Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nr. 644.

Premisl secundus dux Polonie 1290 Apr. 24, apud Gneznam; confirmat commutationem hereditatis Iacobi archiepiscopi Gneznensis, dictae Piekarty, cum hereditate Nicolai militis, dicta Złotniki.

Pergam. orygin., w którego dolnym, założonym brzegu pasmo nici jedwabn. żółt. przez dwa wcięcia poprzeczne przewleczone, ostrem narzędziem odcięte.

Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 49.

In nomine Domini amen. Quia gestis mortalium consuevit plerumque calumpnia novercari, provida veterum adinvenit studiositas, ut ea que aguntur in tempore, ne cum tempore pariter elabantur, apicum testimonio ad perhennem memoriam et futurorum noticiam transferantur. Hinc est quod nos Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus tam presentibus quam futuris presentium noticiam habituris, quod venerabilis pater dominus Iacobus Gneznensis archiepiscopus et Nycolaus miles noster filius Abrahe in nostra presencia constituti, suarum hereditatum infra scriptarum talem fecerunt ordinationem sive commutationem: quod idem venerabilis pater recepit ab eodem Nicolao hereditatem ipsius Luccovo vulgariter nuncupatam, que alio nomine Zlotnici vocatur ex eo, quod nostri ducales aurifabri olim resederint in eadem; quam hereditatem eidem Nicolao pro suis fidelibus contulimus serviciis, sitam in kastellania Lendensi. Dans eidem Nicolao prefatus pater venerabilis hereditatem suam Pykardovo vulgariter nuncupatam, sitam iuxta nostram Doprzam in kastellania Kalysiensi, cum omnibus utilitatibus, pratis et silvula adiacente, sicut ipse primitus pacifice possedit eandem. Quam commutationem nos ratam habentes acceptavimus, et utrique ipsorum supradictas hereditates duximus liberaliter confirmandas. In cuius rei testimonium et robur, sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Datum apud Gneznam anno Domini M.CC. nonagesimo, in crastino beati Adalberti gloriosi pontificis et martiris, presentibus hiis nobilibus et dominis: comite Ubislao pincerna Kalisiensi, Syxto filio Virbente, Ianusio filio Peregrini, Philippo scolastico Gneznensi, Thilone preposito de Zanctoch, Iescone notario curie nostre, et aliis quam pluribus.

Luccovo, alio nomine Zlotnici, dziś Złotniki. Lendensis, de Ląd. Pykardovo, Piekarty. Doprza, Dobrzec. Zanctoch, Santok.

Nr. 645.

Henricus dux Slesie etc. 1290 Iun. 23, in Wratislavia; testa

mentum condit.

Wrocław. Archiv. Capituli. Liber niger fol. 348. den pag. 252.

Stenzel, Bisthums-Urkun

In nomine Domini amen. Cum extrema gaudii luctus occupare consueverit post mundi gaudia, futuris ex morte luctibus prudenter occurritur, si de terreni summa peculii provide disponatur. Nos igitur Henricus Dei gracia dux Slesie, Cracovie et Sandomirie, corporis langwore contriti, licet infirmi corpore, sani tamen mente et

soliditate racionis incolumes, cupientes functionis extreme terminum condigne disposicionis eulogio prevenire, huiusmodi condimus testamentum. Primumque, in terra Slesie totoque Wratislaviensi dominio, quondam (sic) ad nos sive ex paterna sive ex patrueli successione devenerat, carissimum fratrem nostrum Henricum ducem Slesie ac dominum Glogovie ex asse et in totum instituimus heredem. In terris vero Cracovie et Sandomirie, quarum dominium ad nos racionabiliter et rite multis sumptibus et magno labore pervenit, dominum Primizlaum ducem Maioris Polonie facimus et deputamus heredem; commitentes nostris baronibus, militibus et vasallis, advocatis et civibus, et generaliter subditis omnium terrarum nostrarum, sub fide nobis prestiti iuramenti, quatenus predictis nostris heredibus in suis partibus obtemperent et subsint concorditer, tamquam nobis. Volumus autem et sub fidei commissi lege precipimus heredi nostro per Slesiam instituto, quatenus, utprimum corporalem possessionem terre nostre fuerit assecutus, totam terram Croznensem, prout sibi olim per nos extitit assignata, cum eisdem metis et terminis filio sororis nostre Frederico, Thuringorum landgravio, in suum ius suumque dominium representet, ipsumque inducat in possessionem terre predicte, nec non protegat et tueatur inductum. Rogamus, volumus et mandamus, ut predictus frater noster dux Glogovie, heres noster, uxorem nostram sua benignitate respiciat, ipsique civitatem Nampzla cum territorio adiacenti nec non quadringentarum marcarum redditus, nomine et vice nostri, assignet; que bona seu redditus eidem nostre coniugi pro sustentacione ipsius duximus assignandos, tenendos et possidendos temporibus vite sue, secundum cosuetudinem et morem bonorum, que vocantur Lypchedinge. Volumus et rogamus, ut omnia onera debitorum nostrorum ipse dux Glogovie, heres noster, in se suscipiat eaque persolvat, in quibus nos rite constiterit obligatos, secundum creditam sibi fidem. Mandamus atque precipimus utrisque heredibus nostris: si quas possessiones et bona mobilia aut immobilia nos constiterit violenter quippiam (sic) abstulisse, eadem sine mora et difficultate restituant, ut primum de hoc eisdem fuerit facta fides. Terram vero Glazensem regi Bohemorum mandamus restitui, ita tamen, ut ipse rex heredes nostros, et specialiter successorem nostrum in Slesia, contra quoslibet invasores in suis iuribus protegat. Civitatem vero Brunow cum adiacente districtu, abbati de Brunow mandamus restitui, ad quem de iure dicitur pertinere. Et ut seminantes terrena, celestia metamus, mandamus atque precipimus ipsi duci Glogovie fratri nostro, ut in loco nativitatis nostre, in antiqua videlicet area patris nostri, monasterium sanctimonialium fundet atque constituet in honore Virginis gloriose. In quo quidem cenobio collocentur moniales et virgines, centum numero, Cisterciensem Ordinem profitentes, adiunctis eisdem viginti fratribus qui familiares dicuntur, sicud optinet Ordinis consuetudo, exceptis conversis qui ibidem fuerint oportuni. Predicte vero moniales taliter sint incluse, quod nunquam eis egredi liceat extra septa. Ad sustentacionem autem monialium predictarum, mandamus, eisdem per heredem nostrum, predictum ducem Glogovie, assignari mille marcarum redditus in hiis villis, videlicet Knegenicz et Senicz, Panthenow, nec non omnia bona que dominus Bernardus Misnensis ecclesie maior prepositus, noster cancellarius, ad vite sue tempora a nobis tenuit et possedit; que omnia ad ipsum cenobium post mortem prepositi supradicti volumus deputari, videlicet villam Malewicz prope Bregam, Iordansmol, Olesna, Heydenrichdorph, Tomnicz in territorio Nympczensi, preterea villam Wulebruke prope Rychenbach. Deputamus nichilominus eidem monasterio censum camerarum nostrarum in Wratislavia, nec non villas que vocantur rathaicales

circa civitatem nostram Olesnicz constitutas, videlicet Iencowicz, Dambrowe, Rathay, Corslicz, Smarsowe. Et si per assignacionem villarum superius expressarum non possent ad plenum mille marcarum redditus integrari, volumus et mandamus, ut predictus dux Glogovie, heres noster, defectum ipsorum reddituum suppleat atque redintegret secundum creditam sibi fidem. Petimus et iubemus, ut eidem monasterio assignentur allodia quatuor, quorum quodlibet contineat sex aratra. Mandamus atque precipimus, ut eidem monasterio sit annexum, secundum Ordinem Cisterciensem, hospitale. Volumus insuper et mandamus, ut predicte ville et bona que sepefato monasterio assignavimus, plenam et omnimodam habeant libertatem, ita quod exactionibus, angariis et perangariis quibuslibet sint exempta. Preterea volumus, ut idem claustrum iudicium tam in causis maioribus obtineat quam in parvis. Ipsi insuper fratri nostro commendamus ecclesiam sancte Crucis, mandantes atque rogantes, ut eandem ecclesiam in suis possessionibus atque iuribus tueatur. Volumus eciam, ut canonicis sancte Crucis pro cottidianis distribucionibus assignentur annis singulis sexaginta marce et sexaginta maldrate, quas ipsis in predictis villis rathaicalibus duximus assignandas, non obstante, quod easdem villas supradicto monasterio monialium mandavimus primitus assignari: volumus enim, ut in ipsis villis eatenus defalcetur eidem monasterio monialium, quatenus contingit distribuciones cottidianas ecclesie sancte Crucis. Et quia in remissionem peccatorum nostrorum signari voluimus signaculo sancte crucis, in redempcionem voti nostri assignavimus mille marcas argenti in subsidium Terre sancte, quas per ducem Glogovie fratrem nostrum pariter et heredem mandamus exsolvi. Volumus insuper et iubemus, ut dux Polonie, noster heres per terras Cracovie, ad ecclesiam sancti Wenzeslai in Cracovia pro novo monasterio construendo distribuat centum marcas auri. Preterea ornatum, libros et res quascumque Cracoviensis et Tinciensis ecclesie restitui volumus per quoslibet detentores. Assignamus eciam quingentas marcas argenti ad opus ecclesie sancte Crucis. Libertates et beneficia collata ecclesiis in nostro dominio constitutis, prout in literis specialibus continetur, per nostros heredes volumus et mandamus ob Dei reverenciam et nostre salutis amorem inviolabiliter observari, rogantes, ut famulis camere nostre heres noster sepedictus dux Glogoviensis ducentas marcas distribuat secundum merita cuiuscumque. Petimus insuper et eligimus sepulturam in fundacione nostra quam fecimus ob reverenciam sancte Crucis; processu vero temporis, dum volente Domino monasterium predictarum dominarum monialium fundatum fuerit et constructum, ut extumbentur ossa nostra et in eodem monasterio sepeliantur, ibidem communem resurreccionem prestolantia mortuorum. Preterea volumus, ut per moniales in Thussnewicz de fundacione neptis nostre, bone memorie Constancie regine Bohémie, claustrum nostrum ut prediximus instauretur. Rogamus suppliciter venerabilem patrem dominum nostrum Wratislaviensem episcopum, ut hanc nostram ultimam voluntatem pro sue dignitatis officio dirigat, roboret, exequatur; ita quod, si dicti heredes nostri in huius disposicionis execucione sibi commissa, remissi, desides aut negligentes apparerent, ipsius domini episcopi potestate ordinaria compellantur ad hoc testamentum perfecte et legaliter exsequendum. Hoc igitur testamentum et nostram ultimam voluntatem, in fidelium et baronum nostrorum presencia ordinatum, a nostris heredibus volumus inviolabiliter observari; quia, si quis arbitrii nostri contemptor hoc infringeret, successione nostra se noscat indignum. Acta sunt hec in Wratislavia in camera nostra, presente domino Bernhardo preposito Misnensi cancellario nostro, Petro preposito sancte Crucis, Iohanne decano sancte Crucis, baroni

busque nostris: Symone Gallico, Nankero, Henrico de Wysemburck, Polzcone, Schamborio, Pacozlao, Gunthero de Biberstein, Lodowico prothonotario Slesie, Bogussio de Pogrell, et aliis nostris quam pluribus fidedignis. Datum per manum Gisilheri notarii anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo, in vigilia sancti Iohannis Baptiste. In cuius rei testimonium, sigillum nostrum presentibus dignum duximus appendendum.

Terra Croznensis, de Krośno. Nampzla, dziś Namslau. Glazensis, de Glatz. Brunow, dziś Braunau w Czechach. Brega, dziś Brieg. Nympczensis, de Nimptsch. Rychenbach, Reichenbach. Olesnicz, dziś Oels. Tinciensis, de Tyniec. Thussnewicz, dziś Tischnowitz.

Nr. 646.

Iohannes Poznaniens. episcopus 1290 Iun. 30-Iul. 3, Poznanie; ecclesiam in Mieszków consecrat, et decimas de duabus villis eidem donat. Poznań. Archiv. Consistorii. A. C. anni 1543–1545.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi amen. Cura constringimur officii pastoralis, ut ecclesiarum nobis commissarum mere mentis studio vigiliter intendamus; tunc autem earum profectibus intendimus, si ministros ipsarum, ne propter defectum necessariorum egere compellantur, affectu benivolo assurgamus. Hinc est quod nos Iohannes, miseracione divina Poznaniensis episcopus, ob reverenciam Domini nostri Ihesu Christi ecclesiam in Myeskovo consecravimus in honorem Omnium Sanctorum, adiicientes predicte ecclesie de consensu nostri Capituli perpetuo decimas infrascriptas pro sustentacione sacerdotis ibidem, videlicet Byelyeywo et novellam villam Iwani militis et filiorum eius, que Volycza nuncupatur vulgariter. In cuius rei testimonium, presenti scripto nostrum et nostri Capituli sigilla duximus apponenda. Datum Poznanie presentibus dominis: Vincencio preposito, Gregorio decano, Alberto scolastico, Henrico archidiacono, Iohanne cantore, Thoma custode, Iohanne archidiacono Gneznensi et aliis canonicis nostre ecclesie Poznaniensis, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo, infra octavas Petri et Pauli apostolorum.

Myeskovo, Mieszków. Byelyeywo, Bielejewo. Volycza, Wolica.

Nr. 647.

Premizlius dux Polonie etc. 1290 Aug. 24, Cracovie; Alberto decano Cracoviensi 100 marcas argenti de media parte proventuum zuppae Cracoviensis confert.

Fr. Piekosiński, Kodeks Katedry Krakowsk. I, Nr. 91. (Z pergaminu orygin., u którego od przywieszonej niegdyś pieczęci pozostało pasmo jedwabiu żółtego i zielonego).

In nomine Domini amen. Quod generosa principum maiestas facit et ordinat sanctiendo, permanet inconcussum, si a scripto testium et testimonio litterarum

perhenne recipit munimentum. Proinde tam presens etas noverit quam futura, quia nos Premizlius Dei gratia dux Polonie et Cracovie, attendentes diligencius per nobilem et discretum virum dominum Albertum decanum Cracoviensem servicia nobis et nostris terris impensa fideliter et frequenter, aliasque sue fidelitatis devocio nobis affuerit cum effectu: ob remuneracionem tantorum eius obsequiorum nobis hactenus impensorum, cum ipso de grato consensu pariter et assensu, benivolo favore ac unanimi voluntate omnium Cracoviensium baronum facientes hanc gratiam specialem, eidem domino Alberto decano damus, conferimus et donamus pure, simpliciter, libere ac irrevocabiliter centum marcas boni fusi argenti de media parte suppe tocius Cracoviensis, que media pars seu porcio nos contingit, semper annis singulis integre absque diminucione aliqua persolvendas, dantes ei liberam facultatem, eandem gratiam seu centum marcas predictas vendendi, donandi, permutandi, et quocumque modo cuicumque placuerit alienandi. Preterea damus sibi plenam et perfectam potestatem, ius et auctoritatem nostram in ipsum transferentes, ut supparios et quoslibet impeditores solucionis earumdem marcarum valeat impignerare et eciam cohercere, donec sibi earumdem denarius marcarum novissimus exsolvatur. Igitur ut hec nostra donacio, quam sepedicto domino Alberto decano facimus et donamus iure perpetuo possidendam et quicquid ei placuerit de ipsa cuicumque faciendum, robur perpetue obtineat firmitatis, nec a quoquam in posterum valeat violari, ad ipsius evidenciam cerciorem et evidens testimonium, prehabito domino Alberto decano hanc litteram contulimus nostri sigilli munimine roboratam. Actum publice Cracovie anno Domini M.CC.LXXXX, Indictione IIII, IX Kalendas Septembris, presentibus hiis: comite Zegotha castellano Cracoviensi, domino Procopio cancellario Cracoviensi, domino Andrea cancellario Poznaniensi et Kalissiensi, comite Nycolao palatino Cracoviensi, comite Nycolao palatino Kalyssiensi, comite Beroldo castellano Kalyssiensi et aliis quam plurimis.

Nr. 648.

Secundus Premisl dux Polonie etc. 1290 Sept. 6, Cracovie; dat Gerardo civi Cracoviensi civitatem Domus s. Sepulchri, dictam Miechów, de iure Polonico in ius Theutonicum transferendam.

Nakielski. Miechovia, pag. 214.

In nomine Domini amen. Quod magnifica principum decrevit auctoritas, ratum debet atque stabile permanere. Nos itaque secundus Premisl Dei gracia dux Polonie et Cracovie presentibus profitemur, quod cupientibus nobis statum terre nostre Cracoviensis in condicionem transferre meliorem, civitatem Mechov iure sitam Polonico, de consensu et voluntate domini Petri eiusdem loci prepositi, domini Henrici custodis, Boguphali prioris et aliorum fratrum eiusdem domus, Gerardo civi nostro Cracoviensi dedimus et contulimus iure Theutonico collocandam secundum ius et consuetudinem Novi fori. Ratione igitur locacionis, idem Gerardus cum suis posteris decem mansos liberos, sextam curiam in civitate liberam, et sextum ortum circa civitatem similiter liberum, tercium denarium de iudicio liberum de causis quibuslibet condemnatis (sic), scamna pannum et sutorum libera, stubas balneares quotquot habuerit necessarias similiter liberas, molendinum liberum, cuius medietas tamen ad

« AnteriorContinuar »