Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XII.

Leo uomo libero si dà per servo a Giorgio suddiacono ferrarese, nell' anno 1018.

In nomine Sancte ed individue Trinitatis, Pontificatus vero Domini nostri Benedicti summi Pontificis et universalis Pape in Apostolica sacratissima beati Petri Apostoli Domini sede, anno sextodecimo, Regni vero ejus quod ante regnavit Domni Enrici Regis, antequam Romanorum imperator efficeretur, Anno.... decimo, sed modo imperat anno quintodecimo. In Dei nomine die tercio, mensis Juni, Indictione prima, ferrariae, profitens profiteor me ego quidem in Dei nomine Leo quondam bone memorie de Villa Gurcaure, ab hoc die per huius pagine mee voci, professionis sponsionis, promissionis, et alligacionis Servicii, a presenti die et hora, nullo me penitus cogente neque compellente, nec suadente, vel vim inferente, sed meo proprio deliberativo arbitrio, et spontanea bona voluntate me ipsum....presencia testium, qui in... leguntur, presencialiter atque corporaliter meam personam trado tibi presenti Georgio Subdiacono Canonice Ecclesie Santi Georgii Martiris Christi, ad serviendum tibi omnibus diebus vite mee, tantum pro precio denariorum solidos treginta, quos tu dederas pro me Eriberto Comiti in presencia testium Ingr... et Bonizio amborum filiorum quondam bone memorie Rotecarii, et Rainfredo et Leonis de Barundo. Propterea placet mihi a presenti die et hora, bona et sincera mea voluntate deservire et obsequiare sive supplicare tibi iamdicto Gregorio Subdiacono omnibus diebus vite mee, cum vera fide et humiltate, sine fraude, vel absque malo ingenio, intus et foris, ad qualemcumque laborem vel obsequium nocturnum rei licite, vel diurnum mihi imperaveritis facere illud sine contraditione libenter atque diligenter adimplere, et facere, et custodire promitto tantum pro suprascripto beneficio, sicut susupra legitur, et pro altero beneficio mihi facere debeas omnibus diebus vite mee vestire, et calciare, nutrire et pascere et gubernare et per singulos annos finitos duodecim denarios debeas mihi, et debeas tantum in mea humiltate reconditus. Et insuper nec fugam me arripere presumo per ullam occasionem vel ingenium quod si fortasse latenter et furtive cum vestris rebus furatis de vestro servicio exire nisus fuero, aut fugam in quamlibet Terra... partes arripere presumpsero, liceat tibi Georgio subdiacono, Domino, benefactori meo, vel per tuum missum me inquirere et persecuitare, et me ubicumque inveneritis fugitivu latronem apprehendere et disciplinare,

et me in vestrum servicium revocare ad serviendum tibi omnibus diebus vite mee sicut supra legitur, pro suprascripto beneficio, sicut supra legitur. Et quod... at et advertat divina potentia, et si fortasse ego quidem suprascripto Leo promissore atque sponsor omnia sicut supra legitur, conservare et adimplere noluero, et de vestro servigio exire voluero, vel aliquam controversiam sive contrarietatis calumniam contra hanc sponsionis atque promissionis et alligacionis servicii paginam dicere voluero, promitto componere et dare tibi Georgio subdiacono ante omne litis initium vel inter ... ... pene nomine Denariorum libras sexaginta. Et post penam solutam permaneat ista promissionis, sponsionis et alligacionis servicii mei pagina, sicut supra legitur, in suo robore firmitatis. Quam scribere rogavi Demetrium Tabellionem et Judicem hujus Civitatis Ferrariae, in qua manu propria adfirmavi, et testes adfirmare rogavi, qui inferius leguntur: et sub eorum presencia meam personam tradidi corporaliter tibi Georgio Subdiacono pariter cum ista sponsionis vel promissionis et alligacionis servitutis, et corporalis tradicionis pagina, sicut supra legitur, ad serviendum tibi Georgio subdiacono omnibus diebus vite mee suprascriptis beneficiis, sicut supra legitur sub die tercio Iunii, Indictione 1. Ferrarie.

Signum+manus suprascripto Leo sponsor atque promissor ad omnia sicut supra legitur conservanda relectus est auctor.

Signa +++++++ manuum Joannis de Fermosus, Ugo de Lovado, et Bonando de Rotardo, et Teuzo frater Johannis de Fermoso, et Genuarius, et Angilbertus, et Urso Rex, ad omnia sicut supra legitur, electi, et rogati sunt testes.

Ego Demetrius Tabellio et iudex hujus Civitatis Ferrariae, scriptor hujus pagine sponsionis, promissionis, et alligacionis servicii, sicut supra legitur, post roboracionem testium traditam complevi et absolvi.

(Muratori, Antiquitates Medii Aevi, d. XIV.)

XIII.

Martino del 9. Sincho offerisce sé stesso al servizio della Chiesa di S. Regolo di Gualdo, nell'anno 783.

lu Dei nomine. regnante Domno nostro Carulo rege Francorum, et langubardorum, quo langobardiam coepit, anno regni ejus nono, et filio ejus Domno nostro pipino rege, anno regni ejus tertio, nono Kalendas lunias. Indictione Sexta. Manifestum est michi Martino filio quondam sinchi, quia per hanc cartula offero memet ipsum Deo,

el tibi Ecclesie Beati Sancti Reguli, Christi Marthiri sito ubi vocabulum est ad Waldo, ut amodo in tua, vel de tuis custoditus ego permaneam potestate: et si me da ipsum sanctum locum subtragi quesiero, vel omnem imperatione ipsius Ecclesie Rectoribus facere et adimplere noluero, et in omnibus non permanere sicut, et alii homenis jam dicte Ecclesie pertinentibus, aut in alterius casa abitare presumpsero, spondeo me qui supra Martinus esse componiturus a parte suprascripte Basiliche, vel ad custodibus ejus auri soledos nomero quinquaginta, et hec cartulam offersionis mee omni tempore in predicto ordine firma, et stabilis permaneat et pro confirmatione Filippum Presbiterium scribere rogavi. Actum ad Ecclesiam Sancti Georgi ad Ravis.

(Sieguono le Sottoscrizioni.)

(Memorie e Documenti da servire alla storia Lucchese, t. IV).

XIV.

Ermiprando e Ghisiprando abitanti a Montione, col consenso del loro padre Milundulo, offrono sè stessi ed i loro beni alla Cattedrale di Lucca, nell' anno 783.`

In Dei nomine. Regnante Domno nostro Carulo Rege Francorum, et Langobardorum, anno regni ejus, quo Langobardiam coepit decimo, et filio ejus Domno nostro Pipino Rege, anno regni ejus tertio, quartum nonas mensis Octubris, Indictione septima. Manifestum est nobis Ermiprando, et Ghisiprando, germanis filiis Milunduli, abitatoribus in loco Montione, quia per hanc cartulam, una cum consensu, et licentia supracripti genitoris nostri pro remedio animarum nostrarum offerimus nosmedipsos Deo, et tibi Ecclesiae Beati Sancti Martini, infra hanc Lucanam Civitatem, ubi est Domus Episcoporum, una cum omnibus, et hominibus nostris, casas cum fundamentis, cultis rebus vel incultis, movilibus seu immovilibus, seu semoventibus, omnia, et in omnibus in quolibet locum nobis pertinentibus nostram, et suprascripti patris nostris. portionem una cum personis nostris omnia in integrum offerimus Deo, et tibi predictae Ecclesiae Sancti Martini, ut diximus pro redemptione animarum nostrarum, ut a presenti die omni. . . ta res, et nos, permaneamus in potestate prefatae Dei Ecclesiae in prefinito. Et neque a nobis, neque ab heredibus nostris, neque a nullo homine presens cartula posse disrumpi, sed omni tempore in predicto ordine permaneat firmiter.

Risch. e Doc.

13

Et pro confirmatione Rachiprandum Presbiterum scribere rogavimus. Actum Luca.

Signum manus Ermiprandi, qui hanc cartulam fieri rogavit. Signum manus Ghisiprandi germani ejus item qui fieri rogavit.

Signum manus Milunduli genitoris eorum consentientis.
(Seguono altri sottoscritti: poi)

Ego Rachiprandus Presbiter post tradita complevi, et dedi.

(Memorie e Documenti da servire alla Storia Lucchese t. IV.)

XV.

Avendo Sichiperto offerto sè stesso e le cose sue alla Chiesa di S. Regolo di Gualdo, Ermiperto Rettore di detta Chiesa, col consenso di Giovanni Vescovo di Lucca, promette al medesimo di non esigere da lui, attesa la sua povertà, se non che una certa misura di olio in ciascheduno anno, e quel servizio personale, che potrà fare ec., nell' anno 787.

In Deo nomine. Regnante Domno nostro Carulo Rege Francorum, et Langobardorum, auno Regni ejus quo Langobardiam coepit quartodecimo, et filio ejus idem Domno nostro Pipino Rege, anno Regni ejus septimo, septimodecimo Kalendas Aprilis, Indictione decima. Manifestum est michi Ermiperto presbitero per coustitutione Domno meo Iohanni Episcopo Rector Ecclesia Beati Sancti Reguli, quia tu Sichiperte bona tua voluntate absque omni malignitate offeruisti temetipsum una cum omnibus rebus tuis per cartule in Ecclesia Beati Sancti Reguli in Waldo. Unde cognoscens possibilitatem tuam, quia parva est, una cum licentia suprascripti Domini mei Iohanni Episcopi, vel pro salute anime ejus hanc cartulam tibi facere prevideo, ut nihil aliud tibi inponatur nisi tremisse oleo in ipsa Ecclesia pro luminaria tantum per singulos annos, et si forsitan in opere tuo in aliquo pro anime tue remedio adiuvare volueris. Et si quis de successoribus meis, vel quisqumque homo vobis aliquid superinponere voluerit, aut in aliqua molestia generare voluerit contra rationis ordinem, ex nostra parte simus componituri vobis omnia triplicata quidquid vobis imponere quesierimus. Et hec cartula omni in tempore vobis firma, et stabilis permaneat. Et Deus dedit Presbiterum scribere rogavi. Actum in Cornino ad sanctum Vitum.

+ Ego Ermipertu Presbiter in anc cartula a me facta manu mea

subscripsi.

Rogatus a Ermipertu Preb. me teste subscripsi.

Ego Petrus Chericus rogatus ab Ermiperto Presb. me teste subscripsi.

+ Ego Deusdedit Prb. post traditam complevi et dedi.

(Memorie e Documenti da servire alla Storia Lucchese, 1. IV.)

XVI.

Il Prete Daniele vende ad Audace Vescovo d'Asti un suo servo chiamato Martino suddiacono, nell'anno 926.

In nomine domini dei et salvatoris nostri Ihu Xpi rodulfus gracia dei rex in Italia anno quinto mense marcius indictione quartadecima. Constat me daniel presbiter de loco Carenciano vivente lege romana acepisem sicut et in presencia testium acepi ad vos domnus audax episcopus Sante Astensis Ecclesie misso vestro benedictus presbiter de loco valeriano argentum et mercis valente solidos tresgenti fenito precio quod inter nobis bone voluntatem convenit pro servo meo iuris meis quem abere viso sum nomine martino subdiaconus ut exxead de meo qui supra daniel presbiter vel de meis heredus dominium et potestatem et deveniad in vos qui supra domnus audax episcopus vel ad vestris heredibus dominacionem et potestatem a presenti die et ora dominum et potestatem et et de iamdicto martino servo meo faciendi et iudicandi vos qui supra domnus audax episcopus vel vestris heredibus iure proprietario nomine legaliter quitquid volueritis sine omni mea qui supra daniel presbiter vel eredum meorum contradictione ita et liber ego qui supra daniel presbiter vobis qui supra dominus audax episcopus ipso iamdicto martino subdiaconus servo meo pro iam dicto precio a presenti die vindedi mancipavi et tradedi seu et investivi per anc cartola vindicionis cum omnem conquisto suo totum et integrum. et spondeo me ego qui supra daniel presbiter vel meis heredibus iamdicta vindicione ab omni omines defensare et quod si menime defendere potuerimus aut vos quoque tempore molestaverimus dublis bonis condicionibus vobis restituamus re melioratas personas sicut in eodem tempore aput nos melioratas fuerint et propter onorem sacerdotale mei quam pro ampliore firmitatem set volo quod ad me semel factum vel conscriptum est inviolabiliter conser

« AnteriorContinuar »