Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quae residua sint, solventur infra septem menses, postquam Dominus Rex in terram suam redierit. Cum autem Rex liberatus fuerit, et redire voluerit, Imperator debit ei conductum per terram suam usque ad fines Imperii sui, et in portu illo, ubi mare intrabit, quam diu ibi stabit, donec prospero vento recedat. Praeterea omnia quae tam in his, quam in aliis familiaribus litteris sigillatis sigillis Imperatoris, et Regis, super contractibus, qui inter eos ordinati sunt, uterque pro parte sua rata, et firma habebit, et bona fide observavit.

XLIV.

Bolla d'oro per l'accomodamento fatto tra Enrico VI imperatore e Riccardo I re d'Inghilterra, nel 1193.

Henricus Dei Gratia Romanorum Imperator, et semper Augustus, dilectis sibi Archiepiscopis, Episcopis, Comitibus, Baronibus, Nobilibus, et omnibus, ad quos praesens pagina pervenerit, in Anglia constitutis salutem, et bonam, voluntatem.

Dignum judicavimus, et nostrae Celestitudini gloriosum, si universitatem vestram sollicitius inducamus ad ea modis omnibus, quibus potestis, agenda, quae ad honorem charissimi nostri Illustri Regis Ricardi, Domini vestri, debeantur; ne devotionis vestrae constantia, et meritum fidei circa ipsius commoda appareat mortuum; sed in suis et in Regni sui obsequiis vivere videatur. Sane omnibus, quorum devotio praedicta Regi absenti sincera extiterit, et pura uberes referemus gratiarum actiones: ad universalitatis vestrae notitiam devenire volentes, quod Imperatoria Sublimitas cum Regia ipsius Nobilitate in concordia et bona pace consistit. Unde quaecumque ipsi irrogata fuerint contraria, pariter cum eo nobis parient molestiam, et gravamen. Quare ad devotorum suorum, et fidelium honorem et profectum, et turbatorum suorum damnationem, exterminium operam prestabimus semper efficacem, et quia corde et animo uniti sumus, facta Regis vestri, specialiter nostra, et Imperii nostri penitus reputabimus, et gravamina eius nobis et Corona Imperiali illata censimus; nec ea, Deo concedentii, sine ultione, et eorum qui ea intulerint, gravi damno, et destructione transibimus. Datum apud Heigeonon, decimo tertio Kalendas Martii.

XLV.

Privilegio di Celestino II a favore de' Canonici della Chiesa di Genova, nell' anno 1193.

Coelestinus Episcopus servus servorum Dei.

Dilecto filio Ogero Praeposito, Othoni Archidiacono, et Canonicis Ianuensibus tam praesentibus quam futuris canonice substituendis in perpetuum. Effectum justa postulantibus indulgere, et vigor aequitatis, et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntates, et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus, et Ianuensem Ecclesiam, in qua divino estis obsequia mancipati, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis recordationis Alexandri, Urbani, et Gregorii Romanorum Pontificum sub Beati Petri, et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascumque possessiones, quaecumque bona eadem Ecclesia in praesentiarum juste, et canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum, vel Principum oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam videlicet S. Laurentij in Accon cum pertinentiis suis ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae cum pertinentiis suis ecclesiam sancti lacobi de Calignano cum pertinentiis suis: ecclesiam Sanctae Mariae de Quic. cum pertinentiis suis: ecclesiam de Veguli, et ecclesiam Sancti Bartholomaei de Stallano cum pertinentiis suis ecclesiam sancti Antonini de Auripalatio cum omnibus pertinentiis suis: ecclesiam sancti Salvatoris de Sazzano cum omnibus pertinentiis suis: ecclesiam Sancti Ioannis de Sexto cum decimis, et possossionibus ejusdem loci. Donationes Gibelleti, et aliorum locorum, quas Bertrandus comes Sancti Aegidij rationabiliter ecclesiae vestrae fecit, sicut in ejus instrumento habetur et vos legitime possidetis. Concessionem praeterea, quam bonae memoriae Syrus Ianuensis Archiepiscopus super decimis, et terris decimalibus civium Ianuensium vobis fecit, sicut rationabiliter facta est, et in autentico scripto ipsius Archiepiscopi continetur ratam esse decernimus, et obtinere praecipimus firmitatem. Honestas etiam, et rationabiles consuetudines, quas in oblationibus vivorum, et in candelis, aliisque oblationibus defunctorum, ad quorum exequias invitamini, hactenus habuistis, nec non antiquam consuetudinem, et

rationabilem, quam in perceptionem antiquarum oblationum ecclesie. vel in aliis proventibus, vel processionibus ecclesiae ipsius habetis, ratas habemus, et eas vobis, vestrisque successoribus auctoritate Apostolica confirmamus. Preterea beatae memoriae Lucii Papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, ut missam pro defunctis sequenti die post eorum tumulationem in Ecclesia, in qua sepulti fuerint celebrare possitis, quando videlicet in exequiis ipsis aliquo impedimento detenti non celebrabitis. Et ut praesente Archiepiscopo, si ipse pro aliquo impedimento missam celebrare nequiverit, vos ctiam libere celebretis. Atque ut idem Archiepiscopus in nullum canonicorum sine aliorum consilio sententiam ferat, et si tulerit, minime teneat, sicut vobis statutum, et hactenus observatum, firmum, et inviolabile manere sancimus. Concedimus insuper, et auctoritate Aposto lica confirmamus, ut instituto, quae assensu, et voluntate bonae memoriae Hugonis Ianuensis Archiepiscopi super numero clericorum in Ecclesia vestra recipiendorum providere facta est incussa, ot stabilis perseveret: nisi forte in tantum augeri contigerit ecclesiae facultates ut merito possit, et debeat etiam canonicorum numerus augmentari. Illam quoque ordinationem qua provisum est inter vos, et capitulum vestrum puniendi canonice fratrem suum, qui se in utilitatibus Ecclesiae pertraetandis a communitate capituli nequiter segregaverit, habeat potestatem, in sua formitate concedimus permanere. Sententiam insuper quae pro vobis circa Ecclesiam Sancti Bartholomaei super legato Vvillelmi Gatae per judices a sede Apostol. delegatos rationabiliter noscitur promulgata sicut in scripto autentico continetur, auctoritate Apostolica confirmamus. Compositione praeterea quae facta est inter ecclesiam vestram Abbatem S. Syri de loco benedictionis, et forma obedientiae sicut absque pravitate facta hinc inde recepta est, in scripto publico continetur, ratam esse censemus, et praesenti privilegio robo

ramus.

et

Sententiam quoque ab Abbate S. Andrae de Sex to inter vos, et fratrem lustum ex delegatione Apostolica canonice promulgatam auctoritate sedis Apostolicae confirmamus: adijcientes etiam indulgemus, ut liceat Ecclesiae vestrae Praeposito de consilio Archiepiscopi sui, eos, qui eidem Ecclesiae decimas subtrahunt, vel res ejus auferre praesumunt, vinculo anathematis innodare. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis. exclusis excommunicatis, et interdictis non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare.

Auctoritate quoque Apostolica prohibemus, ne quis in vos, vel Ecclesiam vestram excommunicationis, sospensionis vel interdicti sen

tentiam sine manifesta, et rationabili causa promulgare praesumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temerarie perturbare aut ejus possessionem auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus faligare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione, et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis Apostolicae auctoritate, et dioecesani Episcopi canonicu justitia, et Ianuensis Archiepiscopi debita reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temerarie venire tentaverit, secundo, tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore, ac sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in estremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus, et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Ego Coelestinus Catholicae Ecclesiae Episcop. SS.

+ Ego Albinus Albanensis Episcopus SS.

+ Ego Octavianus Hostiensis, et Velletrensis Episcopus subsc. Ego Ioannes Praenestinus Episcopus SS.

Ego Petrus Portuensis, et S. Ruffinae Episcop. Ss.

+ Ego Pandulphus Basilicae XII. Apostolorum presb. card. subsc.

subsc.

+ Ego Mel. SS. Io. et Pauli pres. car. tit. Pammac. SS.
+ Ego Iordanus presb. card. S. Prudentianae tit. Pastoris

+ Ego Ioannes tit. S. Clementis card. Tscanensis Episc. subsc. Ego Ioannes Fel. tit. S...

+ Ego Romanus tit. S. Anastasiae presb. card. SS.

+ Ego Ioannes tit. S. Stephani in monte Coelio presb. card. subsc:

scripsi.

Ego Cinthius S. Laurentii in Lucina presb. card. sub

Ego Fidantius tit. S. Marcelli presb. card. SS.
Ego Grat. SS. Cosmae, et Damiani diac. cardin. SS.

+ Ego Gregorius S. Mariae in Porticu diac. cardin. subsc.
+ Ego Gregorius S. Mariae in Aquiro diac. cardin. subscripsi.
+ Ego Gregorius S. Georgii ad Velum aurum diac. card. subsc.
+ Ego Lotharius S. Sergii, et Bacchi diac. card. subscripsi.
+ Ego Petrus S. Mariae in Via lata diac. card. SS.

+ Ego Cencius S. Luciae in Orfea diac. card. SS.

Datum Laterani per manum Aegidii S. Nicolai in carcere Tulliano Diaconi Cardinalis IX. Kal. Maii. Indictione XI. Incarnationis Dom. An. M. C. XCIII. Pontific. vero D. Coelestini Papae Tertii anno III.

XLVI.

Papa Celestino prende solto la sua protezione lo Spedale della Scala di Siena, nell' anno 194.

Coelestinus Episcopus servus Dei servorum. Delictis filiis Pauperibus in Xpi in hospit. prope canonicam Senen. constituto manentibus salutem et apostalicam benedictionem. Qotiens a nobis petitur qd religioni et honestati convenire dignoscitur animo nos convenit libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium Imperari. Ea propter dilect. domino filii . . . . . . Postulationibus annuentes hospitale praedictum et ea quae in praesentiarum rationabiliter possidet vel in futurum prestante Domino justis modis poterit adipisci sub beati Petri et nostrae protectionis suscipimus et praesentis scripti pa ..... communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostra protectionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apost. ejus se noverit incursurum.

Dat Lateran. XVII kl. Iulii. Pontificat. nostri Anno tercio.

A questo documento, che ho copiato da un' antica pergamena dell'Ospedale sanese della Scalı, manca la bolla che doveva pendere da una cordicina, la quale vedesi strappata.

XLVII.

Bolla di papa Celestino III a favore dell' Ospadale posto innanzi alla Chiesa maggiore di Siena, nell' anno 1194.

Coelestinus Epscopus, servus servorum Dei dilectis filijs Incontrato et Fratribus Hospitalis ante Majorem Senarum Ecclesiam positi, salutem et apostolicam benedictionem. In eo sumus loco, licet immeriti, constituti, ut devotionem fidelium de bono debeamus in melius monitis et hortationibus in Domino roborare, et eorum justis desideriis et petitionibus nostri Apostolatus favorem benignus impertiri. Sane quia Senenses Canonici possessiones ipsius Hospitalis

« AnteriorContinuar »