Imágenes de páginas
PDF
EPUB

LIBER ECCLESIE COLLEGIATE

B. V. MARIE ET S. ANNE MATRIS EIUS.

VNIUERSIS et singulis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras siue hoc presens publicum instrumentum transsumptum siue transcriptum ac regestrum visuris inspecturis lecturis pariter et audituris WILLELMUS Hammiltone archidiaconus capelle Regie Striuilingensis ac officialis Glasguensis generalis salutem in Domino et presentibus fidem indubiam adhibere Nouerit vniuersitas vestra quod nos Willelmus officialis antedictus ad instantiam et requisitionem venerabilis et egregii viri magistri Jacobi Houstone subdecani ecclesie metropolitane Glasguensis ac fundatoris Ecclesie Collegiate Beatissime Marie Virginis et Sancte Anne matris eiusdem infra ciuitatem Glasguensem in lie Troyngait eiusdem situate Omnes et singulos sua communiter vel diuisim ad infrascripta interesse habentes seu habere putantes ad videndum et audiendum fundationem erectionem et dotationem dicte Ecclesie Collegiate Beatarum Virginis Marie et Anne matris eius coram nobis judicialiter exhiberi atque produci Et postquam producte fuerint per notarium idoneum transsumi transcribi copiari exemplari et in quodam regestro poni ac in publicam transsumpti seu transcripti formam redigi mandari Et hoc propter incendium viarum discrimina vetustatem amissionem seu perditionem eiusdem et jam alia pericula Cuiquidem transsumpto siue transcripto seu regestro ad futuram rei memoriam tanta et talis fides in judicio poterit exhiberi sicuti principali fundationi erectioni et dotationi si ipsa in medium produceretur Vel ad allegandum et assignandum causas seu causam rationabiles seu ratio

nabilem quare premissa fieri non debeant / vt consuetudinis est per edictum publicum in valuis ecclesie metropolitane Glasguensis ad certos diem locum et horam infrascriptos affixum citari fecimus et mandauimus Quibusquidem die et hora aduenientibus comparuit in judicio coram nobis in jamdicta [ecclesia] metropolitana Glasguensi loco consistoriali eiusdem ad jura reddenda et causas audiendas pro tribunali sedentibus / hora audientie causarum ante meridiem prefatus magister Jacobus Houstoune subdecanus Et huiusmodi fundationem erectionem et dotationem necnon et quandam edicti publici citatorii papiri cedulam in valuis ecclesie metropolitane Glasguensis alias positam et affixam ac certos fidedignos testes super recognitione huiusmodi fundationis erectionis et dotationis judicialiter exhibuit atque produxit Citatorumque in eadem contentorum vocatorum et non comparentium contumacias accusauit Et in eorum contumacie penam huiusmodi fundationem erectionem et dotationem transsumi transcribi copiari exemplari et in regestro poni debita cum instantia postulauit et requisiuit Nos tunc Willelmus Hammiltoun officialis et judex antedictus attendentes requisitionem huiusmodi fore justam et consonam rationi dictos citatos vocatos et non comparentes licet sufficienter et ad horam debitam expectatos reputauimus merito prout erant id dictante iusticia contumaces Et in eorum contumacie penam huiusmodi testes in forma juris duximus admittendum et admisimus Quiquidem testes sic admissi exhibitis et ostensis eiis et eorum cuilibet huiusmodi fundatione erectione et dotatione et per eos et eorum quemlibet visis inspectis et ad plenum intellectis et consideratis / mediis eorum juramentis tactis ob id Scripturis Sacrosanctis ad Sancta Dei Ewangelia prestitis diligenter examinati dixerunt et deposuerunt se bene recognoscere huiusmodi fundationem erectionem et dotationem Et quod ipsa fundatio erectio et dotatio fundata erecta et dotata erat per suprascriptum magistrum Jacobum Houstoune subdecanum Glasguensem in debita forma Quibus fundatione erectione et dotatione sic recognitis huiusmodi fundationem erectionem et dotationem ad manus recepimus vidimus legimus tenuimus palpauimus et diligenter inspeximus Et quia huiusmodi fundatio erectio et dotatio non rasa non cancellata nec in aliqua sui parte suspecta erat sed omni prorsus vitio et

suspitione carere comperimus Idciro ad prefati magistri Jacobi subdecani vlteriorem instantiam et requisitionem huiusmodi fundationem erectionem et dotationem per notarium publicum subscriptum scribam nostrum transsumi transcribi copiari publicari et in publicam transsumpti seu transcripti formam redigi mandauimus et fecimus Et huiusmodi fundationem erectionem et dotationem [in presenti regestro] imponi decreuimus Volentesque et auctoritate nostra ordinaria et judiciaria decernentes quod presentibus litteris siue presenti publico instrumento transsumpto seu transcripto et cum dicta principali fundatione erectione et dotatione debite auscultato detur et adhibeatur / decetero et inantea in judicio et extra ac vbique locorum et terrarum / plenaria et indubitata fides ac talis et tanta qualis et quanta daretur et adhiberetur dicte principali fundationi si ipsa in medium produceretur Quibus omnibus et singulis sic factis et in judicio celebratis nostrum ac dicte nostre curie consistorialis auctoritatem judiciariam duximus interponendum interposuimus tenoreque presentium interponimus pariter et decretum /

TENOR prefate fundationis erectionis et dotationis prefate Ecclesie Collegiate Beate Marie Virginis et Anne matris eius situate infra ciuitatem Glasguensem in sequenti folio sequitur / videlicet / Vniuersis et singulis

etc.

VNIUERSIS et singulis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis visuris lecturis pariter et audituris GAUINUS miseratione diuina Archiepiscopus Glasguensis Salutem in omnium Saluatore Splendor paterne glorie qui sua mundum illuminat ineffabili claritate pia vota fidelium de sue maiestatis clementia tunc benigno fauore prosequitur cum deuota ipsorum humilitas et sincerus affectus in diuini cultus augmentum feruere noscuntur Nos quoque de superis ad inferiora diriuatis exemplis piis desideriis justisque supplicantium precibus quos fides spes et charitas ad deuotionis affectum et diuini cultus augmentum continue sollicitarunt vt ad gratiam dispositi et ad gloriam inuitati in piis actibus feruentius et instantius perseuerent tam vigor et equitatis feruor quam rationis ordo fauere nos inducunt Et cum cuncta nobis ecclesie capelle et loca sub Sanctorum fundata et dotata vocabulis pia deuotione fidelium sint veneranda illa tamen que in honore semper Virginis Marie Dei et Domini nostri Jhesu Christi genitricis et Anne matris eius Beatarum vocabulis dedicata noscuntur eo ex celebriori memoria conuenit venerari quo Dominus noster Jhesus Christus earundem Marie genitricis sue et Anne matris eius precibus et intercessionibus immediatius et perfectius vota fidelium dirigere et ad gratiam exauditionis admittere valeat LITTERAS igitur venerabilium et religiosorum virorum dominorum Alexandri Hammiltoun abbatis et conuentus Monasterii de Kilwynnyng ordinis Sancti Benedicti nostre Glasguensis diocesis / patronorum parrochialis ecclesie de Dalry eiusdem diocesis / necnon circumspectorum et egregiorum virorum magistrorum Jacobi Houstoune subdecani ecclesie metropolitane Glasguensis / Collegii infrascripti erigendi primi fundatoris et dotatoris / ac Christofori Boyd perpetui vicarii dicte parrochialis ecclesie de Dalry / communibus dictorum dominorum abbatis et conuentus Monasterii antedicti ac Jacobi subdecani et Christofori vicarii perpetui armorum sigillis respectiue sigillatas pium et laudabile abbatis et conuentus ac Jacobi subdecani et

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »