Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

Moguntinum et Dominum Ludovicum de Altenstetten Canonicum et Camerarium Numburgensem convenimus, et promisimus fide praestita corporali sub poena XX Marcarum argenti, ut quicquid iidem canonici ordinarent inter nos, et statuerent super huiusmodi quaestione secundum iustitiam, ut amice id ratum et firmum utrinque perpetuo teneremus. Ipsi vero rationibus nostris auditis, et visis instrumentis et privilegiis, utrobique compositionem inter nos ordinando, taliter statuerunt utrique; quod nos Decanus et Capitulum praenotati a requisitione partis decimae, quam a praefatis fratribus de novali praedicto et aliis novalibus, quae in foresto Dreyeich excoluerint, in futurum, occasione Privilegiorum nostrorum petivimus nobis dari, propter privilegia apostolica, quae ipsi fratres habebant, perpetuo cessaremus, et dimitteremus eos in illa libertate aliorum agrorum suorum atque pratorum, quam hactenus habuerunt. Nos itaque Decanus et Capitu lum supradicti statuentes, seu compositionem huiusmodi ratam habentes, ex parte nostra permittimus irrefragabiliter observare testimonio presentium litterarum, Nos quoque Ludovicus Comendator et fratres praefati iuxta compositionis statutum inter nos et praedictos Decanum et Capitulum, ordinatum per Canonicos praenotatos similiter de praedicto novali et omnibus aliis quae in foresto Dreyeich nuncupato excoluerimus in futurum propriis manibus vel sumptibus de voluntate pariter et consensu nobilis viri fratris Gerhardi de Hertzberg preceptoris hospitalis S. Mariae Theutonicorum in Allemannia saepedictis Decano et Capitulo iuxta continentiam privilegiorum suorum, quae ab Imperio obtiment,

ratione feudi dabimus et dare permittimus in perpetuum sine contradictione qualibet nonam partem fructuum quorumcunque, qui excreverint ex iisdem, et ad hoc obligamus nos tenore praesentium literarum. Ut autem tam nos Decanus et Capitulum Ecclesiae de Francofort quam nos Ludovicus Comendator ac fratres domus Teutonicae apud Sassenhusen antedictae ordinationem compositionis atque statuti huiusmodi, atque promissa invicem inviolabiliter sine dolo perpetuo observemus, has literas inde confectas damus, utrinque nostrorum sigillorum munimine roboratas, in testimonium et memoriam omnium praescriptorum. Actum et datum apud Sa ssenhusen. Anno MCCLXXIII in die crastina B. Mariae Magdalenae.

VI.

Entsagung auf frühere Rückstände einer zu den Gefällen des hiesigen Schultheißenamtes · gehörigen Korngülte. 1244.

(Ex Copia).

Eberhardus scultetus de Frankfort. Cum relacione maiorum veraciter intellexerimus, fratres de Haselach quatuor maldra siliginis per aliquos annos, de silva que vulgo dicitur Auctere minus iuste dedisse, et ideo a Domino Ruperto Burgravio de Frideberg et Eberwino sculteto antecessore meo de Francfort absolutos, et eos absolvimus, exactoribus predicte annone perpetuum silentium imponentes. Datum anno Domini MCCXLIII in festo. Remigii.

VII.

Zeugniß über einige von dem Hofe Riethausen an das hiesige Reichsschultheißenamt zu entrichtende Gefälle. 1255.

Ego W. scultetus et universi scabini in Franken

fort tenore presentium protestamur, et ad notitiam tam presentium quam futurorum cupimus pervenire quod aper ille domesticus et quatuor calcei qui Bori vocantur, quos tenentur solvere fratres in Rythusen sculteto in Franckenfort, qui tunc pro tempore fuerit, exclusis omnibus officialibus Imperii, undecunque fuerint, sunt presentandi. Et quod hiis premissis fides possit adhiberi, iuramentum prestitimus in hunc modum: sicut iuvet Dominus Deus et omnes Sancti. Et ne in posterum super premissis aliquis scrupulus dubietatis possit oriri, presentem paginam sigillo civitatis nostre fecimus roborari. Actum Anno Domini MCCLIII. II Idus Februarii.

Anmerk. Ex eodem copiario. In einer Urkunde,

mit welcher das Kloster zu Jlbenstadt dem Kloster Erbach den Hof in Riethausen verkaufte, und in welchem die, leßterm obliegende Lasten aufgezählt werden, heißt es unter andern:

,, Pyeterea illis de Wolfiskeln VI. maldra tritici, sculteto de Frankenfort eynen beren et buccas IIIIor, ut personas et res in eadem curia positas officiatim (tueri) teneatur.

66

Diese Urkunde ist von 1250; der erste Kaufbrief aber vom Jahre 1249 ist in Wencks hessischer Geschichte I. Urkuns denbuch 18. abgedruckt.

VIII.

Gerichtliche Bescheinigung des hiesigen Schöf fenraths, eine dem Kloster Erbach zuge wendete Schenkung betreffend. 1256.

(Ex Copia).

Wolframus scultetus in Frankenvort, milites,

scabini ac universi cives ibidem. Omnibus in perpetuum. Ad noticiam volumus pervenire posterorum quod Cunradus miles dictus Mesinbug et uxor eius Gertrudis manu communicata, consensu unanimi et pia devocione inspirati Eberbacensi Monasterio omnia bona sua in villa Besins hem propter Deum et suarum remedio animarum libere contulerunt. Heċ bona recepit frater Symon monachus et sacerdos, et frater Hemeranus in Franckinvort ex parte monasterii Eberbacensis coram testibus subnotatis. Henricus frater sculteti, Henricus filius Helfrici de Rudinke im milites, Wickerus, Henricus alleum, Johannes Goldstein scabini. Item Dominus Wernerus abbas Arnesburgensis, et Wickerus prior et Appollonius monachi ibidem et frater Espertus de t'cio (?) et alii plures fide digni. In huius rei evidenciam ampliorem, presentibus sigillum civitatis nostre duximus apponendum. Actum anno Domini MCC Quinqua gesimo Sexto, Mense Aprili.

[ocr errors]

IX.

König Rudolf I. von Habsburg nimmt einen Geldbeitrag von der Stadt Frankfurt an, und befreit diese dagegen auf drei Jahre von der Reichssteuer. 1276.

(Ex Copia).

Rudolfus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus universis Jmperii Romani fidelibus presentes litteras inspecturis gratiam et omne bonum. Rebellionem seu temeritatis audaciam, ac nefandam vesaniam, quam cives de Franckenford dicebantur contra Nos et Imperium concepisse, licet se inculpabiles firmiter affirmarent, Nos pro Nobis et Imperio prefatis civibus gratiose remittimus, et liberaliter indulgemus. Nolentes eisdem occasione huiusmodi ullis unquam temporibus aliquid imputari. Et quia predicti cives acceptum et placidum in contributione mille et ducentarum Marcarum Coloniensium denariorum Nostro culmini impenderunt servitium, Nos volentes liberalitati eorum condigne prout condecet respondere, eosdem a nunc usque ad festum Nativitatis Dominice et abinde per continuum triennium ab omni exactione dimittimus liberos et solutos. Sic tamen quod in nunc instante festo Nativitatis Dominice predicto Trecentas marcas, et abinde ad annum Trecentas marcas, et tertio subsequente anno Trecentas marcas Coloniensium Denariorum exsolvere teneantur. In cuius rei testimonium pre'sens scriptum Maiestatis Nostre sigillo duximus roborandum, Datum Wormatie XV Kalend. Septembris,

« AnteriorContinuar »