Crimine divitias acquirere; quarum amor in te, Quantus erat patriæ Deciorum in pectore, quantùm Dilexit Thebas, si Græcia vera, Menoceus: In quorum sulcis legiones dentibus anguis
Cum clypeis nascuntur, et horrida bella capessunt Continuò, tanquam et tubicen surrexerit unà. Ergo ignem, cujus scintillas ipse dedisti, Flagrantem latè et rapientem cuncta videbis. Nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum In caveâ magno fremitu leo tollet alumnus.
Nota mathematicis genesis tua: sed grave tardas Exspectare colus: morieris stamine nondum Abrupto. Jam nunc obstas et vota moraris: Jam torquet juvenem longa et cervina senectus.
Ociùs Archigenen quære, atque eme, quod Mithridates Composuit, si vis aliam decerpere ficum,
Atque alias tractare rosas: medicamen habendum est,
Sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.
Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra, Nulla æquare queas prætoris pulpita lauti, Si spectes, quanto capitis discrimine constent Incrementa domûs, æratâ multus in arcâ Fiscus, et ad vigilem ponendi Castora nummi, Ex quo Mars ultor galeam quoque perdidit, et res Non potuit servare suas. Ergo omnia Floræ Et Cereris licet et Cybeles aulæa relinquas : Tantò majores humana negotia ludi.
An magis oblectant animum jactata petauro Corpora, quique solet rectum descendere funem ; Quàm tu, Coryciâ semper qui puppe moraris
Atque habitas, Coro semper tollendus et Austro, Perditus ac vilis sacci mercator olentis ; Qui gaudes pingue antiquæ de littore Creta Passum, et municipes Jovis advexisse lagenas? Hic tamen ancipiti figens vestigia plantâ
Victum illâ mercede parat, brumamque famemque Illâ reste cavet: tu propter mille talenta
Et centum villas temerarius. Adspice portus,
![[merged small][ocr errors][merged small]](https://books.google.com.co/books/content?id=mVEXAAAAYAAJ&output=text&pg=PA118&img=1&zoom=3&hl=en&q=editions:HARVARD32044061846861&cds=1&sig=ACfU3U2H3iQRCh1KZW1C5nwTXijvhrUTtQ&edge=0&edge=stretch&ci=825,239,65,263)
Et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est jam In pelago veniet classis, quocunque vocârit Spes lucri, nec Carpathium Gætulaque tantùm Æquora transsiliet, sed, longè Calpe relictâ, Audiet Herculeo stridentem gurgite solem. Grande operæ pretium est, ut tenso folle reverti Indè domum possis, tumidâque superbus alutâ, Oceani monstra et juvenes vidisse marinos. Non unus mentes agitat furor: ille sororis
In manibus vultu Eumenidum terretur et igni : Hic bove percusso mugire Agamemnona credit Aut Ithacum. Parcat tunicis licèt atque lacernis, Curatoris eget, qui navem mercibus implet Ad summum latus, et tabulâ distinguitur undâ ; Quum sit causa mali tanti et discriminis hujus Concisum argentum in titulos faciesque minutas. Occurrunt nubes et fulgura. Solvite funem, Frumenti dominus clamat piperisque coëmpti; Nil color hic cœli, nil fascia nigra minatur ; Estivum tonat. Infelix hâc forsitan ipsâ Nocte cadet fractis trabibus, fluctuque premetur Obrutus, et zonam lævâ morsuque tenebit.
Sed cujus votis modò non suffecerat aurum, Quod Tagus, et rutilâ volvit Pactolus arenâ, Frigida sufficient velantes inguina panni, Exiguusque cibus, mersâ rate naufragus assem Dum rogat, et pictâ se tempestate tuetur. Tantis parta malis curâ majore metuque Servantur. Misera est magni custodia censûs. Dispositis prædives hamis vigilare cohortem Servorum noctu Licinus jubet, attonitus pro - Electro, signisque suis, Phrygiâque columnâ, Atque ebore, et latâ testudine. Dolia nudi Non ardent Cynici: si fregeris, altera fiet
Cras domus, aut eadem plumbo commissa manebit. 310 Sensit Alexander, testâ quum vidit in illâ Magnum habitatorem, quantò felicior hic, qui Nil cuperet, quàm qui totum sibi posceret orbem, Passurus gestis æquanda pericula rebus.
Nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, Nos facimus, Fortuna, Deam. Mensura tamen quæ Sufficiat censûs, si quis me consulat, edam : In quantum sitis atque fames et frigora poscunt, Quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis, Quantum Socratici ceperunt antè Penates. Nunquam aliud Natura, aliud Sapientia dicit. Acribus exemplis videor te claudere. Misce Ergo aliquid nostris de moribus: effice summam, Bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis. Hæc quoque si rugam trahit, extenditque labellum, Sume duos equites, fac tertia quadringenta. Si nondum implevi gremium, si panditur ultrà:
Nec Crosi fortuna unquam nec Persica regna Sufficient animo, nec divitiæ Narcissi,
Indulsit Cæsar cui Claudius omnia, cujus Paruit imperiis, uxorem occidere jussus.
QUIS nescit, Volusi Bithynice, qualia demens Ægyptus portenta colat? Crocodilon adorat Pars hæc illa pavet saturam serpentibus ibin. Effigies sacri nitet aurea cercopitheci,
Dimidio magicæ resonant ubi Memnone chordæ, Atque vetus Thebe centum jacet obruta portis. Illîc cæruleos, hîc piscem fluminis, illîc Oppida tota canem venerantur, nemo Dianam. Porrum et cæpe nefas violare, et frangere morsu. O sanctas gentes, quibus hæc nascuntur in hortis Numina Lanatis animalibus abstinet omnis Mensa. Nefas illic fœtum jugulare capellæ : Carnibus humanis vesci licet. Attonito quum Tale super cœnam facinus narraret Ulyxes Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam Moverat, ut mendax aretalogus.
Hunc abicit, sævâ dignum verâque Charybdi, Fingentem immanes Læstrygonas atque Cyclopas ? Nam citiùs Scyllam, vel concurrentia saxa Cyaneas, plenos et tempestatibus utres
Crediderim, aut tenui percussum verbere Circes,
Et cum remigibus grunnîsse Elpenora porcis. Tam vacui capitis populum Phæaca putavit? Sic aliquis meritò nondum ebrius, et minimum qui De Corcyræâ temetum duxerat urnâ :
Solus enim hoc Ithacus nullo sub teste canebat. Nos miranda quidem, sed nuper consule Junio Gesta, super calidæ referemus mœnia Copti ;‹ Nos vulgi scelus, et cunctis graviora cothurnis.
Nam scelus, a Pyrrhâ quanquam omnia syrmata volvas, 30 Nullus apud tragicos populus facit. Accipe nostro Dira quod exemplum feritas produxerit ævo.
Inter finitimos vetus atque antiqua simultas, Immortale odium, et nunquam sanabile vulnus
Ardet adhuc Coptos et Tentyra. Summus utrinque 35 Indè furor vulgo, quòd numina vicinorum
Odit uterque locus, quum solos credat habendos Esse deos, quos ipse colit. Sed tempore festo Alterius populi rapienda occasio cunctis Visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne
Lætum hilaremque diem, ne magnæ gaudia cœnæ Sentirent, positis ad templa et compita mensis, Pervigilique toro, quem nocte ac luce jacentem Septimus interdum sol invenit. Horrida sanè Ægyptus sed luxuriâ, quantùm ipse notavi, Barbara famoso non cedit turba Canopo. Adde, quòd et facilis victoria de madidis, et Blæsis, atque mero titubantibus.
Saltatus nigro tibicine, qualiacunque Unguenta, et flores, multæque in fronte coronæ : Hinc jejunum odium: sed jurgia prima sonare
« AnteriorContinuar » |