Imágenes de páginas
PDF
EPUB

a me ratione iudicent. Mihi enim urbanum hominem, bonumque civem valde decere videtur, ut ipse vel dolet ignoratas esse sibi maiorum suorum vitae rationes, vel oblectatur in illis, cum novit, tam apud alios quam se ipsum memoria recolendis, ita vicissim studere, posteris suis et hanc ignorantiae molestiam avertere, et eam, de qua dixi, oblectationem diligentia sua perennem illis praebere. Caeterum antequam vitam meam describere exordiar, de maioribus meis pauca quaedam a patruo Conrado Fichardo mihi relata, commemorabo.

Maiores nostri Fichardi oppidum Kirchpurgum situm in praesidio Hunnorum ditionis comitum Palatinorum Rheni, ab antiquo incoluerunt, ubi etiamnum ea familia cum primariis floret. Pater vero meus primus fere fuit qui patria relicta, sibi posterisque suis alibi, Francofurti scilicet, lares constituit. Etsi enim qui in ea familia sacerdotio addicti fuerunt, quidam extra patriam in parochiis suis vitam transigerunt, illi tamen qui in civili statu permanentes, uxores duxere omnes in patria sonsenuerunt. Plerique autem illi rem rusticam atque pecuariam secuti sunt et exercuerunt, artes vero sedentarias prope nemo. Veluti enim in possessiones, praedia, ruraque maiorum, ita in eorum studia quoque succedebant. Habuit hoc quasi peculiare haec familia, quod populosa semper fuit, qualis hac quoque nostra aetate Dei gratia existit. Caeterum a patruo meo Conrado (pater enim mihi nimis intempestive morte praereptus est) ita accipio, Fichardorum familia, etiamsi nos in illorum cognomen transivimus, agnatam tamen nobis non esse, sed cognatam, nos vero ex Richardis (vulgo Reicharden) Gemundensibus (est autem Gemundum

oppidum Kirchpurgo proximum, eiusdemque ditionis) paterno germine descendisse. Ita enim res habet. Proavus meus maternus Joannes Fichardus, qui vir fuit et ditissimus in eo oppido, et in ordine senatorum iudicumque primus, extremam enim consecutus est senectutem, adultisque iam pluribus nepotibus suis (quos statis quibusdam festis diebus cum parentibus eorum invitare quotannis, cumque illis una singulari cum voluptate convivari in more habebat) ex vita decessit Anno MCCCCLXXXVI: is, inquam, proavus meus undecim qui ad plenam aetatem pervenerunt liberos sustulit, septem filios, et quatuor filias. Sunt autem hi, Simon, Joannes, et Antonius, qui singuli sacerdotes Christi fuerunt, priores autem duo etiam parochi, alter Gemundi alter Kirni. Hi magnis sumptibus cum altero eorum fratre Petro, et in Gallia et Italia a parente suo, ob bonarum disciplinarum eruditionem comparandam fuerunt sustentati, verum ea tempora rudiora, infelicioraque fuerunt, quam ut eorum sumptuum verum aliquem et ad posterorum usque memoriam durantem fructum dare potuerint. Quanquam pater, quod eo saeculo studiorum fere finis erat, latinę scire et sacerdotio praeesse posse, valde contentus erat, ad sacer dotii dignitatem, quae tunc non mediocris habebatur, eos evasisse. Porro aliqui fuerunt Petrus Nicolaus, Joannes, Theodoricus, qui et ipsi plures liberos reliquerunt, excepto Theoderico, qui in caelibatu quanquam provectus aetate esset, mortuus est. Nicolaus quoque unicum tantum filium reliquit Joannem Fichardum, patrem eorum, qui hodie Kirchpurgi sunt quammulti. Filiae autem erant Elisabetha, Agnes, Elisabetha iunior,

1

Agnes iunior. Quae ipsae quoque singulae multos postea liberos (ita ut supra dixi, fertilem semper fuisse Fichardorum familiam) pepererunt.

Elisabetha igitur iunior nupta fuit Sibolino Fichardo, civi Gemundensi, idque consilio et opera Simonis Fichardi patrui eius, qui ut dictum est, Parochum Gemundi agebat. Erat enim Sibolinus iuvenis dives et unicus non modo patris sui, sed eius etiam familiae totius haeres, honestissimus ad haec moribus praeditus, quibus ille cum gratus omnibus esset, singulariter tamen a Simone diligebatur. Itaque effecit is omni studio, ut neptem ex fratre suam illi collocaret, eumque suae familiae coniungeret. Ex hoc Sibolino avia mea Elisabeth a decem omnino liberos peperit, quorum natu maximus fuit Conradus patruus meus, et inde pater meus Joannes Fichardus, reliqui autem octo (quinque scilicet filii, et tres filiae) ante iustam aetatem mortui sunt, idque uno prope tempore ex peste, quae tum cum liberis ipsum etiam utrumque parentem sustulit, totamque domum orbam constituit. Aberat tum pater meus studiorum causa, Conradus autem senior filius iussu voluntateque patris, sacerdotio paulo ante initiatus, domi agebat, cumque se honeste subtrahere suis illo periculosissimo tempore non posset, neque vellet, necesse habuit, funera eorum (tristissimum officium) componere atque curare. Pro ea autem pietate Deus illi non modo tum temporis vitae incolumitatem, sed hanc etiam senectutem, qua nunc quoque ultra LXXIII annum viget retribuisse videtur. Secutus est Sibolinus avus meus et ipse rem rusticam (quod vitae genus optimi et prudentissimi quique unice laudaverunt) nec alium quam ex agris, praediis, pecoribusque

suis habuit proventum, quae permulta etiam probeque culta utrique suo filio reliquit. Ut autem ad illud, unde sum exorsus, revertar, cum proavus meus Joannes Fichardus mirifice nepotibus suis (ut dixi) oblectaretur, patruum patremque meum ad se valde pueros ex Gemundo, Kirchpurgum deportari curavit, et apud se educari voluit. Inde igitur factum est, ut illi vulgo Fichardi cognominarentur, quod quidem cognomen ipsis ad maiorem usque aetatem inhaesit. Ab aliis autem tum Ficharditum Richardi nominabantur, et ipsi utrumque multo tempore cognomen sibi ascribebant, hoc modo: Joannes Fichardus alias Richardus. Postremo autem omisso gentilitio utroque Richardorum cognomine, Fichardorum retinuerunt, tam patruus, quam pater, fortasse quod eam familiam sua populosiorem conspicerent, sive quae alia eius instituti causa fuit, quae me tamén latet, Equidem aliquot apud patrem litteras pergameneas inventas, in quibus ille Joannes Richardus scribitur, hac de causa memoriaque asservo. Mihi tamen fratribusque meis ab eo, quod a parente cognomen accepimus et hactenus usurpavimus, discedere, non puto licere, quanquam sane mallem, parentem nostrum gentilitium sibi cognomen retinuisse, et honestius duxisse patris sui, quam matris familiam conservare. Haec brevissime de maioribus meis, et qua occasione nos in Fichardorum familiam pervenerimus causa memoriae praefari volui. Deinceps de me dicam.

NATUS sum ego Joannes Fichardus Anno Domini M, D, XII die XXIII. Junii, quae fuit dies Mercurii, et vigilia S. Joannis Baptistae, intra X. et XI

horam diei ante prandium, Francofurti, ex parentibus, Joanne Fichardo Protonotario iudicii dictae civitatis, et Margaretha Krotzenbergerin, Petri Krotzenbergeri civis Francofurtensis filia, fuique primogenitus fratrum meorum, et difficili partu in lucem aeditus.

Referunt mihi infantiam me satis commode, bonaque cum valetudine transegisse, nisi quod primo anno frequenter in defectionem spiritus, si forte lamentarer, inciderim, adeoque periculose, ut aliquoties pro mortuo fuerim tractatus, aegreque ad spiritum revocatus.

Ex eo autem quo ipse longissime recordari possum tempore, memini me statim a parente literarum studiis adhibitum, quasique dedicatum esse, ita ut nunc, sicut iam dixi, in primarum quarumcunque actionum aut rerum memoria, Magistri reminiscar. Nec magnum tamen ex ea re fructum retuli. Priusquam enim, quod essent aut cur discerentur literae intelligerem, quod earum gratia verberabar, odisse fere eas inceperam. Eratque ea culpa praeceptorum, qui ad verberandum (hoc est obtundendum ingenia) longe quam ad docendum peritiores erant. Accedebat postea ecclesiasticarum cantionum occupatio, quibus illi me vocis puerilis praestantia in templo crebro adhibebant, maximo boni temporis dispendio. Itaque cum in communi scholasticorum grege, neque a quo comode recteque instituerer, neque quem imitari, aut quo cum contendere possem, haberem, elanguit in me studium amorque omnis discendi, et continuis illis, ad XI usque, aetatis annis, nihil amplius quam legere scribereque, tunc nominą et verba utcunque internoscere didici, exiguus sane tot annorum fructus.

Anno igitur Christi MDXXIII, qui fuit aetatis XI,

« AnteriorContinuar »