Imágenes de páginas
PDF
EPUB

V. et D. ibi pro christianis, sed tamen unaqueque non communicat alteri in conviviis, vel in suis sacramentis, qui tamen 241 omnibus Sarracenis continue adversantur.

V. et D.

Caput VII. DISTINCTIOR IUDEORUM DECLARATIO 242.

Degunt etiam in [Terra-Sancta] Hebrei ab invicem separati, scilicet Iudei, Saducei, Samaritani, Yessei. Iudei dicunt se tenere legem Moysi, cui tamen multum sunt contrarii.

S De Samaritis. Samarite dicunt, se esse de Israhel, sed de illis gentibus, quas instituit rex Assur loco decem tribuum, quas abduxit. Hij in odium 243 Iudeorum carnes porcinas edunt et ab eis in ritu et habitu sunt divisi.

S De Saduceis. Saducei negant resurrectionem corporum, spiritum et angelum; recipiunt libros prophetarum; Deo tantum 244 pro temporalibus servientes.

S De Iesseis 245. Iessei pre omnibus sunt despecti, porcum comedentes, litteras ignorantes; sed sunt stulti, suis dominis usque ad mortem obedientes; habentes gladios et lanceas venenatas, cum quibus occulte vulnerant modice principes christianos, ita quod non sentiunt et sic venenis inficiunt. Quorum unus ad instantiam soldani 246 vulneravit Edwardum, regem Anglie, dum staret in medio eorum, tam modice, quod vix sensit, qui mox intumuit. Sed Templarii ista considerantes et volnus querentes vix invenerunt; et mox adducto medico volnus cum cultro apperuit, et unum Sarracenum incarceratum coegerunt, ut volnus regis sugeret, qui cum per medium diem suxisset, mortuus est a veneno, sicque alium et alium de carcere traxerunt, donec 247 rex sanatus fuerat, sed quinquaginta Sarraceni sic unus post alium sugendo perierunt de veneno. Rex autem postmodum diu vixit, multos filios habuit et genuit et Sarracenos multos impugnavit. Sed cum rediret ad portas, idem soldanus nomine Moletdat 248 in odium regis Antiochiam cepit, omnes christianos ibidem... devenit circa annum Domini M. CC. LXII. 249.

[blocks in formation]

Non solum christianorum et Iudeorum, sed [et] pessima Sarrace- V. at D. norum gens in sectas pessimas est divisa. Et nota, quod Sarraceni, Agareni, et Ysmaelite una est gens, sed Thurci et Thartari et quidam pagani cum eis sunt permixti.

Caput VIII. - DE SARRACENIS 250.

Nota quod, anno Domini sexcentesimo xx., dyabolus, permittente v. et D. Deo, heresim seminavit Machumetistarum tali modo: Nam prius 251 seduxit Sergium monachum, qui erat de ordine Benedicti, sed eiectus 252 propter heresim Nestorii, ut pro honoribus ecclesiasticis in Romana curia laboraret. Cum igitur quod voluit obtinere nequiret, desperatus abiit in Arabiam ad Agarenos vel Ismaelitas, qui propter nobilitatem Sare, que primo Ysmaelem in filium adoptaverat, se Sarracenos vocant; qui utique non sunt, sed magis vocandi sunt Magumete, a profano quodam Magumeto, per quem sunt decepti tam homines rudes in desertis vagantes.

[ocr errors]

S De profana erectione Magumeti. Predictus autem Sergius in odium ecclesie Romane et amore primatus sui invenit hominem rudem et stultum nomine Magumetum, quem sic deviavit 253, ut se prophetam crederet. In cuius aurem dextram grana posuit et columbam in scapulas docens, ut de aure cottidie grana traheret. Cepitque predicare populo, quod Deus celi de Agarenorum que pre aliis gentibus fuit humilis et abiecta - suscitare vellet prophetam omnium prophetarum, cui Spiritus [S.] in specie columbe visibiliter loqueretur. Cumque populus sic illud esse crederet, et cum esset Magumetus in medio populi, ecce! dimisit columbam, que mox volavit fame urgente super scapulam Magumeti, in auricula grana querens. Sicque Sergius designavit eum esse prophetam a Deo illi genti transmissum. Et quod nulli hominum notus erat, qui ipse de propria parentela nichil scivit, sed erat de orphanis expositus, inventus in deserto, ab aliis sustentatus et tandem factus est custos camelorum ideo tamquam cunctis ignotum crediderunt celitus advenisse.

S De fama eius. Fama vero Magumeti ubique volabat, ita quod de longinquis ad ipsum cottidie populus conveniret. Tunc Sergius suasit ducisse Arabie nomine Candugagij 254, que erat vidua, ut ipsum sus

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

V. et D. ciperet in maritum, quo facto ipse per potentiam et dolum totum sibi populum subiugavit; et cum per vindictam Dei epilepticus fieret, [et] in morbo caduco caderet, dixit se illam pestem ab Angeli colloquio sustinere. Post hec precepit prophanas leges condere et librum quem vocant Alterianum 255 componere, quem Sergius dictavit et Magumeto ascripsit, qui omnino litteras ignoravit.

Alterianum librum vero incepit sic: « In nomine Domini Dei mi» sericordis et miseratoris. Gloria Deo creatori gencium, qui nos » plasmavit, qui et nobis monstravit viam rectam, non illorum, » quibus iratus 256 est, condempnatorum ». In hoc libro multa posuit de lege Moysi et de ewangelio, quod ad litteram intelligi debet sed mistice et referende non. Et habet multas burdas metaforicas, quas nemo potest intelligere. Et inter cetera sic scripsit 257 de Christo: « Nos novimus bene Ihesum, Marie filium, virum » sanctum et Spiritu Sancto corroboratum in matris utero, qui legem » dedit christianis. Et sicud Ihesus obfuscavit 258 legem Moysi, ita »> nos sumus missi a Deo [ad] corrigendum legem eius ». Legitur eciam ibi quod Ihesus est a Iudeis crucifixus, sed non vere passus sed fantastice suscitatus, quod Magumetiste credunt. Item quod non sit Dei filius, sed homo sanctus in celum assumptus, et 259 post Magumetum super omnes exaltatus: que omnia in Alteriano con

tinentur.

S De ritu Magumetistarum. Magumetiste igitur credunt in Deum 260 omnipotentem eiusque legem, Magumetum et s. Michahelem, quibus de vespere peccata sua confitentur 261 in montibus. Feria quinta ieiunant usque ad vesperam, sed tota nocte reficiuntur et sic faciunt omni ieiunio suo. Feria sexta habent festum propter Venerem, quam etiam colunt ut gentiles. Circumciduntur et porcum non comedunt ut Iudei. Utuntur habitu et [faciunt] rasuras et genuflexiones ut monachi. Septem vel plures possunt habere uxores et, quas nolunt, repudiant ut pagani: et ideo plures 262 se invicem toxicantes propter odium, quod habent invicem. Similiter viri sunt debiles et libidinosi, abutentes 263 masculis, nec possunt uni uxori satisfacere in reddendo debitum, et tamen multas cupiunt habere et ideo frequenter ab uxoribus intoxicantur. Propter hec omnia in generando deficiunt, quamvis libidini multum vacent 264. Hec omnia docuit et servavit perfidus Magumetus sordidus et immundus.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Sunt eciam Magumetiste timidi 265 animo, ita quod in centum annis V. et D. vix semel auditur, quod unus alium cecidit vel volnus infert; sed pugnis et baculis et luctationibus invicem sicud femine. Unde 266 si quando vicerunt christianos, magis fecit sagacitas quam vires, Deo sic occulto et iusto iudicio iudicante. Item miseri sunt in rebus, quod nemo rerum suarum dominus est, sed soldanus sibi per amellum 267 suum de preciosis rebus eorum, in quantum vult, capit tam in civitatibus quam in villis; nec audent contradicere unico verbo.

§ De excidio Bagdadis. Olim Sarraceni habebant calipham, successorem, Magumeti de genere, cui obediebant omnes, sicud 'nos pape. Huius sedes est Baldac, in civitate Magumeti, et dricie 268, que iacent super Eufratem fluvium prope antiquam Babiloniam, nunc desertam; que est ab Ierusalem quasi ad xv. dietas. Nunc autem non habent calipham verum, sed quendam vicarium a Tartaris sub tributo constitutum; quia vix eorum superiores 269 reperiuntur in hac terra. Nota quod anno domini M. CC. LXVIIJ. 260, dominantibus Tartaris, gloriosus rex Armenie, Ayto nomine, ad dictum imperatorem Tartarorum venit supplicans, ut Baldach expugnaret et calipham Sarracenorum destrueret. Qui cum exercitu Aytonis, regis Armenie, misit Aalon fratrem suum cum quatuor turmis Tartarorum, in quibus trina erant triginta milia armatorum. Hij omnes obsidebant Baldach et in lx. 271 diebus capta fuit civitas: omnes mulieres cum parvulis et Sarracenos occiderunt et infinitos thezauros abstulerunt civitatis. Ceperunt calipham cum tantis thezauris, quales numquam sunt visi. Dixit Aalon caliphe: « Miserrime, qui es deus >> Sarracenorum, quare non conduxisti stipendiarios cum hoc thezauro, » qui te de omnibus tuis hostibus defendissent? » Respondit: « Seductus » sum a consiliarijs meis dicentibus, quod civitas Baldach posset a » solis mulieribus defensari ». Tunc Aalon ait: « Cibus noster, quo >> vescimur, nimis vilis est tibi ad edendum, cum Sarracenorum deus » sis; sed tibi de cibo precioso dabimus ». Sicque inclusit eum in domo pulcra, coram eo multa vasa de auro et gemmis plena. Sed ille in duodecim diebus fame periit et post eum potens et verus calipha non surrexit.

D.

S De episcopis Sarracenorum. Habent eciam Sarraceni cados et V. et D. episcopos in civitatibus, qui regunt et ordinant suos prophanos presbyteros, quos cadi ostendit 272 esse filios episcoporum. Et quidem talem ortum habent. Isti cadi duri sunt christianis, cum accusantur apud

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Vet D. eos de ingressu misticarum et ecclesiarum suarum vel de blasphemia Magumeti, pro quibus in quatuor frusta secant eos, sed pro aliis causis faciliter incarcerant eos. Propter hoc grave est habitare inter eos. Soldano tamen displiceret 273, si hoc fieri sciret iniuria christia

norum.

Cum enim moritur 274 aliquis dives. vel nobilis Sarracenus, si uxor eius volt vidua manere, vadit ad cadum et dicit ei: « Domine, vir meus » mortuus est, cuius amore cupio remanere vidua; sed primo libenter » haberem filium a vobis, qui pro ipso oret! » Quod eidem negare non potest, sed tamdiu ipsi de nocte super sepulcrum viri sui commiscentur, donec filium genuit; et ille litteris imbuitur et presbyter efficitur; si vero filiam parit, presbytero copulabitur. Et postea manet vidua; que postquam eam 275 cadus habuerit, perpetua vidua remanebit.

Mortuo autem cado unus filiorum 276 suorum sibi succedit, quem constat plures feminas impregnasse; unde et 277 occulte conducit feminas, que fatentur, ab eo concepisse seu et 278 peperisse. Ista omnia essent pudor scribere, que illi miseri pro virtute 279 reputant. Non tamen malum est nos scire, ut Deo gratias agamus, qui nos a talibus erroribus et immundiciis reservavit.

Item de Sarracenis. Sunt eciam inter Sarracenos trufatores 280 circulis ferreis in nudo corpore constricti, qui se in dorso flagellant, ut 28 Magumeto satisfaciant, pro eo quod legem eius neglexerunt multis uxoribus non utentes 282. Sunt et alii in deserto habitantes, bestialiter viventes: qui semel in anno veniunt ad civitates ubi nati sunt; qui et cathenis in eorum oratoriis se flagellant. Isti dicunt, se Magumeto in deserto fabulari de statu animarum; et veniunt de vespere mulieres de animabus carorum suorum requirentes 283. Qui tota nocte vigilantes se flagellant, de mane velant facies, ne videant mulieres sed eorum ministri per signa eis notificant, que et quales sint femine, quibus debent respondere. Dicunt cuique secundum munera 284, que femine dederunt, animas, de quibus interrogant 285, esse in paradysi gaudio, vel 286 in inferno.

S. De ritu Medorum. Tartari eciam degunt in Terra Sancta, de

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »