mini Sabaoth demolientes, et eius tunicam inconsutilem laniantes. Quanto autem haec pestis recentior, tanto fuit ferventior. Unde sicut superius tetigimus, Homar Princeps Arabiae potentissimus, et in errore Machometi ferventissimus, et tertius eius successor, tempore Heraclii Imperatoris sanctam, et Deo amabilem civitatem cum universo regno Hierosolymitano adeo oppresserat, et tyrannidi suae subjugaverat, quod populum Chistianorum in civitate commorantem, non solum sibi tributarium fecit, sed variis oppressum calamitatibus extremis conditionibus sibi servire coegit. Peccatis igitur exigentibus Christiani in civitate sancta, et in partibus adiacentibus commorantes, per quadrigentos nonaginta annos jugum duris. simum infidelium, et crudelium perpessi sunt dominorum ». (Guliul. Arch. Tyr.) Accidit eisdem diebus apud nos res perciulosa nimis et detestabilis regno et Ecclesiae, usque in presens tempus et fortasse in perpetuum lugenda. Quod ut plenius innotescat, sumendum est altius narrationis exordium. In provincia Tyrensi, quae Phoenicis dicitur, circa episcopatum Antaradensem, est quidam populus, castella decem habens cum suburbanis suis: estque numerus eorum, ut sepius audivimus, quasi ad sexaginta millia, vel amplior. Hi non hereditaria successione, sed meritorum praerogativa Magistrum solent sibi praeficere, et eligere praeceptorem, quem, spretis aliis dignitatum nominibus, Senem vocant, cui tantae subjectionis et obedientiae vinculo solent obligari ut nichil sit tam durum, tam dificilem, tamque periculosum, quod ad magistri imperium, animis ardentibus, non aggrediantur implere. Nam inter caetera, si quos habent princepes odiosos, aut genti suae suspectos, data uni de suis, vel pluribus sica, non considerato rei exitu, utrum evadere possit, illuc contendit, cui mandatum est; et tam diu pro complendo antius imperio circuit et laborat, quousque casu injunctum peragat officium, praeceptoris mandato satisfaciens. Hos tam nostri, quam Saraceni (nescimus unde deducto nomine) Assissinos vocant. Hi etiam annis quadringentis sarracenorum legem, et eorum traditiones tanto zelo coluerunt, ut respectu eorum omnes alii quasi praevaricatores iudicarentur, ipsi autem legem viderentur implere. Contigit autem diebus nostris, quod Magistrum sibi praefecerunt virum facundissimum, subtilem et acris valde ingenii. Hic praeter morem majorum suorum, coepit abere penes se Evangeliorum libros, et codicem Apostolicum: quibus continuato incumbens studio, miracolorum Christi, et praeceptorum seriem, sed et Apostoli doctrinam, multo labore, aliquantisper assecutus erat. Inde conferens Christi, et suorum sua vem et honestam doctrinam cum iis quae miser et seductor Ma→ chomet complicibus suis et deceptis ab eo, tradiderant, coepit sordere qui quidem lacte biberat, et praedicti seductoris immunditias abominare. Eodem quoque modo populum suum erudiens, ab observantia illius superstitionis cessare fecit oratoria quibus antea usi fuerant dejciens eorum jeujnia solvens, vinum, et suillas carnes suis indulgens. Tandem ad interiora legis Dei volens procedere, virum prudentem, in consiliis providum, eloquentem, et Magistri sui doctrinam redolentem, nomine Boaldelle ad dominum regem dirigit verba secreta deferentem, quorum praecipuus, et maximus erat articulus, quid si fratres militiae Templi, qui castella regioni eorum habebant contermina, duo millia aureorum, quae singulis annis de hominibus eorum quali pro tributo solebant assumere, eis vellent remittere, et fraternam deinceps observare caritatem, ipsi ad fidem Christi, et baptisma convolarent » (Jacob. de Vitr. Hist. Hyero.) Abbiamo veduto nella Parte I Studio I di questa opera che Corrado marchese di Monferrato e re di Gerusalemme, come i suoi lo intitolavano, fosse stato ucciso, dopo tante imprese, da mani ignote nella medesima sua città di Tiro, e come da alcuni se ne incolpasse il re Riccardo d'Inghilterra, e come da tutti si dicesse fosse stato pugnalato dagli Assassini, fedeli esecutori degli ordini del terribile Vecchio della Montagna. Ritorniamo or qui su questo esame, che crediamo importante, non tanto per il fatto della uccisione del Marchese quanto per la conoscenza delle condizioni del secolo che ci siamo proposti di studiare. In un Annalista tedesco all' anno 1192 troviamo scritto: «< Marchio Curradus, qui in brachio virtutis suae terram promissionis jamdiu solus defenderat, consilio Richardus regis Angliae dolo interficitur» (Godof. Mona. Ann. in German. Rer. Script. Freherii. t. I.). Il Cronista Augustense, con meno asseveranza, scrive al 1193: « Conradus marchio Montis Ferrati (ut fertur) de consultu regis Angliae a duobus insidiantibus occiditur apud Syndonem ». (Chron. August. in Germ. Rer. Scipt Freeherii t. I.) « Eodem quoque anno Corradus Marchio ab Assassinis occisus est, vir militaris, et in re militari peritus, cautus, et strenuus, fortis, et audax, superbus, magnanimus, devotus, umillimus. Anno MCXCII. Imperator regem Angliae peregrino abitu redeuntema duce Austriae captum detinuit in custodia, eo quod contra eum praesconsisse quaedam in Regno Siciliae videretur, et necem Conradi Marchionis credabatur nequiter machinatus. « (Sichardi Ep. Chron. in Rerum Ital. Scrip. Murat. 1. VII.) << Conradus interea Marchio Montis Ferrati, qui Dominus erat Tyri, Anno, quo virtus Altissimi Virgini obumbravit, MCXCII, gladiis Arsacidarum, scilicet assassinorum occisus est apud Tyrum, unica figlia superstite haerede relicta. Quae autem fuerit causa intefectionis, plus in opinione, quam in veritate constat. Quidam enim dicunt, quod rex Angliae Ricardus mortem ipsam procuravit, eo quod sororem suam accipere noluerat in uxorem. Alii referunt, quod Honifredus Dominus de Monrial, qui fuit quondam regis Guidonis cognatus, quia uxorem suam Helisabeth, ut praedictum est, sibi abstulerat. Alii autumant, quod propria voluntate motus fuerit Arsacidarum Dominus ad ipsum occidendum pro eo, quod mercatoris terrae suae apud Tyrum clam fecit interfici, ut, quia ditissimi erant, eorum haberet pecunias vel ut alii dicunt, quia mercatores terrae ipsius Arsacidarum Domini magno spoliavit thesauro, quem quum ad preces ipsius Domini restituere noluisset, duos ex satellibus suis Tyrum misit, qui facti Christiani et per eorum industriam in famulitio Marchionis assumti, dum quodam die Elisabeth ipsius Marchionis conjux, quae fuerat ab Honifredo separata, prodisset ad balnea, nec vellet Marchio absente ea discumbere, et expectatione toediatus ad hospitium Belluacensis Episcopi, ut comederet, perrexisset cum paucis, et cum a mensa surrexisse comperisset, et sic domum reverteretur, satellites nacto sibi tempore, observavere reditum Marchionis, qui dum per flexuosam et angustam viam transiret, unus eorum literas ei praesentavit, et dum dexteram elevasset, ut eas reciperet, ipse, qui porrexerat, exempto gladio Marchionem vulneravit. Alium quoque ictum, seccundante altero gladio, Marchio exanimis corruit. Fuit autem idem Marchio Conradus armis strenuus, ingenio et scientia sagacissimus, animo, et facto amabilis, cunctis mundanis virtutibus praeditus, in omni consilio supremus, spes blanda suorum, hostium fulmen igni · tum, simulator, et dissimulator in omni re; omnibus linguis instructus, respectu cujus facun lissimi reputabantur elingues ». (Bernar. Tesaur. de Acqu. Terr. San. in Rer. Ital. Script. Mur. t. VI) «Duo de servientibus regis Accinorum (i. de Arsacinis) qui multo tempore servierant in curea Conradi Marchionis et familiares illius extiterant, interfecerunt praedictuni Conradum in Tyro civitate sua, et statim capti sunt a circumstantibus, Kal Maii, et interrogati responderunt hoc fecisse per praeceptum regis Accinorum Domini sui, et unus illorum statim capitalem subiit sententiam, et alter excoriatus est: Franci vero dicerunt hoc totum factum fuisse per consilium regis Angliae ». Rog. de Hoveden Hist. Angli. Giovanni Brompton in Chronicon, parlando degli uccisori di Corrado, dice: << Creditur tamen quod fuerunt de genere Altae nutricis, qui mortem non metuunt ut jussa najorum adimpleant, credentes in hoc se posse salvari et beneficari. Ipsius tamen interitus regi Anglorum imputatus est, occasione discordiae qua cum rege Richardo et rege Ierosolimorum Guidone desceptaverat, praecipue regem Angliae diffamantibus super hoc Francis qui pro Marchione contra Guidonem zelabant ». In Radulfo de Diceto (Imag.Histor.) si legge quanto segue: « Lempoldo duci Austriae Vetus de monte salutem. Cum plurimi reges, et principes ultra mare Ricardum regem Angliae, et dominum, de morte Marchisii inculpant, juro pro Deum, qui in aeteruum regnat, et per legem quam tenemus, quodiu ejus mortem nullam culpam habuit. Est causa siquidem mortis Marchisii talis: unus ex fratribus nostris in unam navim de Saltelia ad partes nostras veniebat, et tempestas allum forte apud Tyrum impulsit, et Marchisius fecit illum capere, et occidere, et magnam ejus pecuniam rapuit. Nos vero Marchisio nuntios nostros mandavimus. Man davimus, quod pecuniam fratris nostri no bis redderet, et de morte fratris nostri nobiscum se concordaret, et voluit, nec non, et nuncios nostros sprevit, et mortem fratris nostri super Reinaldum ¦ Dominum Sydonis posuit: et nos tantum fecimus per amicos nostros, ut in veritate scivimus quod ipse fecit illum occidere, et pecuniam rapere. Et iterum alium nuntium nostrum nomine Edrisum ad eum misimus, quem in mari mergere voluit; sed amici nostri illum a Tyro festinanter recedere fecerunt, qui ad nos cito pervenit, et ista nobis nunciavit. Nos quoque ex hora illa Marchisium occidere desideravimus, tuncque duos fratres ad Tyrum misimus, qui eum aperte et fere coram omni populo Tyri occiderunt. Haec autem fuit causa mortis Marchisii; et bene dicimus vobis in veritate, quod dominus Ricardus rex Angliae in hac morte Marchisii nullam culpam habuit, et qui propter hoc domino regi Angliae malum fecerunt injusta et sine causa fecerunt. Sciatis pro certo quod nos nullum hominem hujus mundi pro mercede aliqua, vel pro pecunia decidimus, nisi nobis malum prius fecerit ». <«< Et sciatis quod litteras istas fecimus in doino nostra ad castellum nostrum Messiac, in dimidio Septembris, coram Fratribus nostris, et sigillo nostro eas sigillavimus: anno ab Alexandro M. et D. et. V.» «Nos vero haru mtranscriptum litterarum vobis de cujus dilectione plenum habemus experimentum duximus destinandum, ut de illo agatis in cronicis vestris »>. Chiudiamo infine questa nostra rischiarazione con dire qualche cosa sulla voce Assassino dell' idioma italiano. La parola Assassino pare che fosse introdotta in Europa col ritorno dei Crociati. In Italia l'assassino è propriamente chi uccide per denari; in questo senso disse Dante : « lo stava come il frate che confessa Lo perfido assassin ... E in questo senso gli antichi statuti di Firenze decretavano : « Assassinus plantetur capite deorsum, ita quod moriatur ». L'Ottimo dice: « Assassino che per pecunia uccise uomo ». Ed anche il Buti: « Assassino è colui che uccide altrui per denaro ». Nel Dittamondo la voce assassinare è presa semplicemente nel senso di uccidere a tradimento: <<< Troppo starei a dirti la rovina Ch' e' fe dei miei, e come Cassio e Bruto Questo significato risponderebbe più alla vera missione degli assassini ismaeliti, e pare che dovette essere il primitivo. La Crusca dà alla voce italiana Assassino l'equivalente latino di grassator, e greco di λωποδύτης. Volendosi più precise notizie sul Vecchio della Montagna e sugli assassini si può leggere le seguenti opere: 1. P. L. Witthof das, meuchelmörderische Reich der Assassinen, Cleve 1765. 8.° I. Hammer, Geschichte der Assassinen, Tübing. 1818. 8. Di quest' opera ve n'è una traduzione francese pubblicata in Parigi nel 1832 ed una italiana pubblicata a Padova nel 1838. A. L. B. Bréchillet-Jourdain, Histoire des Ismaéliens. Parigi 1819 in 8.° G. Mariti, Memorie storiche del popolo degli Assassini e del Vecchio della Montagna loro capo e Signore, Livorno 1787. 8.° N. N. Falconet, Dissertation sur les Assassinis, Berlino 1801.8.° 1. Malcolm, History of Persia, London 1815, 2 vol. in 8.° A. L. B. Bréchillet-Jourdain, La Perse, tableau de l'histoire, du governement, de la religion ec. de cet empire, Paris 1814. 12.° F. Vilken, Geschichte der Kreuzzäge nach morgenländische und abendbündischen Berichten, Leipz. 1808. 7. vol. 8.° Vedi Rampoldi Annali Mussulmani, e la più parte degli storici della Persia, o della Religione mussulmana. Vedi un articolo nel The Penny Cyclopaedia, tradotto nel Teatro Universale di Torino, Tomo VI, Anno VI. 1839 pag. 12. Vedi ancora una lettera del Capefigue al Michaud, inserita nella quarta edizione dell' Histoire des Croisades. |