Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1.

MUNIMENTA

FRATRUM ORDINIS PREDICATORUM.

Bulla Innocentij pape III. Quod licet Episcopis fratres nostros absoluere et omni eisdem si indiguerint dispensare exceptis casibus sedj apostolice reseruatis

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Innocentius episcopus episcopus seruus seruorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis ad quos littere iste peruenerint / Salutem et apostolicam benedictionem. Quia proni sunt ab adolescentia hominis. sensus ad malum et caro semper uergit in culpam / quantumcunque Fratres ordinis Predicatorum pro sue sancte religionis obseruantia in ecclesia Dei splendere noscantur / ex humana tamen fragilitate contingit / quod quidam eorum interdum excedunt in casibus in quibus excommunicationis sententiam et notam irregularitatis incurrunt Quare nobis fuit humiliter supplicatum ut cum omnino non expediat talibus pro absolutionis beneficio et dispensation[is gra]tia obtinendis discurrere ne uel eis detur uagandi materia uel alijs contra ipsos occasio murm[ura]ndi · prouidere super hoc [misericor]diter deberemus. Nos igitur de discretione uestra plenam in Domino fiduciam obtinentes / fraternitati uestre per apostolica scripta mandamus quatinus singuli uestrum in proprijs diocesibus Fratribus ordinis supradicti constitutis ibidem absolution]e ac dispensatione indigentibus siue antequam ad religionem huiusmodi conuolarint / siue postea excesserint in casibus supradictis cum ab eis fueritis requisiti auctoritate

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

nostra impendatis absolutionis beneficium et prout secundum Deum expedire uideritis dispensetis nisi adeo esset difficilis et enormis excessus / quod merito pro hijs deberent ad sedem apostolicam destinari. Da

Laterani

Pontificatus

[blocks in formation]

tum

Junij

[ocr errors]

Bulla Innocencij pape III de elimosinis nobis collatis dulgenciarum singulis annis

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

2. INNOCENCIUS episcopus seruus seruorum Dej · Uniuersis Xpi fide

[ocr errors]

libus presentes litteras inspecturis Salutem et apostolicam benedictionem Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Xpi recepturi prout in corpore gessimus siue bonum fuerit siue malum / oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus preue[nir]e / ac eternorum intuitu seminare in terris / quod redd. . . . . . . Domino cum multiplicato fructu / recolligere debeamus in celis / firmam spem fiduciamque tenentes / quoniam qui parce seminat parce et metet / et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet uitam eternam Cum igitur dilecti filij · · Fratres ordinis Predicatorum Glasguenses / ibidem sicut accepimus Ecclesiam et alia edificia suis usibus oportuna construere ceperint / et ad ipsorum consummationem sueque arte uite sustentationem fidelium indigeant iuuari subsidijs cum ferant propter Xpum uoluntarie sarcinam paupertatis / vniuersitatem uestram rogamus / monemus / et hortamur in Domino in remissionem uobis peccaminum iniungentes / quatinus de bonis uobis a Deo collatis / pias elemosinas / et grata eis caritatis subsidia erogetis ut per subuentionem uestram predicta edificia consummari ualeant et alias eorum indigentie prouideri ac uos per hec et alia bona que Domino inspirante f[ece]ritis ad [et]erne possessionis felicitat[is] gaudia perueniat]is Nos enim de omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi / omnibus uere penitentibus et confessis qui eisdem pro dicti consummatione operis uel pro ipsorum necessitatibus releuandis / manum porrexerint adiutricem /

[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]

Preceptum Regis Alexandri pro x libris de firmis de Dunbretane.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

3. Alexander Dei gracia Rex Scocie prepositis suis de Dunbretan salutem. Mandamus vobis et precipimus quatinus pro die quo in qualibet septimana caritatiue pascimus Fratres Predicatores de Glasgu eisdem Fratribus vel eorum certo attornato habere faciatis singulis annis de firmis burgi nostri de Dunbretan decem libras medietatem videlicet ad Festum Sancti Martini et aliam medietatem ad Pentecosten. In cuius rei testimonium has nostras literas patentes vobis transmittimus Testibus venerabilibus patribus Dauid et W. Sancti Andree et Glasguensis Episcopis W Cumyn comite de Menethet W comite de Marr camerario Apud Edinburgum vicesimo tercio die Aprilis anno regni domini Regis

[ocr errors]

tercio.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

4.

Bulla penalis Clementis pape IIII.

CLEMENS

Contra molestantes nos

episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filijs. Magistro Prioribus et fratribus vniuersis ordinis Fratrum Predicatorum salutem et apostolicam benedictionem. In quibusdam locis aliquando illas prout accepimus persecutiones et angustias sustinetis ut uix sit uobis possibile quod ibidem conditori omnium ualeatis prout cupitis deuotum impendere famulatum. Hinc est quod nos uestre prouidere quieti ac malignorum malicijs obuiare uolentes ut nullus decetero ecclesias aut loca uestra ausu temerario presumat infringere / aut in illis uiolenciam dampnabilem exercere / auctoritate presencium districtius inhibemus Illi uero qui diuini postposito timore nominis secus facere presumpserint ipso facto sentenciam excommunicacionis incurrant a qua non possint absolui

nisi per sedem apostolicam uel per conseruatores ab ea uobis aut ordini eidem deputatos. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre inhibicionis infringere / uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Perusij vij Idus Maij Pontificatus nostrj Anno Primo.

.

Bulla Clementis pape

[ocr errors]

um nostri ordinis

5. CLEMEN

IIII de visitacione ecclesiarum in Festis SanctorCentum dies indulgenciarum omni anno .

[ocr errors]

episcopus seruus seruorum Dei / Dilectis filijs. Magistro ac Prioribus et vniuersis Fratribus ordinis Predicatorum Salutem et apostolicam benedictionem Loca sanctorum omnium pia et prompta deuocione sunt a Xpi fidelibus ueneranda / ut dum Dei honoramus amicos. ipsi nos amicabiles Deo reddant et illorum nobis uendicantes quodammodo patrocinium apud ipsum / quod merita nostra non obtinent / eorum mereamur intercessionibus obtinere. Cupientes igitur ut ecclesie locorum uestrorum congruis honoribus frequententur / omnibus uere penitentibus et confessis qui ecclesias ipsas in dedicationibus ipsarum / et anniuersario dedicationum earum die ac usque ad octo dies sequentes / nec non in Beate Marie Virginis / Sanctorum Dominici confessoris et Petri martiris ac etiam aliorum sanctorum in quorum honore altaria maiora in ecclesijs ipsis sunt constructa festiuitatibus causa deuocionis uenerabiliter uisitarint de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi Centum dies de iniunctis sibi penitencijs annis singulis misericorditer relaxamus. Datum Perusij

Octobris

Pontificatus

nostri

anno

V

Idus

Primo

Carta domini Roberti Episcopi / de Meduwel in lie Denside ·

6. Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere peruenerint / Robertus miseracione diuina ecclesie Glasguensis minister humilis / salutem in Domino sempiternam. Noueritis nos intuitu caritatis / dedisse Fratribus Predicatoribus de Glasgu fontem quemdam / qui dicitur Meduwel in loco qui dicitur Denside scaturientem / in perpetuum conducendum in claustrum dictorum Fratrum ad vsus necessarios eorundem. In cuius rei testimonium / sigillum nostrum presentibus est appensum Datum apud Glasgu / anno Domini m° ccc quarto sextodecimo Kalendis. Septembris.

[ocr errors]

Confirmacio carte Episcopi per Capitulum Glasguense

7. Omnibus has litteras visuris vel audituris. Capitulum Glasguensis ecclesie eternam in Domino salutem. Noueritis nos litteras venerabilis patris domini nostri Roberti Dei gracia Glasguensis Episcopi non abolitas non cancellatas nec in aliqua sui parte viciatas vero sigillo suo signatas in forma que sequitur inspexisse. OMNIBUS sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere peruenerint / Robertus miseracione diuina ecclesie Glasguensis minister humilis [etc. ut supra, no. 6.]. Nos vero capitulum memoratum / donacionem predictam in tam pios vsus factam ratam et

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

firmam habentes / eam tenore presencium / confirmamus. In cuius rei testimonium / commune sigillum capituli nostri huic scripto / fecimus apponi

Datum apud Glasgu / die Lune / in Festo Sancti Bartholomei apostoli .

anno Domini m°· ccc°. Quarto · ·

[ocr errors]

8.

Transsumptum precepti Regis Alexandri

Omnibus

mnibus has litteras visuris vel audituris / Decanus et Capitulum Glas

« AnteriorContinuar »