Imágenes de páginas
PDF
EPUB

12. apr.

12. aug.

custodire et cuncta sibi imperata servare, tunc suscipiatur in congregatione, sciens et lege Regulae constitutum, quod ei ex illa die non liceat egredi de monasterio, nec collum excutere de sub iugo Regulae, quam 35 sub tam morosa deliberatione licuit aut excusare aut suscipere.

Suscipiendus autem in oratorio coram 12. dec. omnibus promittat de stabilitate sua et conversatione morum suorum et oboedientia 40 coram Deo et Sanctis eius, ut si aliquando aliter fecerit, ab eo se damnandum sciat quem inridet. De qua promissione sua faciat. petitionem ad nomen Sanctorum quorum reliquiae ibi sunt, et abbatis praesentis. Quam 45 petitionem manu sua scribat: aut certe si non scit litteras, alter ab eo rogatus scribat, et ille novicius signum faciat: et manu sua eam super altare ponat. Quam dum inposuerit, incipiat ipse novicius mox hunc ver-50 sum: Suscipe me, Domine, secundum

39 R et conversione morum suorum (LECTIONES SELECTAE in loc.).

43 (Gal. vI, 7.) 51 Psalm. CXVIII, 116.

35 Iugo regulae colla submittentes (Vita Macarii Rom. 2).

39 Instabilitas (CASSIAN., Inst. VII, 9).

41 ... in nuditate quam coram Deo et angelis eius professus es (ibid. iv, 36).

eloquium tuum, et vivam: et ne confundas me ab expectatione mea. Quem versum omnis congregatio tertio re55 spondeat, adiungentes: «Gloria Patri». Tunc ille frater novicius prosternatur singulorum pedibus, ut orent pro eo: et iam ex illa die in congregatione reputetur. Res si quas habet, aut eroget prius pauperibus, aut facta 60 sollemniter donatione conferat monasterio, nihil sibi reservans ex omnibus: quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se habiturum scit. Mox ergo in oratorio

58 die] hora AS*R.

62 (1 Cor. VII, 4.)

58-63 Qui si susceptus fuerit, non solum de substantia quam intulit, sed etiam nec de seipso ab illa iudicabit hora. Nam si aliquid prius erogavit pauperibus, aut veniens in cellulam aliquid intulit fratribus, ipsi tamen non est licitum ut aliquid habeat in sua potestate (Reg. Macarii 24).

Si non vult vendere [et dare pauperibus] donationis chartas aut parentibus aut monasterio faciat, dummodo liber sit: et nihil habeat proprium. . . Quaecumque secum exhibuit abbati tradat: nihil sibi reservet (CAESAR., Reg. ad mon. 1).

Ne sui quidem ipsius esse se dominum vel potestatem habere cognoscat (CASSIAN., Inst. II, 3).

Qui seipsum et membra sua tradidit in alterius potestatem propter mandatum Dei (BASIL., Reg. 106). 63-70 In concilio fratrum productus in medium exuatur propriis ac per manus abbatis induatur

13. apr.

13. aug.

exuatur rebus propriis quibus vestitus est,
et induatur rebus monasterii. Illa autem ve- 65
stimenta quibus exutus est, reponantur in
vestiario conservanda; ut si aliquando sua-
denti diabolo consenserit ut egrediatur de
monasterio, quod absit, tunc exutus rebus
monasterii proiciatur. Illam tamen petitionem 70
eius, quam desuper altare abbas tulit, non
recipiat, sed in monasterio reservetur.

CAPUT LIX.

DE FILIIS NOBILIUM AUT PAUPERUM QUI
OFFERUNTUR.

Si quis forte de nobilibus offert filium suum 13. dec. Deo in monasterio, si ipse puer minori aetate est, parentes eius faciant petitionem quam supra diximus; et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri involvant in palla 5 altaris, et sic eum offerant. De rebus autem suis aut in praesenti petitione promittant sub iureiurando, quia numquam per se, numquam

monasterii vestimentis. Illa vero quae deposuit vestimenta oeconomo consignata reservantur ... [sin vero] ... exuentes eum monasterii quibus indutus fuerat vestimentis et revestitum antiquis quae fuerant sequestrata depellunt (CASSIAN., Inst. IV, 5 6).

(63-70) Tunc nudabunt eum vestimentis saecularibus et induent habitu monachorum. . . . Vestimenta autem quae secum detulerat, accipient qui huic rei praepositi sunt, et inferent in repositorium (Reg. Pachomii 49).

per suffectam personam, nec quolibet modo, 10 ei aliquando aliquid dant, aut tribuunt occasionem habendi; vel certe, si hoc facere noluerint, et aliquid offerre volunt in eleemosinam monasterio pro mercede sua, faciant ex rebus quas dare volunt monasterio dona15 tionem, reservato sibi, si ita voluerint, usumfructum. Atque ita omnia obstruantur, ut nulla suspicio remaneat puero, per quam deceptus perire possit, quod absit, quod experimento didicimus. Similiter autem et 20 pauperiores faciant. Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant, et cum oblatione offerant filium suum coram testibus.

CAPUT LX.

DE SACERDOTIBUS QUI FORTE VOLUERINT IN

MONASTERIO HABITARE.

14. aug.

Si quis de ordine sacerdotum in monasterio 14. apr. se suscipi rogaverit, non quidem citius ei 14. dec. adsentiatur: tamen si omnino persteterit in hac supplicatione, sciat se omnem Regulae 5 disciplinam servaturum, nec aliquid ei relaxabitur, ut sit sicut scriptum est: Amice,

9 R suspectam (LECTIONES SELECTAE in loc.).
15 R usufructuario (ibid.)

LX 6 Matth. XXVI, 50.

22 Oportet infantes voluntate et consensu parentum, immo ab ipsis parentibus oblatos, sub testimonio plurimorum suscipi (BASIL., Reg. 7).

15. apr.

15. aug.

ad quod venisti? Concedatur ei tamen
post abbatem stare et benedicere, aut missas
tenere; si tamen iusserit ei abbas. Sin alias,
nullatenus aliqua praesumat, sciens se disci-10
plinae regulari subditum, et magis humilitatis
exempla omnibus det. Et si forte ordina-
tionis aut alicuius rei causa fuerit in mona-
sterio, illum locum adtendat quando ingressus
est in monasterio, non illum qui ei pro re- 15
verentia sacerdotii concessus est. Clericorum
autem si quis eodem desiderio monasterio
sociari voluerit, loco mediocri conlocentur;
et ipsi tamen, si promittunt de observatione
Regulae vel propriam stabilitatem.

CAPUT LXI.

DE MONACHIS PEREGRINIS QUALITER
SUSCIPIANTUR.

20

Si quis monachus peregrinus de longin15. dec. quis provinciis supervenerit, si pro hospite voluerit habitare in monasterio, et contentus est consuetudine loci quam invenerit, et non forte superfluitate sua perturbat monasterium, 5 sed simpliciter contentus est quod invenerit, suscipiatur quanto tempore cupit. Si qua sane rationabiliter et cum humilitate caritatis repraehendit aut ostendit, tractet abbas

10 ABTX ullatenus.

LXI 4 ABCuXV consuetudinem.

« AnteriorContinuar »