine papiri; (14) item textum sententiarum 3 in magno volumine pergameni; (15) item sacramentale Wilhelmi et conclusiones sententiarum; (16) item regimen principum in vno magno volumine papiri; (17) item maximas Alani in pergameno; (18) item Jacobum de Voragine de sanctis per annum in mediocri volumine pergameni; (19) item Jacobum de Voragine per quadragesimam in mediocri volumine pergameni; (20) item postillas domini Milicii 5 mediocris voluminis in papiro super ewangelia quadragesimalia; (21) item librum Anshelmi 6: cur deus homo etc. in mediocri volumine

4

pergameni; (22) item tractatum de sacramentis, de decem preceptis, virtutibus et viciis etc. in mediocri volumine pergameni; (23) item tractatum Alberti 7 de sacramento eukaristie in mediocri volumine pergameni; (24) item sermones collectos in mediocri volumine pergameni; (25) item summam maiorem Raymundi et Johannis in mediocri volumine pergameni; (26) item summam super tytulos decretalium Goffridi de Throno in mediocri volumine pergameni; (27) item dietam salutis in mediocri volumine pergameni; (28) item sermones magistri Mauricii Parisiensis in mediocri volumine pergameni; (29) item super cantica canticorum in mediocri volumine pergameni; (30) item librum, qui intitulatur: lex rectorum et equiuoca theoloycalia in vno magno volumine papiri cum aliis quampluribus opusculis; (31) item Innocencium 8 de officio misse (32) et Innocencium de contemptu mundi in vno magno volumine papiri; (33) et Bernhardum ad Eugenium; (34) item quamplura opuscula in vno magno volumine papiri; videlicet: principium de accessu ad sacramentum; (35) item librum Augustini de vita christiana; (36) item speculum Augustini; (37) item Augustinus de contemptu mundi ad clerum; (38) epistolas Augustini de visitatione infirmorum; (39) item Augustinum de beato latrone; (40) item Augustinum de duodecim abusionibus; (41) item regulam Augustini cum glosa; (42) item Augustinum de lapsu mundi; (43) item Augustinum de sciencia salutis: (44) item Augustinus quam bonum et vtile sit leccioni insistere; (45) item Hugonem de disciplina nouiciorum; (46) item Hugonem de arra anime; (47) item tractatum Hugonis de predestinacione; (48) item Hugonem, quomodo per visibilia inuisibilia dei intelliguntur; (49) item elucidarium Anshelmi; (50) item meditaciones Anshelmi; (51) item Anshelmum de libero arbitrio; (52) item questiones Anshelmi de presciencia et predestinacione etc.; (53) item Bernhardum de contemptu mundi; (54) item tractatus magistri Heinrici de Hassia de scismate; (55) item librum de proprietatibus rerum in magno volumine papiri; (56) item cronicam Martini 10; (57) item flores cronicorum 11; (58) item kathologum Romanorum pontificum; (59) item scismarium: (60) item vitas patrum veteris et noui testamenti; (61) item tractatus Rabi Samuelis de fide in vno magno volumine papiri; (62) item super decretales: firmiter credimus, per dominum Conradum Soltawe Heidelberge pronunciatum; (63) itemAugustinus ad Orosium; (64) item

9

doctrinale Alexandri; (65) item composita verborum; (66) item equoca (1. equiuoca); (67) item verba deponent(i)alia; (68) item synonima cum glosis; (69) item verbarium; (70) item Donatum gallicum et nostrum Donatum; (71) item rara vocabula et quamplura alia vtilia in gramaticalibus in magno volumine papiri; (72) item bonum grecismum cum glosa in pergameno; (73) item librum medicinalem 12 et de viribus herbarum; illustri principi ac domino domino Ruperto, duci Bauarie, comiti Palatino Rheni, sacri Romani imperii summo dapifero, domino suo utique de sua benigna gratia, ut asseruit, valde generoso, a quo et etiam serenissimo principe, patre suo, clare memorie, se recognouit et recognoscit multa beneficia tam spiritualia quam temporalia suis temporibus pro sua educacione recepisse, nec se dubitat ab eodem suo domino et suis heredibus illustribus, necessitate incumbente, adhuc plura bona consequi posse, quare ob specialem et precordialem affeccionem et amorem, quem erga eundem suum dominum generosum, dominum ducem gerit et habet, dedit, tradidit liberaliter et donauit ac pura, perfecta, simplici et irreuocabili donacione inter viuos donat et dat in hijs scriptis prescripto principi et domino domino Ruperto antedicto, prefatam domum cum suis pertinencijs vniuersis ut supra et libros prescriptos ac omne jus eidem Johanni in et ad eam ac eos pertinens in eundem generosum dominum suum, dominum . . . ducem transtulit, et presentibus transfert pleno jure, pure simpliciter et in totum, ita ut actu tam domus quam librorum predictorum omnimodam auctoritatem et potestatem habeat et habere debeat disponendi, ordinandi et in commune bonum opidanorum Alczeiensium conuertendi, prout sue ordinacionis voluntati melius videbitur expedire. Promisit insuper Johannes donator supradictus, data fide solempni stipulatione loco iuramenti ad manus nostras prestita, donacionem et translacionem huiusmodi non esse simulatas neque fictas iuxta et secundum tenorem atque formam statutorum prouincialium de et super donacionibus et cessionibus faciendis editorum, necnon promisit dictus Johannes pro se suisque heredibus dicto domino Ruperto principi stipulanti predictam donacionem ac omnia et singula suprascripta perpetuo firma et rata habere, tenere et obseruare et adimplere et non contra ea facere uel venire aliqua racione, causa uel ingenio, de iure uel de facto, per se uel alium, nec ipsam donacionem ex ingratitudine uel causa aliqua reuocare, publice uel occulte, directe uel indirecte, in iudicio uel extra, dolo Zeitschrift, XIV,

10

et fraude in premissis quibuslibet postpositis et pretermisis. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes donacionis, cessionis et translacionis nostras literas seu presens publicum instrumentum huiusmodi donacionem, cessionem et translacionem in se continentes seu continens exinde fieri et per Conradum de Grůna notarium publicum dicteque sedis scribam iuratum subscriptum scribi et publicari mandauimus nostrique sigilli iussimus appensione muniri. Actum et datum Maguncie in capella sancti Nycolai ecclesie Maguntinensis anno a natiuitate domini millesimo trecentesimo nonagesimo nono, indiccione septima, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Bonifacii, diuina prouidencia pape noni, anno decimo, die tercia mensis nouembris, hora diei eiusdem sexte uel quasi', presentibus ibidem honestis viris dominis Walthero de Wettir, Heinrico Küchen de Wildungen, vicarijs ecclesie Maguntinensis, et Johanne Lapicide de Kirchberg, clericis Maguntinensis diocesis, pro testibus ad premissa vocatis pariter et rogatis. (Not.-Zeichen.) Et ego Conradus de Grůna, clericus Maguntinensis diocesis, publicus sacra imperiali auctoritate notarius, et dicte sancte Maguntinensis sedis scriba iuratus, quia donacioni, cessioni et translacioni aliisque omnibus et singulis premissis, dum sic, ut premittitur, agerentur et fierent, vnacum predictis testibus presens interfui eaque sic fieri vidi et audiui, idcirco presens instrumentum publicum de mandato dictorum dominorum meorum judicum et ad requisicionem prefati domini Johannis Kirchdorff confeci, conscripsi, publicaui et in hanc publicam formam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis vnacum appensione sigilli dictorum dominorum judicum signaui, rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium premissorum.

Orig. im Archiv zu Darmstadt mit dem Siegel des geistlichen Gerichts zu Mainz, das aber zerdrückt ist.

Für die wissenschaftliche Bildung der Geistlichen zu Mainz in jener Zeit gibt diese Urkunde ein günstiges Zeugniß, nicht nur durch die Menge der Handschriften, welche dieser Vicar besaß, und deren Anschaffung ein beträchtliches Kapital erheischte, sondern auch durch den Inhalt dieser Privatbibliothek, welche in Philosophie, Theologie und Linguistik für den damaligen Gebrauch eines untergeordneten Geistlichen, wohl hinreichte. In philosophisch-theologischer Hinsicht bildete sich dieser Vicar nach Augustinus, Anselm und den S. Victorinern und die Wahl dieser Quellen verräth eine Neigung zu gründlichen Studien. Darnach hat er wahrscheinlich in Paris studirt, wie zu jener Zeit mehrere Rheinländer und Schweizer. So gieng der Domprobst Cono von Lausanne

« AnteriorContinuar »