Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sis archiepiscopus, ecclesiam de Lamheia, quam A.D. 1199. Baldewinus prædecessor suus in honorem beati Thomæ martyris fundaverat et ipse fere consummaverat, procurantibus monachis Cantuariensibus summoque pontifice imperante, propriis sumptibus ad sui et multorum ignominiam complanavit.

De morte regis Richardi.

Eodem1 tempore, statutis, ut dictum est, treu- Death of gis inter regem Francorum Philippum et regem Anglorum Richardum, idem rex Anglorum in quosdam barones Pictaviæ sibi rebelles vexilla direxit et arma; in civitates autem eorum et oppida ignem accumulavit, vineas et pomeria succidit, nonnullos etiam ex adversariis suis immisericorditer trucidavit. Tandem in Aquitanicum perveniens ducatum, et in territorio Lemovico Chaluz castellum obsidione vallavit, ubi septimo kalendas Aprilis 2a Petro Basilii telo, ut dicebatur, venenato percussus est, quam percussionem quasi pro nihilo reputabat. Denique diebus duodecim, quibus supervixit, castellum acriter invasit et cepit, militesque et servientes sub arctiori custodia mancipavit; impositis autem in castello ministris suis, illud sufficienter munivit. Vulnus autem, quod ibidem receperat, male interim custoditum tumescere incipiens, et nigredo quædam tumori permixta locum vulneris circumquaque inficiens, regem intolerabiliter torquebat. Tandem rex sapientissimus, cum periculum sibi cerneret imminere, exitum suum cordis contritione, oris pura confessione, corpo

Richard I.

1 Eodem tempore.] Brompton,

col. 1277.

* A Petro Basilii.] Diceto, col. 705. Hoveden calls the man who wounded Richard 'Bertram

nus de Gurdum, p. 791; Ger-
vase makes him to have fallen by
the hand of a young man by
name Johannes Sabraz; col.
1628.

Death of

A.D. 1199. ris et sanguinis Domini communione munivit ; Richard I.

et necis suæ auctori, Petro scilicet, qui eum per-
cusserat, mortem suam condonavit atque libe-
ratum a vinculis abire præcepit. Corpus vero
suum apud Fontem-Ebraudi secus pedes patris
sui, cujus proditorem se confitetur, sepeliri ju-
bens ecclesiæ Rothomagensi inexpugnabile cor
suum legavit; sicque apud castrum præfatum
viscera sua in ecclesia recondi præcipiens, hæc
pro munere Pictavensibus concessit. Quare,
igitur, de corpore suo talem fieri distributionem
decreverit, quibusdam familiaribus suis sub si-
gillo secreti revelavit; patri enim corpus suum
ratione prædicta assignavit; Rothomagensibus,
propter incomparabilem fidelitatem quam in eis
expertus fuerat, cor suum pro exenio transmi-
sit; Pictavensibus quoque, propter notam pro-
ditionis, stercora sua reliquit, quos non alia sui
corporis portione dignos judicavit; et his dic-
tis, tumore ad cor ejus subito perveniente, octavo
idus Aprilis, die Martis, vir Martio operi dedi-
tus apud castrum prædictum spiritum exhalavit,
postquam regnaverat annis novem et dimidio.
Sepultus est autem apud Fontem-Ebraudi, sicut
ipse adhuc vivens ordinaverat, cum quo etiam
multorum judicio Hesperiæ decus et honor mi-
litiæ pariter sepulta sunt; de cujus morte si-
mul et sepultura quidam epitaphium edidit in
hunc modum,

'Pictavis exta ducis sepelit tellusque Chalucis,
Corpus dat claudi
sub marmore Fontis-Ebraudi,
Neustria tuque tegis . cor inexpugnabile regis;
Sic loca per trina

se sparsit tanta ruina,

Nec fuit hoc funus cui sufficeret locus unus.'

[ocr errors]

Explicit de rege Richardo.

2 Sepulta sunt.] ' Sepulta est'

Vir Martio operi deditus.

Diceto, col. 705.

in MS.

Incipit de rege Johanne et rebus aliis, quæ ipsius

diebus gesta sunt.

Victoriosissimo Anglorum rege Richardo A.D. 1199.

Accession

viam universæ carnis, ut dictum est, ingresso, of John. Johannes frater ejus, comes Moretonii, servientes fratris sui universos militesque stipendiarios cum honore retinuit, multa eis donativa promittens; et protinus Hubertum, Cantuariensem archiepiscopum, et 1 Willelmum Mareschallum in Angliam direxit ad pacem suam ibidem denuntiandam et custodiendam una cum Gaufrido filioPetri tunc justiciario et aliis optimatibus regni. Quo cum pervenissent, fecerunt homines jurare fidelitatem comiti Johanni, atque una cum Gaufrido filio-Petri apud Northamptoniam convenientes convocaverunt proceres universos, de quibus magis dubitabant, et fecerunt illis fidem quod comes Johannes jura sua redderet universis; sub tali igitur conventione comites et barones comiti memorato fidelitatem contra omnes homines juraverunt. Willelmo vero, regi Scotorum, per Eustachium de Vesci denuntiaverunt, quod in reditu suo in Angliam eidem satisfaceret de jure suo in Anglia, si ei interim fidem servaret et pacem; et sic ab omnibus in regno Angliæ lis et contentio conquievit.

Quod quidam magnatum comiti Johanni, et quidam
Arthuro adhæserunt.

2

favour of

Comes vero Johannes, dum hæc in Anglia Parties in agerentur, perrexit ad Chinonem, ubi thesaurus Arthur. erat regis defuncti, quem Robertus de Turnham in custodia habens reddidit ei cum castellis de

،

1 Willelmum Mareschallum, ] comitem de Strigoil;' Hov. p.

2 Comes.] Verbatim from Hoveden, p. 792.

A.D. 1199.

John assumes the duchy of Normandy.

Chinone et de Saumur et aliis castellis sub ipsius custodia deputatis ; Thomas vero de Furneis, nepos ipsius Roberti, tradidit Arthuro, comiti Britanniæ, civitatem Andegavis et castellum, et eidem Arthuro adhæsit. Principes Andegaviæ, Cenomanniæ et Turoniæ Arthuro sicut ligio domino adhæserunt, dicentes judicium esse et consuetudinem illarum regionum, ut Arthurus, filius fratris senioris, in patrimonio sibi debito et hæreditate avunculo succedat, quem videlicet Gaufridus, pater ejusdem Arthuri, esset habiturus si regem Richardum supervixisset. Constantia præterea, mater Arthuri, ad regem Francorum Turonem veniens tradidit ei Arthurum memoratum; quem rex continuo misit Parisius sub custodia deputatum, et accepit in manu sua civitates omnes et castella quæ Arthuri erant. Johannes comes et mater ejus regina Alienor, exercitu copioso stipati, Cenomanniam venientes civitatem et castellum ceperunt, domos in ea lapideas subverterunt, eo quod Arthuro adhæserant, et cives captivos educentes sub carcerali eos custodia incluserunt.

Sed

Ut comes Johannes ducatum Normanniæ susceperit.

His ita gestis, comes Johannes fuit in die Paschæ in Andegavia apud Bamfort, et in crastino misit Alienoram reginam cum Marchadeo ad Andegavensium civitatem; quo hostiliter accedentes devastaverunt eam et cives captos turpiter abduxerunt. Et interim comes Johannes Rothomagum veniens 'in octavis Paschæ gladio ducatus Normanniæ accinctus est in matrice ecclesia per ministerium Walteri, Rothomagensis archiepiscopi, ubi archiepiscopus memoratus ante majus altare in capite ejus posuit circulum aureum habentem in summitate per gyrum ro- A.D. 1199. sulas aureas artificialiter fabrefactas; et ipse dux coram clero et populo juravit super reliquias sanctorum et super evangelia sacrosancta, quod ipse sanctam ecclesiam et ejus dignitates bona fide et sine malo ingenio defenderet et ordinatos honoraret; juravit etiam quod leges iniquas, si quæ essent, destrueret et bonas surrogaret. Eodem tempore Willelmus, genere Normannus et ecclesiæ sancti Pauli Londoniarum canonicus, apud Westmonasterium per manum Huberti, Cantuariensis archiepiscopi, in capella sanctæ Catherinæ episcopus Londoniensis consecratus est decimo kalendas Junii.

1 In octavis Pascha.] The 25th April; Hoveden, p. 792.

De coronatione regis Johannis.

of John.

Per idem tempus dux Normanniæ Johannes Coronation transfretavit in Angliam et apud Schorham applicuit octavo kalendas Junii, et in crastino, in vigilia videlicet Dominicæ ascensionis, Londonias venit ibidem coronandus. Congregatis itaque in adventu ejus archiepiscopis, episcopis, comitibus et baronibus atque aliis omnibus, qui ejus coronationi interesse debuerant, Hubertus, Cantuariensis archiepiscopus, imponens capiti ejus coronam, unxit eum in regem apud Westmonasterium in ecclesia principis apostolorum Dominicæ ascensionis die, sexto kalendas Junii; Philippo, Dunelmensi episcopo, appellante, sed non obtinente, ne coronatio illa fieret in absentia Gaufridi, archiepiscopi Eboracensis. In hac coronatione rex Johannes triplici involutus est sacramento, quod videlicet sanctam ecclesiam et ejus ordinatos di

2

1 Hubertus.] Paris has here in- | terbury upon the right of John's serted, in Carte's opinion, an in- succession.

vention of his own, an address

namely of the archbishop of Can

2

Philippo.] Hoveden, p. 793.

« AnteriorContinuar »