Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et benigno animo quictaverunt. Concessi tamen dictis fratribus ut quando excolent terras suas prato Galtois contiguas, aratra eorum vertant supra predictum pratum sine contradictione aliqua et occasione. Et quoniam de beneplacito meo et ANSELMI filii mei ista quictatio facta fuit, ut ego et heredes mei eamdem ratam in perpetuum habeamus presentem paginam feci sigilli mei munimine roborari.

Actum anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo tertio, mense julio.

1233-1234.

XVI.

Renard II confirme et complète une donation faite à l'abbaye de Monlier par Anselme, seigneur d'Épense, son fils, pendant son séjour en

Terre Sainte.

[ Arch. de la Marne, f. de Montier; Épense ].

Ego RENARDUS, dominus de DAMPETRA, omnibus presentes litteras inspecturis notum facio quod cum dilectus filius meus ANSELMUS teneret qualicumque modo villam meam que Spancia dicitur et contulisset in elemosinam fratribus de Monasterio duas partes decime terrarum omnium quas colebat in finagio dicte ville, ego, postea reversus de partibus transmarinis, approbata et confirmata eadem elemosina, ipsam plenam fieri volens, residuum dicte ville decime, videlicet aliam terciam partem, dedi de assensu et voluntate dilecti filii mei ANSELMI in perpetuam elemosinam fratribus memoratis. Ut igitur dicti fratres, pro salute anime mee et animarum antecessorum et heredum meorum, sacrificium laudis immolare non cessent, et devotas ad Deum orationes effundant, volo simul et statuo ut omnium culturarum mearum de Spancia, a quocumque colantur, decimas habeant et in perpetuum easdem pro sua voluntate recolligant. Et ne ab heredibus meis super hiis decimis vexentur in posterum, presentem paginam sigilli mei munimine roboravi.

Actum anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo tercio.

XVII.

1233-1234.

Renard II, dans ses derniers jours, donne à Montier toute sa dime de Dommartin-sur-Yèvre.

[Archiv. de la Marne, f. de Montier; Dommartin-sur-Yèvre. La charte a contre-sceau].

un sceau équestre avec

Ego RENARDUS dominus de DAMPETRA, de partibus transmarinis reversus, omnibus presentibus et futuris notum fieri volo quod, in ex

tremis laborans, de laude et assensu unici filii mei ANSELMI, dedi pro remedio anime mee et antecessorum successorumque meorum, in perpetuam elemosinam, fratribus de Monasterio in Argona quicquid habebam in majori et minori decima Domni Martini super Euram, ita tamen quod elemosina illa viginti sextariorum bladi, cujus medietas erat frumenti et medietas avene, quam videlicet elemosinam karissimus filius meus RENARDUS in decessu suo dederat fratribus memoratis in terragiis dicte ville, quicta et libera heredibus meis perpetuo remanebit, et dicti fratres de Monasterio totam partem meam decime supradicte, tam majoris videlicet quam minoris, in pace perpetua possidebunt. Ut igitur robur perpetuum habeant supradicta nec a quoquam heredum meorum possint ratione aliqua depravari, sigilli mei munimine . presentem paginam volui roborari,

Actum anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo tercio.

XVIII.

(Châtrices).

1234, avril.

Acte de l'abbé de Châtrices, dans lequel il est fait allusion à la mort de Renard II de Dampierre.

[Paris, B. Nat., Lat. 5993 A, f.o 341].

Illustri ac nobili viro T[EOBALDO] Campanie et Brie comiti palatino, A[NSELMUS] humilis abbas totusque conventus ecclesie de Castriciis salutem et oraciones; excellencie vestre notum facimus quod nos fratrem HUGONEM, canonicum ecclesie nostre, latorem presencium, pro nobis ad curiam vestram mittimus ad impetrandum quod vendicionem quam facit nobis RENARDUS defunctus, filius domini RENARDI de DAMPETRA, dum viveret, de decima et furno de Veteri Dampetra 60 et rative habitacionem (sic, peut-être pour ratificacionem) ipsius R[ENARDI] patris et ANSELMI filii ejus secundum quod in litteris eorum super hoc con-. fectis plenius videbitis contineri sub testimonio litterarum nostrarum confirmatis, ratum habentes quicquid super hoc fecerit.

Datum anno gracie M° CC XXX tercio, mense aprili.

[blocks in formation]

XIX.

1234, mars.

Donation faite par Renard II aux lépreux de Châlons-sur-Marne.

[Archev. de l'hôpital de Châlons].

Ego RENARDUS, dominus de DONNA PETRA universis presentes litteras inspecturis notum fieri volumus quod ego, laborans in extremis, laude et assensu filii mei, dedi et concessi in perpetuam elemosinam - pro remedio anime mee, antecessorum successorumque meorum, leprosis et fratribus Sancti Jacobi Cathalaunensis xx solidos forcium in pitencia, in proventibus nemorum meorum, ad Natale Domini, annuatim percipiendos, de quibus denariis ipsi dicti leprosi et fratres ement aloetia pro convivio suo singulis annis in quadragesima. Quod ut ratum permaneat ac firmiter teneatur in posterum ego R[ENARDUS] presentes litteras eis leprosis et fratribus sigillo meo contuli roboratas. Actum anno Domini M° CC XXX° III°, mense martio.

1234, décembre.

XX.

(Châlons-s.-M.).

Philippe, évêque de Châlons, à propos d'une donation d'Anselme, seigneur de Dampierre à la commanderie de Saint-Amand, rappelle les circonstances de la captivité de Renard II.

[Arch. de la Marne. Cartul, de S. Amand, f.o 17 ].

PHILIPPUS], Dei gracia Cath[alaunensis] episcopus, universis presentes litteras inspecturis in domino salutem. Universitati vestre notum facimus quod nobilis vir ANSELLUS, dominus de DAMPETRA, in nostra presencia constitutus recognovit quod ipse vendidit et concessit centum et tria arpenta in prato et in marisco et sexaginta et quinque arpenta terre contigua terris de Autrecort priori et fratribus Jerosolimitanis in Francia, et totum dominium et justiciam et quicquid in eis habebat vel habere poterat vel heredibus suis competere poterat quomodocumque; et hec omnia assignaverunt et mansuraverunt HUARDus prepositus, RausSINUS de Nova villa ad Cort, GERBERTUS forestarius de Castello et VINCENCIUS de REMICORT per mandatum ipsius A[NSELLI], et pro parte hospitalis interfuerunt frater JOHANNES de TRONC, frater GARNERUS de SANCTO AMANDO, sacerdotes, et JOHANNES de NEMORE, regis mensu

rator, THOMAS, frater suus, et COLINUS de COPELVILLA; et pro hiis omnibus supradictis reddiderunt dicto ANSELLO dicti prior et fratres ducentas et sexagintas et octo libras forcium pruvinensium. Item vendidit et concessit dictis priori et fratribus duas partes de decima de Espancia, exceptis octodecim sextariis bladi de quibus debentur quatuor sextaria ecclesie de Calladia 61, sex sextaria monialibus de Wanou 62 et octo sextaria ecclesie Monasterii in Argona de tali blado quale in ipsorum litteris continetur, et excepta decima carruagii sui ejusdem ville que pertinet ad dictam ecclesiam de Monasterio in Argona, sicut dicebatur, et hanc decimam concessit dictis priori et fratribus pro precio quadringentarum librarum forcium; que decima debet ad minus valere domui hospitalis, annuatim, centum sextaria bladi per triennium quod crescet in ipsa decimacione, et si non valeret, ipse A[NSELLUS] infra triennium teneretur ad racionem redditus assignati quod deficeret de suo competenter assidere dicte domui in redditu bladi; et hec omnia assignavit et concessit eis partim in elemosinam et partim pro redempcione patris sui qui per eos redierat a prisione de Halape de manibus inimicorum Jhesu Christi; et de hiis omnibus supradictis idem ANSELLUS et heredes sui tenentur dicte domui portare garanciam in perpetuum contra omnes. Et hec omnia supradicta ANFELIX, uxor dicti A[NSELLI], et liberi ipsius laudaverunt et approbaverunt, et dicta A [NFELIX], uxor dicti ANSELINI, fide data, promisit quod de cetero in predictis rebus nomine dotis vel aliquo alio modo nichil reclamabit, et obligavit se dictus ANSELLUS et heredes suos ad hoc quod si in aliquibus de predictis observandis deficeret, quod officialis curie Cathalaunensis ipsum et heredes suos et terram suam ad peticionem fratrum hospitalis promulget sentenciam excommunicacionis nec relaxet donec dicte domui super ipsorum defectu plenius satisfiat. Dictus autem ANSELLUS, quantum ad hoc, et heredes suos et terram suam subjecit dicti officialis juridictioni. Quod ut notum et ratum permaneat, ad peticionem dicti ANSELLI, presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari, volentes et precipientes quod omnia supradicta firmiter et fideliter ob

serventur.

Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto, mense decembri.

[blocks in formation]

8.

DOCUMENTS RELATIFS AUX PLAISANÇAIS

D'ORIENT

Les historiens locaux Campi, Poggiali 2, Boselli 3, et Scarabelli 4 ont déjà parlé de l'activité commerciale des Plaisançais pendant le Moyen Age. Mais, manquant des renseignements qu'aujourd'hui nous pouvons emprunter abondamment aux dépôts publics d'archives, ils sont restés forcément très sobres de détails sur l'époque à laquelle a commencé à s'exercer cette activité, sur l'étendue des opérations qu'elle embrassait, sur les lieux qu'elle put atteindre. L'Orient, en particulier leur resta inconnu: c'est cette lacune que je désire combler, en attirant l'attention sur les documents que je publie plus loin.

Le plus ancien document attestant l'extension au loin des relations commerciales des Plaisançais est un prêt de 2125 marcs, fait sur l'ordre de Richard Coeur-deLion, par les marchands de Plaisance, Speroni, Bagarotti et compagnie, à Guillaume, évêque d'Angers, Robert, évêque de Bangor et Étienne Ridel, procureurs de Richard auprès de son neveu Othon, roi des Romains. Le 15 août 1199, Jean-sansTerre s'engagea à faire rembourser ce prêt par son échiquier aux dits marchands ou à leurs fondés de pouvoirs 5.

Les Plaisançais, dès la fin du XIIe siècle, se trouvaient donc en mesure de prêter des sommes importantes à des princes qui les traitaient avec égards 6.

Un peu plus tard on les voit figurer avec honneur aux foires de Champagne et de Brie 7 comme intermédiaires, pour de grosses affaires, entre la France et l'Orient.

1 P. M. Campi, Hist. eccl. di Piacenza, II, 276; III, 27.

2 C. Poggiali, Mem. stor. di Piacenza, V, 359; IV, 31.

3 V. Boselli, Stor. Piac. 1, 209.

4 L. Scarabelli, Ist. civ. dei ducati di Parma, Piacenza e Guastalla, I, 361, 427.

5 Th. Rymer, Fœdera, 1, 1, 37. C'était une partie du trésor envoyé par Richard à son neveu

pour se faire élire roi des Romains (Arnoldus Lubecensis, Chronica Slavorum [Leibnit., SS. RR. Brunsvicensium, II, 710, ad ann. 1198]).

6 Rymer, 1. c. « Dilectis amicis suis Speren, Bagareton et eorum sociis, mercatoribus Placentinis ».

7 F. Bourquelot, Études sur les foires de Champagne (Mémoires prés. par div, sav, à l'Acad. des Inse. et b. I., II sér., IV, I p., 164, 204).

« AnteriorContinuar »