Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cum plane perspiceret pater, nihil efficere, communium institutorum operam, dubitaretque, an ullam (id quod res erat) in me recte erudiendo collocassent, ex publico ludo domum me recepit, et exinde ipse me grammatica rudimenta docuit. Quod quia faciebat et ordine et propositis aliquot brevibus, de singulis rebus, regulis cum suis exceptionibus, quas ediscere me iubebat, tum vero valde humaniter etiam atque blande, effecit ille brevi tempore, ut non modo quae proponeret mihi facile libenterque perciperem, sed ingenti etiam ipsarum literarum perdiscendarum studio et amore inflammarer. Praelegebat etiam obiter tum mihi libellum Magni Basilii ad Nepotes de legendis ethnicis scriptoribus conscriptum, ut erat ille a Leonardo Aretino translatus, quem et ad unguem ediscere me, quottidieque ex eo capita aliqua sibi recitare volebat, quod plurimam, ut dicebat, ad virtutem, et utilissimam cohortationem ille contineret.

Proximo anno, cum iam ad aliquem modum, constituta esse studia mea pater videret, commendavit me Joanni Espacho Ludimagistro tum ad S. Leonhardum Francofurti, ut ille, quod ad Grammaticae plenam cognitionem in me restaret, porro absolveret. Istud autem Espachus (ut erat vir doctus et diligens) magna fide curaque praestitit, nec solum latinis literis me erudiit, sed etiam graecis imbuit, tum ad exercitium styli primus omnium assuefecit.

Anno MDXXV didici, patre iubente, fidibus, habuique eius artis magistros duos, diverso tamen tempore. Hoc vero tanto gratius nunc mihi est, quod invenio apud M. Ciceronem in Catone suo, Socratem senem iam fidibus didicisse, idque veteres olim solitos fuisse.

Anno aetatis XIII exacto iam prope ad medium, a patre traditus sum in disciplinam Jacobo Micyllo Argentoratensi, viro doctissimo: apud quem tum optimatum nostrorum, patriciique filii instituebantur. Ab eo igitur cum utriusque linguae literas, tum Rhetorica et Dialectica ita edoctus sum, ita porro ad scribendum tam soluta quam pedestri oratione sedulo exercuit, ut libenter illi prope uni, si quid in literis istis humanioribus valeo, feram acceptum. Profeci autem non mediocriter sub illo, non tam ipsius praeceptoris diligentia (quae tamen permagna fuit) quam et condiscipulorum meorum honesta quadam aemulatione, cum quibus magno studio, ut excellerem, contendebam, id quod etiamnum complures orationum, epigrammatumque meorum libelli (quos repositos liberorum, si qui erunt, et nunc fratrum meorum imitationi asservo) testantur.

Auno M. D. XXVIII aetatis XV cum biennium iam Micyllum audivissem, tempestivum pater ratus est ad Jurisprudentiam (cui me iam olim destinarat) deinceps me traducere. Itaque mense Maio dicti anni, mecum Heydelbergam pro pietate in me sua, profectus, istic me Conrado Dhymo Legum publico professori commendavit, apud quem aliquot mensibus egi. Postea me ad clarissimum et gravissimum virum Simonem Grynaeum (qui tum Graecas litteras in Heydelbergensi Schola praelegebat) contuli, idque tum ipsius Grynaei caussa, ex cuius convictu plurima me videbam addiscere posse, tum Joannis Sinapii et Menradi Moltheri, qui tum uterque familiares erant Grynaeo, bonisque in literis praeclaram omnino operam navabant. Sinapius autem, qui ut literatissimus ita laboriosissimus erat, praecipue

me tum Graecis transferendis, alternaque omnis generis scriptionis contentione, studiorum denique omnium collatione ita exercebat, ut istis in rebus quanquam admodum adolescentulus, tamen haud vulgariter promptam facultatem acquirerem. Et quanquam iusserat pater, ut solis deinceps legibus incumberem, abduci tamen a bonarum litterarum studio et stili exercitio in totum non potui, quo equidem nunquam sum fatigatus, sed mirifice semper oblectatus. In magnae enim voluptatis cuiusdam parte ponebam, quamplurima esse a me lucubrata atque conscripta. Cumque illa reposita aliquando revidissem, valde mecum gaudebam, intuens illa tanquam monumenta temporis bene collocati. Nec eiusmodi animus hac aetate me deseruit. Sed ut ad illa redeam tempora: cum Grynaeus profitendi causa graecarum litterarum Basileam postea accersitus et profectus esset, ego Heydelbergae remanens ad menses quatuor in contubernio istic novo, ut vocant, habitavi. Deinde vero cum eo anno (qui fuit M.D.XXIX) mense VIIbri sudor anglicus, inauditus in Germania morbus, ingrueret, ad doctissimum Medicum Joannem Locerum, Ludovici Comitis Palatini et Principis Electoris Archiatrum, commigravi, cum quo deinceps ad Pascha usque habitavi. Itaque Heydelbergae biennio legibus operam dedi sub praeceptoribus D. Adamo Wernhero Temarensi, D. Joanne Panonio, D. Paulo Bauttenbacho et ipso Dhymo.

Anno M.D.XXX aetatis XVII mense Aprili, missus sum a parente meo Friburgum Brisgaudiae, ad audiendum Udalricum Zasium Jureconsultum totius Germaniae clarissimum et celeberrimum. Istuc igitur profectus primum habitavi cum Georgio

Frauenfelder Medico; deinde ad Joannem Sichardum immigravi, virum doctum, et ob multos bonos autores ante ea tempora restitutos, celebrem, cum quo amplius anno habitavi. Mihi enim studio semper fuit, doctissimis viris, si possem, aut domesticum aut familiarem omnino esse, quo rectius eorum et studia observare, et vitam interiorem cognoscere possem. Apud Zasium quidem maluissem, sed illius aedes iampridem convictorum plenae erant, quos brevi tamen postea omnes dimisit, quo magis deinceps suo sibi more vivere liceret.

Eo anno feriis Pentecostes Friburgo Basileam profectus sum, salutandi Grynaei causa. Is tum totus erat in vertendis sermonibus Divi Chrysostomi in epistolam Pauli ad Romanos, quare mihi tum secum divertenti imponebat versionem eius sermonis, qui est in XVI Capite ad finem, quem postea a me tralatum etiam sub nomine meo cum suis translationibus aedidit, ex officina Frobenii,

Autumno autem sequenti, cum pestis Friburgum invasisset, cum aliis quibusdam meis familiaribus Basileam profugi, ubi totam eam hyemem exegi, hospes Andreae Cratandri Chalcographi.

Eo tempore in iure civili audiebam quotidie D. Bonifacium Amorbachium, virum longe doctissimum, publice libros Digestorum praelegentem, tum etiam Simonem Grynaeum in bonis literis audiebam.

Didici eadem hyeme artem gladiatoriam a duobus Magistris Basileae, quod mihi videretur illa, cum digna iuveni ingenuo, tum ad agilitatem commoditatemque corporis comparandam valde condu, cibilis.

Cratander vero hospes meus, cum eo tempore forte excuderet aliqua Galeni Pergameni Medici opera, quae a quibusdam recenter erant translata, vehementer apud me institit, ut et ipse aliquos libros vertendos mihi sumerem. In gratiam igitur illius ex Galeno quaedam transtuli, nempe librum de libris propriis, Libellum de ordine librorum suorum, Libellum de parvae pilae exercitio, Obiurgatio contra morbum simulantes Libellum de somniis, consilium in morbo comitiali. Quas quidem versiones eiusdem Cratandri impulsu etiam aedidi, passusque sum cum illis reliquis tum ipsum excudere. Caeterum non semel eius me facti poenituit, non possum enim non vereri, me suscepto operi neutiquam in ea aetate parem fuisse, annum enim tum agebam XVIII.

et

Anno eodem, ipso die S. Lucae Evangelistae mortuus est ex peste Joannes Fichardus pater meus charissimus et fidelissimus, cum proximis septimanis ante ipsum eodem morbo obiissent duae filiae, filiolus natu minimus. Itaque ex decem, quos ex matre nostra procreaverat, liberis, tres tantummodo filios reliquit, me, Stephanum et Casparum. Deus nobis gratiam suam largiatur, ut a paterna probitate non degenerantes, honestissimumque vitae cursum tenentes, ad extremum usque perducamus.

Quandoquidem vero nullus forte commodior locus se offeret mihi, de patre commemorandi, brevi illius actam vitam et mores hic memoriae caussa recensebo. Natus fuit pater meus Joannes Fichardus Gemundi, ex Sibolino Richardo et Elisabetha Ficharda, quo anno, non satis mihi constat, nisi quod ex aliquabus coniecturis colligere licet, illum

« AnteriorContinuar »