Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quod nostri Antecessores habuerunt, habere volumus, illud vero, quod non habuerunt, nullo modo exigimus. Si quis hanc jussionem infregerit, auri libras centum componat, medietatem Camere nostre, et medietatem illi cui dampnum illatum est. Signum Domini Chuonradi serenissimi Romanorum Imperatoris Augusti.

Kadolohus Cancellariùs vice Herimanni Archicancellarii re

cognovi.

Datum V Kalendas Junii, Indictione V, Anno Dominice Incarnationis MXXXVIII. Anno autem Domni Chuonradi Regis XIII Imperantis XI.

Actum in obsidione Mediolani feliciter. Amen.

XXIV.

Ugo e T'eudicio fratelli, avendo ricevuto da Giovanni vescovo di Lucca un sigillo d'argento, promettono al medesimo ed ai suoi successori di prestargli aiuto contro il loro zio Guidone, nell'anno 1051.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi Dei eterni. Anno ab incarnationis ejus millesimo quinquagesimo primo. Henricus gratia Dei Imperator Augustus, filio b. m. Conradi Imperatoris, anno Imperii ejus in Italia quinto, tertiodecimo Kalendas Septembris, Indictione quarta. Manifesti sumus nos Hugo, et Teudici gg. filii b. m. item Tendici, quia tu Iohannes gratia Dei Lucensis Episcopus dedisti nobis meritum sigillo uno de argentum; propterea per hanc repromissionis paginam repromittimus tibi, ut da admodum in antea adiutor erimus tibi, et ad tuos successores, per bonam et rectam fidem sine malo ingenio de placito et bisonnio contra Widone, filio b. m. Teudici, qui fuit Comes barbano nostro, et contra Adelcita, filia b. m. Rainerii de Sasso, et contra eorum filios, quod modo abent, vel in antea simul abebunt, et contra filios Rainerii, de filio b. m. Tegrimi da loco de Castello qui dicitur Porcari ausque ad silvane, que vocatur Bro ne, que est infra Comitato Rosellense. Et deinces in antea non erimus in consilio, neque in facto per aliquod malo ingenio noscienter ut tu lohannes Episcopus, nec tuos successores perdatis illam portionem Sancti Martini de Castello de Rustica, quod est levata prope Castello de Capannule et nec erimus in consilio, aut facto per aliquod nalo ingenio, ut illam portionem suprascripti Sancti Martini de suprascripto Castello uobis (vobis) tultum aut contendutum deinces in antea sit etc. Unde repromittimus . . . Teudici germani una cum ostris heredibus, tibi qui supra Iohannes Episcopus, vel ad successoribus tuis... vobis hec omnia non fecerimus, et non con

[ocr errors]

servaverimus . . . supra promissum; spondemus nos qui supra Ugo et Teudici gg. etc. penam aurum obtimum . . . ginta, quia in tali ordine hunc promisso Gherardus Notarius scribere rogavimus. Actum infra suprascripto Castello illo, qui dicitur Rustica.

Signum manus domni Hughi et Teudici gg. qui hunc promissio fieri rogarunt.

(Sieguono altri sottoscritti)

(Memorie e Documenti per servire alla Storia Lucchese, t. IV,

p. 11.)

XXV.

Giovanni vescovo di Lucca, avendo ricevuto un butterico d'oro dai fratelli Ugo e Teudico, promette ai medesimi di non far pace col di loro zio, nell'anno 1051.

In nomine Domini Ihesu Christi Dei eterni. Anno ab incarnationis ejus millesimo quinquagesimo primo, pridie nonas Septembris, Indictione quinta. Manifestus sum ego Iohannes Episcopus Lucensi, filio b. m. Gotifridi, quia vos Hugo et Teudici gg. filii b. m. Teudici, qui fuit Comes dedisti mihi merito Buterico uno de auro. Propterea per hanc repromissionis pagina repromitto vobis, ut da admodum in antea, quod ego qui supra Iohannes Episcopus cum Wido barbane vestro filio b. m. Teudici, pace, neque fine facere non abeo sine vestro consilio et data licentia. Et si alios homines masculini vel feminan inter me qui supra Iohannes Episcopus et suprascripto Wido barbano vestro, qui supra gg. pace, aut fine, vel ponimentum posuerint, quod ego qui supra Iohannes Episcopus in ipsa finen, neque in ipsum ponimentum stare non abeo per nullis modis ingenio, sine vestro consilio, et data licentia qui supra Ugo et Teudici... repromitto ego qui supra Iohannes Episcopus vobis, qui supra Hugo et Theudici gg. etc. omnia que superiors legitur, de quas vobis supra promisimus non adimplevero, et non conservavero per bonam fidem sine ullo malo ingenio, tunc spondeo ego qui supra Iohannes Episcopus componere vobis q. s. Hugo et Teudici gg. vel ad vestris eredibus penam argentum optimum libras duocenctum. Et ita in oc ordine nunc (hunc) promissio Alboni Notaro Domini Imperatoris scribere rogavi. Actum infra Castello illo qui dicitur Rustica, prope Castello Vecelo de Capannule,

Haipertus Iudex Domini Imperatoris subscripsi, (Sieguono due firme, e poi)

+ Alboni Notarius Douni Imperatoris post tradita complevi et dedi.

(Memorie e Documenti da servire alla Storia Lucchese, t. IV, par. 11.)

XXVI.

Trasmondino di Pescia fa giuramento a Gregorio Vescovo di Lucca di difender sempre la sua persona e i suoi beni, nell'anno 1159.

In nomine Sancti Spiritus. Breve ad futuram demonstrationem, sursum in Palatio Episcopatus Lucanae Civitatis, presentia bonorum virorum, nomina quorum inferius scripta apparebunt, Trasmondinus de Pescia juravit per Domini Evangelia ita. Ego deinceps ero fidelis ad prefatum Episcopatum Sancti Martini, et ad domnum Gregorium Lucanum Episcopum et non ero in consilio, vel facto, quod prefatus Episcopus perdat Episcopatum, nec bona Episcopatus, seu proprium honorem ejusdem episcopatus, nec vitam, nec membrum, vel capiatur, aut habeat prensionem ad suam damnietatem. Et si prefatum Episcopatum, ved de ejus bonis ei fuerit tultum, vel contensum, adjuvabo ei recuperare, et recuperatum retinere contra omnes homines; excepto contra Imperatore et Ducem Guelfum si in Tuscia venerit, sicut legitur in brevi investitionis beneficii, scripto manu Henrigi Notarii. Et quicquid mihi per se prefatus Episcopus, vel per suum nuntium, aut per suas litteras discerit, vel imposuerit, aut manifestaverit per credentiam studiose non pandam ad suam danietatem, immo credentiam tenebo secundum quod mihi impositum fuerit, ut dictum est, observabo me sciente sine fraude et secundum quod intellectum declarabit de bonis ejusdem Episcopatus coram prefato Episcopo, idest adjuvare retinere bona, et honore ejusdem Episcopatus, vel alium bonum intellectum si scrivero. Sic Deus me adjuvet, et illa Sancta Evangelia, super quibus manum imposui. Nec quidem acta sunt presentia Schiate qd. Bonifatii, Tancredi Advocati qd. Sineanime, Uberti filii Gerardi, Gerardi Pasi, Peregrino qd. Guidi Arditi, Ildebrandini filii Malegalii, Lambertucci, Tancrede de Pedone et multorum aliorum, Anno Dominicae Incarcationis Millesimo centesimo quinquagesimo nono, tertio idus Iulii, Indictione septima.

Supradicti Homines ibi fuere.

+ Rainerius Notarius Domni Imperatoris, qui hec scripsi et ibi fui.

(Memorie e Documenti da servire alla Storia Lucchese 1. IV, p. II. )

[ocr errors]

XXVII.

Rolando Causidico da Ottavo giura fedeltà a Gregorio Vescovo di Lucca, ed è da questi investito di 30 soldi lucchesi per l'antico feudo ec. nell'anno 1147.

In Xpti nomine. Breve recordationis: qualiter infra Lucanam Civitatem, intus Palatium Episcopatus Sancti Martini, presentia bonorum hominum, quorum nomina subter leguntur, Rolandus Cau sidicus da Octavo, qd. Frálmi causidici, juravit fidelitatem contra omnes homines Episcopati Sancti Martini, et Gregorio gratia Dei Lucano Episcopo, et vitam, et membram et credentiam ipsius Episcopi; et salvare, et retinere, et recuperare res ipsius Episcopatus. Pro qua repredictus Episcopus invesivit suprascripto Rolando, in vita supti Rolandi tantum, de solidis triginta Lucensis denariorum pro feudum omni anno in festivitate omnium Sanctorum, si fecerit jurare fedelitatem supto Episcopo uno de suo fratre, aut Ildebrandino qd. Gitii, aut filio suo pro antico feudo. Et sita, (si ita) non feceret jurare, debet habere soledos viginti, et quinque tantum, ad supto Episcopo, vel suo successores, per suprascripto investitionem, Hec omnia facta sunt in presentia Sineanima Avocati, et Manfredi ludicis, et Brunecti qd. Guarnieri et Pauli qd. Petri Clerici.

Anno Dominice ab incarnationis millesimo, centesi:no, quadragesimo, septimo, quartodecimo Kalendas Novembris, Indictione undecima.

Ugo Notarius Donnis his omnibus interfuit, memorie causa scripsit, et ibi fuit.

(Memorie e Documenti da servire alla Storia Lucchese, t. IV, P. 11.)

Aisch. e Doc.

15

XXVIII.

L'Imperatore conferma Bodoino vescovo di Utrect nella possessione della contea di Velau, ed egli la concede ad Enrico duca di Lorena e di Brabante, nell'anno 1196.

In nomine Sanctae et individuae Trinitatis.

Henricus VI. divina favente clementia Romanorum Imperator semper Augustus, et rex Siciliae.

Imperatoriae Majestatis nostrae debitum postulat et requiris officium, ut ea quae inter fideles, et Principes Imperii, caussam, et fomitem dant discordiae, lima corrutionis, et diligentiae enervantes, ad firmam pacis concordiam vigilanti studio ipsos satagamus reducere.

Quapropter notum facimus universis Imperii nostri fidelibus, presentibus et futuris, quod nos quaestionem illam, quae jam diu vertebatur inter dilectos consanguineos nostros Balduinum traiectensem Episcopum, et Henricum Ducem Lotharingiae, super comitatu Velvae (in eo videlicet, quod ipse Episcopus Comitatum illum de concessione Imperatoris sibi, et Ecclesiae Trajectensi afferebat pertinere, et e contrario Dux Lotharingiae dicebat, quod ipsum Comitatum de manu nostra teneret in fide, et feudo) ad hunc finem deduximus, quod ipse Dux injuriam suam recogoscens, omne jus quod in Comitatu illo videbatur habere, in manus nostras libere resignavit.

Nos itaque praedictum Comitatum cum omnibus suis pertinentiis Imperiali clementia, praedictae Ecclesiae Traiectensi, et dilecto consanguineo nostro Balduino in perpetuum confirmamus. Ipse vero Episcopus eumdem Comitatum, cum omnibus pertinentiis suis, et omni jure, praedicto consanguineo nostro Henrico Duci Lotharingiae in praesentia nostra benigne concessit, sub eo tenore, ut idem Comitatus ad ejus heredem filium suum, vel filiam libere transeat et integre.

Statuimus igitur, et Imperiali Edicto sancimus, ut nulla omnino persona in posterumu hanc nostram ordinationem, et confirmationem aliquatenus infringere audeat vel turbare. Quod si quis attentaverit, centum libras auri pro poena compenset, dimidium Camerae nostrae, reliquum passis iniuriam. Ad cuius rei certam in perpetuum evidentiam, praesentem paginam inde conscribi jussimus, et Maiestatis nostrae sigillo aureo communiri. Ilujus rei testes sunt :

Ludolphus Magdeburgensis Archiepiscopus
Hartwicus Bremensis Archiepiscopus
Hartmannus Lantgravius Thuringiae

« AnteriorContinuar »