Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quam futura successura posteritas futurorum, quod vir providus et henestus, frater Stephanus prepositus domus de Tremesna, nobis quoddam privilegium prefati monasterii, a felicis memorie duce Premislone, quondam patre nostro, super confirmacionem aliorum privilegiorum, a nostris progenitoribus eidem monasterio concessorum, ostendit et suppliciter exoravit, ut nos idem privilegium ratificare et confirmare de nostre benignitatis gracia dignaremur. Erat autem privilegium ipsum non abolitum, non abrasum, non concellatum nec in aliqua parte sui viciatum, sed in prima sui figura consistens; et tenor sive continencia eius talis est: (Sequitur diploma Nr. 292.) Nos igitur tam iustis peticionibus dicti prepositi benignius annuentes atque cupientes voluntatem progenitorum nostrorum firmam et inviolabilem permanere, dictum privilegium Iasconem notarium nostrum fecimus innovare, et graciam in ipso contentam, secundum quod dicto monasterio dictus pater noster fecerat, ratam et firmam habemus et vigere volumus vigore perpetue firmitatis. De plenitudine vero nostre benignitatis, vestigiis predecessorum nostrorum pie inherentes universas villas dicte domus Tremessensis absolvimus perpetuo a solucione collecte, que poradlne appellatur. In huius rei testimonium, presentes conscribi iussimus et sigilli nostri munimine roborari presentibus his testibus: comite Boguslao subcamerario Poznaniensi, et domino Philippo archidyacono ecclesie Gneznensis, ac comite Falone castellano de Carncov. Datum in Tremesna in die Undecim milia Virginum, anno gracie Domini M.CC. nonagesimo secundo.

Tremesna, Trzemeszno. Carncov, Czarnków.

Nr. 688.

Eufrosina ducissa Kuiavie etc. 1292 Oct. 27, in Lanchicia; dat ecclesiae Gneznensi villam Ujma mała.

Dwa pergam. orygin. równobrzmiące. U Nru. 54 przywieszona na sznurku nici jedwab., czerwon. okrągła pieczęć, przedstawia Najśw. Pannę z Dzieciątkiem, zwróconą w lewo, ponad niemi miesiąc z gwiazdą. Przed niemi postać niewieścia klęczy z złożonemi rękami. Napis: S. Eufrosine ducisse Cuiavie. Nr. 55 zachował tylko sznurek. Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 54 et 55.

In nomine Domini amen. Ne caduce disposiciones fragilitatis humane cum defluxu temporis a memoria dilabantur, sapientum decrevit maturitas, ipsas scripturarum et testium fide dignorum presidio perhennare. Hinc est quod nos Eufrosina Dei gracia ducissa Kuiavie, Lanchicie et Syradie, relicta illustris principis ducis Kazimiri dictarum terrarum quondam domini et heredis, ex hoc exilio ad patriam aspirantes, zeli et devocionis fervore succensa quos (sic) ad ecclesias Gneznensem videlicet et Lanchiciensem fiducialiter optinemus salutis nostre optentu, et bonorum omnium que in eisdem ecclesiis per suos ministros divine maiestatis clemencia operari dignabitur particeps effici toto desiderantes affectu, sana mente sanoque consilio villam nostram que Ugma minor dicitur, sitam in ducatu Kuiavie, nulli alteri obnoxiam, quam magnificus princeps dux Pomoranie dominus Mstiugius nobis contulit hereditarie, iure perpetuo a predicta Gneznensi ecclesia per commutacionem optentam pro quadam villa sita in Pomorania, Gardna nomine, quod quidem nomen a lacu eiusdem nomi

nis super quem est posita optinuit in hunc diem, cum pleno iure et dominio damus, conferimus et largimur liberaliter dicte Gneznensi ecclesie, plene, pure et simpliciter pro nostre salutis augmento, cum omnibus fructibus, utilitatibus ad ipsam villam spectantibus, iure hereditario perpetuo possidendam. Ut autem hec nostra donacio, rata, firma et stabilis perseveret, nec a quoquam valeat in posterum violari, presentes litteras confici fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Datum in Lanchicia sub anno Domini M.CC.LXXXXII, VI Kalendas Novembris, presentibus nobilibus viris et discretis: Alexio castellano, Secech iudice Lanchiciensibus, Iacobo preposito Wisliciensi, Nicolao cantore Lanchiciensi, et Niculone canonico Uneieviensi aliisque pluribus fidedignis.

Ugma minor, Ujma mała. Gardna, dziś z niemiecka Garde. Lacus eiusdem nominis, Gardesche See na pobrzeżu Baltyku. Uneieviensis, de Uniejów.

Nr. 689.

Przemisl secundus dux Maior. Polonie 1292 Oct. 28, in Poznan; dat villam Skorzewo et partem villae Młodasko Capitulo Poznaniensi, receptamque pro eisdem villam Krosno, se comiti Nicolao palatino Kalisiensi contulisse protestatur. Pergam. orygin. Nici czerwonego jedwabiu przez trzy wcięcia poprzeczne przewleczone, pieczęci nie masz.

Poznań. Königl. Staats Arch. Posen, Dom. Capit. 1.

In nomine Domini amen. Ne noverca memorie oblivio suis votis locum habeat, providit racio temporibus gestis quibuslibet solempniter celebratis in testimonium sequacibus, per certa subvenire remedia scripturarum. Hinc est quod nos Przemisl secundus, Dei gracia dux Maioris Polonie, volentes ut ea, que temporibus nostris et per nos aguntur, perpetue robur optineant firmitatis, notum esse volumus tam presentibus quam futuris presentis littere seriem inspecturis, cum venerabili patre nostro domino Iohanne miseracione divina episcopo et fratribus suis Capitulo Poznaniensi, talem villarum fecisse commutacionem. Dedimus siquidem eidem domino episcopo et fratribus suis Capitulo Poznaniensi villam nostram, nulli alteri quam ducatui nostro pertinentem, Scosevo vulgariter dictam, et partem alterius ville que Mloda dicitur, sicut nunc sunt limitibus consignate, cum omni iure et utilitate, lacubus et libertate quam omnes ville Poznaniensis ecclesie antiquitus possesse habuerunt et habent, videlicet a citacione castri, iudicis, seu cuiuslibet officialis nostri, ab opole, a stacionibus, collectis et aliis iuribus ducalibus, ab angariis et perangariis et servitutibus universis, quibuscunque nominibus vocitentur. Recipientes ab ipso domino episcopo et eius Capitulo racione huiusmodi permutacionis villam ecclesie ipsorum Crosna dictam, sitam super fluvium Mosinam, similiter cum omni iuré et utilitate, qua recepta, ipsam comiti Nicolao palatino Kalissiensi sub protestacione domini episcopi et Capituli eius Poznaniensis tradidimus et donavimus, iure hereditario in perpetuum possidendam. Ut autem hec permutacio et donacio inviolabilis perpetuo perseveret, presentes conscribi iussimus, sigilli nostri munimine roborantes presentibus his testibus: comitibus Petrcone castellano, Gnevomiro iudice Poznaniensibus, comite Bervoldo castellano Kalisiensi, comite Beniamin castellano et iudice Gneznensi,

comite Bozatha castellano de Lenda. Datum in Poznan in die sanctorum apostolorum Symonis et Iude, anno Domini M.CC. nonagesimo secundo, per manus Iasconis notarii curie nostre.

Scosevo, Skorzewo. Mloda, może Młodasko. Crosna, Krośno. Fluv. Mosina, odpływ rz. Obra do rz. Warta, nad którym leży m. Mosina. Lenda, Ląd.

Nr. 690.

Sixtus et Wirbentha heredes de Clesczew 1292 Nov. 11, in Koberzno; vendunt scultetiam in hereditate Kleszczew, quam iure Theutonico locare decernunt, Martino et Venceslao fratribus.

Poznań. Königl. Staats Arch. Lib. civium a. 1561, fol. 650.

In nomine Domini amen. Ne res gestas aboleat processus temporum, confirmat illas solemnis titulus litterarum. Agnoscant igitur universi tam presentes quam futuri presentem paginam inspecturi, quod nos Sixtus et Wirbentha, heredes de Clesczew, duobus fratribus, Martino videlicet et Venceslao nostris fidelibus servitoribus, sculteciam in dicta hereditate nostra Klesczew vendidimus pro triginta marcis argenti usualis. In qua hereditate mensurati sunt quadraginta mansi et tercius dimidius mansus, quos mansos ipsi locare et populare debent iure Theuthonico, scilicet Novi fori, ex quibus mansis, racione locacionis, pro ipsis et eorum posteris sextum et septimum mansum, liberum a censu et decima et ab omni solucione, pacifice et quiete in perpetuum retinebunt. Insuper cupientes ipsos prosequi maiori nostra benevolencia et favore, perspectis serviciis ipsorum que nobis semper fideliter ostenderunt, addimus eis et eorum successoribus unum mansum, quem ita libere habituri sicut et ceteros mansos perpetuo possidebunt. Nos vero ad utilitatem curie nostre de mansis sepedictis excipimus tres mansos, quos permittimus nostros colere aratores. Colonis autem, quos locaverint super reliquos mansos, septem annis plenam dedimus libertatem; qua expirante, memorati coloni nobis et nostris posteris, semper in festo beati Martini confessoris atque pontificis et duobus diebus sequentibus, de quolibet manso pro censu et decimali solucione fertonem argenti usualis et unam maldratam triplicis frumenti, videlicet quatuor mensuras tritici, quatuor siliginis et quatuor avene, singulis annis solvere tenebuntur. Currum eciam unum sine expensis ad expedicionem cum duobus equis, dum per nos et nostros posteros requisiti fuerint, nobis ac nostris posteris mittere teneantur. Pro glandinibus et aliis pascuis, in gayo nostro et circumquaque gayum iacentibus et provenientibus, superius memorati coloni omnibus annis nobis et nostris liberis de quolibet manso ad solvendam mensuram avene esse debeant obligati. Contulimus preterea dictis scultetis et eorum successoribus, racione scultecie, tercium denarium de proventibus iudiciorum et iuramentorum, dantes eis omnimodam facultatem, omnes causas, parvas et magnas, que in dicta villa seu hereditate emerserint, sicut sunt furta, homicidia, et alia queque plurima, iudicandi. Interserimus autem, quod ter in anno debeat esse magnum iudicium, ad quod iudicium personaliter veniemus, aut nuncium nostrum mittemus, quem tunc temporis eligemus ad mittendum. Cui nuncio nostro, aut nobis, villani sepius

memorati duobus diebus quibus fuerit iudicium dabunt expensas, sculteti vero uno die dare expensas aut fertonem argenti usualis tenebuntur; similiter et villani, si voluerint, pro expensis dare poterunt fertonem argenti. Damus eciam dictis scultetis nostris et eorum heredibus pistoream liberam et tabernam, macellum carnificum liberum et sutoriam liberam in villa superius memorata. Et habeant liberum arbitrium edificandi et construendi stagnum et molendinum super aquam, dictam Chranstina, cum utilitate piscium, si qui fuerint in eodem stagno. Conferimus eciam eis dimidium pratum, quod iacet prope metas hereditatis venerabilis patris domini episcopi Poznaniensis, dicte Tanborz. Item volumus, ut libere utantur pascuis nostris in gayo et preter gayum, sicut et nos. Addidimus quam ob rem, si tempore procedente dictam scultetiam unum habere contigerit, de nostra bona voluntate et permissione non ficta, omni illo qui mansos prefate scultetie tenebit, quod in pascuis et in aliis omnibus eadem qua sculteti gaudebit libertate. Damus eciam eis et ipsorum heredibus plenam libertatem dictam sculteciam vendendi, donandi et commutandi, seu quocunque alio modo a se alienandi, quando ipsis videbitur expedire. Item damus eis et eorum successoribus octo hortos liberos, qui zagrodi vulgariter nuncupantur. Ut autem hec nostra vendicio, prefatis scultetis Martino et Venceslao et eorum successoribus per nos rite facta, robur perpetue obtineat firmitatis, presentem paginam eis dari fecimus, sigillorum nostrorum munimine consignatam. Acta sunt hec in villa dicta Koberzno presentibus hiis testibus, videlicet comite Petro Thanycz, comite Sandivogio herede de Raysco, comite Alberto filio quondam comitis Bartholomei, Victore filio quondam comitis Pauli, et Hermano sculteto nostro de Blyzanow. Datum ibidem in Koberzno in die beati Martini confessoris atque pontificis, anno gracie Domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo.

Clesczew, Kleszczew. Novum forum, Neumarkt, czyli Środa na Szłązku. Aqua dicta Chranstina, dziś mały strumyczek bez nazwiska. Tanborz, Taniborz. Koberzno, Kobierno. Raysco, Rajsko. Blyzanow, Blizanów.

Nr. 691.

Secundus Premisl dux Polonie 1292 Dec. 21, in Conino; protestatur, tironem quendam dictum Clamping vendidisse duos mansos liberos in villa Tykadłów, quorum incolis multa privilegia largitur, cuidam Francisco.

Kalisz. Archiwum Rządowe. Inscription. Castrens. Kalissiens. a. 1546, Lib. 9, fol. 235. (Z transsumptu oryginalnego, potwierdzonego przez: Sigismundus rex Polonie etc. 1544 Dec. 9, Cracovie, i pieczęcią tegoż króla opatrzonego).

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum munimine roboramus. Igitur nos secundus Premisl Dei gratia dux Polonie notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod in nostram nostrorumque baronum presentiam veniens tiro, dictus Clamping, suos duos mansos liberos, quos a nobis habuit in villa nostra wlgariter dicta Thikadlowo, vendidit pro octo marcis usualis monete et resignavit Francisco atque suis legitimis successoribus, iure hereditario perpetuo possidendos, dans ei omnem potestatem vendendi, commutandi atque donandi prout sibi melius videbi

tur expedire, itaque videlicet, quod durante tempore nullus predictum Franciscum vel suos successores ullo iudicio seu calumnia in prefatis mansis valeat perturbare. Nos vero, cupientes dictum Franciscum pro suis fidelibus serviciis remunerare, liberamus supradictos mansos et incolas habitantes in eis a iudicio Theutonicali, astancia et castri citatione, ita quod nec aliquis iudex cum eis quitpiam habeat in iudicacione, et nisi annulo nostro citati, ad presenciam nostram respondere tenebuntur. Liberamus etiam seu absolvimus sepedictos mansos, seu incolas eorum, ab omnibus solucionibus Polonicalibus seu Theuthonicis, exactionibus et collectis, angariis ac perangariis, nominibus quibuscunque censeantur, et ab omnibus solucionibus sint immunes, que ad nostri ducatus usum provenire dinoscuntur. Ut autem hec nostre gracie protestacio atque donatio graciosa, similiterque ipsorum ordinacio, firma atque stabilis perpetuo permaneat, presentem paginam scribi fecimus et nostri sigilli munimine roborari cum testibus subnotatis: comite Bozatha castellano Lendensi, comite Ubislao pincerna Calisiensi, domino Gabriele cantore Gneznensi, comite Bronisio venatore Lendensi, comite Ozia thezaurario Lendensi. Acta sunt hec in die beati Thome apostoli, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo. Datum in Conino per manus Petrini notarii curie nostre.

Thikadlowo, Tykadłów. Lendensis, de Ląd. Conino, Konin.

Nr. 692.

Premislius secundus dux Maioris Polonie etc. 1293 Ian. 7—12, in Kalis; dat ecclesiae Gneznensi in recompensatione damnorum, quae occasione guerrarum super dominio terrarum Cracoviae et Sandomiriae fuerat passa, quasdam summas pecuniae in suppa ducatus Cracoviensis locatas, seseque defensorem eiusdem ecclesiae declarat.

Pergam. orygin. Na sznurze jedwabn., czerwon. przywieszona pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXVI).

Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 56. - Raczyński, Cod. diplom. Maior. Polon. 76.

In nomine Domini amen. Ne res gestas aboleat transcursus temporum, confirmare solet eas solempnis titulus litterarum. Hinc est igitur quod nos Premisli us secundus, Dei gracia dux Maioris Polonie et heres Cracovie, tenore presencium notum esse volumus universis presentibus et futuris, quod cum ecclesia Gneznensis metropolitana et mater nostra, occasione guerrarum ortarum super dominio terrarum Cracovie et Sandomirie dampna plurima et iniurias perceperit, nos ipsam filiali prosequentes affectu conservareque volentes indempnem, ymmo antecessorum nostrorum vestigiis insequentes, ipsam tanquam caput aliarum ecclesiarum Polonie magnificare ac honorare ut condecet cupientes, trecentas marcas argenti in suppa ducatus eiusdem, annis singulis, temporibus quibus suppa solvi consuevit aut quibus tenetur, venerabili in Christo patri domino Iacobo sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopo et ecclesi e Gneznensi promittimus, et exnunc, quantum in nobis est et quantum nobis de iure competit vel competerit in futurum, ob honorem Dei et beate Marie virginis

« AnteriorContinuar »