Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

nar Willelmo Scott et Cuthberto Brady seriando ET EGO Johannes Crawfurd clericus Glasguensis diocesis publicus auctoritate Apostolica notarius Quia [etc.]

Tenor instrumenti octodecim solidorum annui redditus de tenemento prescripto

IN

[ocr errors]
[ocr errors]

IN DEI nomine Amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat quod anno incarnationis Dominice millesimo quingentesimo quadragesimotercio die vero mensis Julii decimosexto / In mei notarii publici et testium subscriptorum presentia personaliter accesserunt Johannes Brady textor burgensis de Rutherglene / Isabella Oswald eius sponsa / et Macolmus Brady eorum filius et heres / ad tenementum prescriptum jacens in dicto burgo in Vico Australi eiusdem et ibidem vnanimi consensu duos solidos annui redditus leuandi de dicto tenemento / vnacum sexdecim solidis et centum piris lie Rob Hyndis nuncupatis prius de dicto tenemento debitis / in manibus probi viri Johannis Bar alterius balliuorum dicti burgi / in fauorem discreti viri magistri Nicholai Withirspovne vicarii de Straithavane / resignarunt / pro quadam pecunie summa eisdem persoluta Quare idem balliuus statum et saisinam hereditarios dicti annui redditus / extendentis in toto ad octodecim solidos et centum pira lie Rob Hyndis / per terre et lapidis ac lie hesp et stapill ac denarii in manu impositionem / dicto magistro Nicholao ibidem pro se heredibus suis et assignatis legittime acceptanti deliberauit. Quibus statu et saisina sic datis prefatus magister Nicholaus prefatum annuum redditum in manibus dicti balliui nomine ecclesie resignauit. Qua [resignatione] sic facta idem balliuus statum et saisinam dicti annui redditus dicto magistro Nicholao nomine ecclesie acceptanti deliberauit / Reseruando sibi magistro Nicholao vsum fructuum liberum tenementum ac dispositionem eiusdem quoaduixerit tantummodo Presentibus ibidem honestis viris Willelmo Jamesone Stephano Brady juniore burgensibus dicti burgi et Archibaldo Fleggeour ET EGO Johannes Crawfurd clericus Glasguensis diocesis publicus sacra auctoritate Apostolica notarius Quia [etc.]

[ocr errors]
[ocr errors]

Tenor instrumenti viginti solidorum annui redditus de tenemento quondam Mariote Hammiltoune in Rutherglenne

IN DEI nomine Amen. Per hoc publicum instrumentum cunctis pateat quod anno incarnationis Dominice millesimo quingentesimo quadragesimotercio die vero mensis Octobris penultimo / In mei notarii publici et testium subscriptorum presentia personaliter accesserunt Johannes Brady textor burgensis burgi de Rutherglene / et Macolmus Brady eius filius et apparens heres [ad] eorum tenementum prescriptum jacens in dicto oppido de Rutherglene in Vico Australi eiusdem et ibidem / cum consensu Isabelle Oswald vxoris dicti Johannis ibidem presentis et consentientis / duos solidos annui redditus annuatim leuandi de dicto eorum tenemento / vnacum octodecim solidis et centum piris lie Rob Hyndis nuncupatis annui redditus prius de dicto tenemento debitis / in manibus probi viri Johannis Young alterius balliuorum dicti burgi in fauorem discreti viri magistri Nicholai Withirspovune vicarii de Strathavane / resignarunt / pro quadam summa pecunie eisdem persoluta. Quare prefatus balliuus statum et saisinam hereditarios dicti annui redditus / extendentis in toto ad viginti solidos et centum pira lie Rob Hyndis / dicto magistro Nicholao ibidem pro se heredibus suis seu assignatis legittime acceptanti deliberauit. Quibus statu et saisina sic datis prefatus magister Nicholaus dictum annuum redditum in manibus dicti balliui nomine ecclesie resignauit. Qui balliuus statum et saisinam dicti annui redditus michi notario publico subscripto nomine ecclesie acceptanti deliberauit / Reseruando sibi magistro Nicholao vsum fructuum et liberum tenementum ac dispositionem eiusdem quoaduixerit Presentibus ibidem discretis viris Georgio Jamesoune Thoma Clerk Jacobo Nasmytht ET EGO Johannes Crawfurd presbyter Glasguensis diocesis publicus sacra auctoritate Apostolica notarius Quia [etc.]

[ocr errors]

IN DEI nomine Amen. Per hoc publicum instrumentum cunctis pateat quod anno incarnationis Dominice millesimo quingentesimo trigesimosexto die vero decimosexto mensis Octobris / In mei notarii publici et

[ocr errors]

testium subscriptorum presentia personaliter constitutus discretus vir magister Martinus Hommill existens in statu et saisina vnius tenementi ante et retro jacentis in via que ducit a Porta Australi ad Pontem Clude ex parte orientali eiusdem vie / inter terras Alexandri Hommill ex australi terras Johannis Russall ex occidentali / et communem venellam que ducit ad torrentem Malindonar ex orientali partibus resignauit in manibus Johannis Wann vnius balliuorum ciuitatis Glasguensis viginti solidos annui redditus annuatim leuandi de dicto suo tenemento in fauorem venerabilis viri magistri Jacobi Houstoune Qua resignatione sic facta idem balliuus per denarii traditionem statum et saisinam dicti annui redditus prefato magistro Jacobo suisque heredibus et assignatis deliberauit. Et statim idem magister Jacobus huiusmodi annuum redditum in manibus dicti balliui nomine Ecclesie Beate Marie Virginis et Anne matris eius per ipsum fundate et dotate resignauit. Qua resignatione sic facta [idem balliuus] statum et saisinam dicti annui redditus discreto viro domino Ricardo Otterburnne capellano nomine dicte Ecclesie Beate Marie Virginis et Anne matris eius deliberauit. Presentibus ibidem discretis viris magistro Michaele Hugonis Johanne Brocass Thoma Smytht et Johanne Moresone. ET EGO Johannes Moresone presbyter Glasguensis diocesis publicus sacra auctoritate Apostolica notarius Quia [etc.]

per

IN QUORUM omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes litteras siue presens publicum instrumentum transsumptum siue transcriptum et in regestro positum exinde fieri Et notarium publicum infrascriptum scribam nostrum subscribi et publicari mandauimus Sigilloque officii officialatus Glasguensis jussimus et fecimus presenti regestro appensione communiri. Datum et actum apud Glasgu die Martis mensis vero Januarii octauo / anno incarnationis Dominice millesimo Quingentesimo Quadragesimooctauo / Indictione septima / Pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri Domini Pauli diuina prouidencia Pape tercii anno decimoquarto Presentibus ibidem venerabili viro magis

[ocr errors]

R

130

LIBER ECCLESIE B. V. MARIE ET S. ANNE.

tro Roberto Creichtone rectore de Sanquhare / ac magistris et dominis Roberto Houstoune / Jacobo Blair / Martino Reid Jacobo Cauldwoll et Johanne Bridyn presbyteris ac notariis publicis testibus ad premissa vocatis et requisitis.

Et ego Thomas Hammyltoune presbyter Glasguensis diocesis publicus sacra auctoritate Apostolica notarius ac scriba curie Glasguensis principalis Quia [etc. ut supra, pag. 64.]

Thomas Hammyltoune subscripsit

Et ego Johannes Bridyne presbyter Glasguensis diocesis publicus sacra auctoritate Apostolica notarius ac prefatj domini officialis curie scriba Quia [etc.]

Johannes Brydynne subscripsit

Et ego Robertus Herbertsoune artium magister presbyter ciuitatis Glasguensis publicus sacra Apostolica et Imperialj authoritatibus notarius ac prefatj dominj officialis curie scriba Quia [etc.]

Robertus Herbertsoune notarius publicus subscripsit

ET EGO Thomas Knox clericus Glasguensis ciuitatis publicus sacra auctoritate Apostolica notarius Quia [etc. ut supra, pag. 65.]

Thomas Knox notarius manu propria

131

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

OMNIBUS hanc cartam visuris vel audituris Robertus Stewart de Mynto prepositus / Georgius Burell et Jacobus Wilsoune balliui / consules et communitas [ciuitatis] Glasguensis / Salutem in Domino sempiternam. Noueritis nos vnanimi consensu in Pretorio dicte ciuitatis vnaniminiter congregatos in laudem gloriam et honorem Summe et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritussancti / ac Beatarum Marie semper Virginis et Anne matris eius ac in augmentationem diuini cultus et in capellanorum per egregium virum magistrum Jacobum Houstoune subdecanum ecclesie Glasguensis in sua Noua Ecclesia Marie et Anne Beatarum predicta / per eum sumptibus suis et expensis a solo edificata constructa reparata et dotata / infra ciuitatem Glasguensem et in Via Sancte Tenew nuncupata situata / fundatorum et inibi Domino Deo Altissimo perpetuis futuris temporibus famulaturorum / vberiorem in vite necessariis sustentationem cum expresso consensu reuerendissimi in Christo patris et domini Gauini miseratione diuina Archiepiscopi Glasguensis regni Scocie cancellarii / suique decani et capituli ecclesie Glasguensis propter hoc capitulariter congregatorum in puram et perpetuam elimosinam donasse / necnon per presentes in puram et perpetuam elimosinam dare concedere et hac presenti carta nostra confirmare / Deo Marie Virgini et Anne Beatis predictis / necnon magistro Jacobo Houstone subdecano Glasguensi fundatori predicto / ac octo capellanis inibi per eum Deo perpetuis futuris temporibus famulaturis fundatis et impositis totas et integras illas sexdecim acras terrarum nostri Mori Furcarum jacentis ex parte orientali dicte ciuitatis vulgariter nuncupati / The Gallovmure / per nos diuisas limitatas bondatas et mensuratas / vnicuique capellanorum predictorum et suis successoribus duas inde acras imperpetuum distribuendas et assignandas secundum voluntatem et dispositionem dicti magistri Jacobi / prout jacent in longitudine et latitudine / Quarum sexdecim acrarum octo acre jacent ex parte australi dicti Mori contigue protense inter terras de Borrowfeild ex australi et Commune

.

« AnteriorContinuar »