ceslaus noster rarum me hercule non vestrae urbis modo, sed totius Silesiae decus, qui Hebraicae, Graecae et Latinae peritissimus, adeo naturae callet abscondita, adeo cuiusque rei vim et proprietatem tenet, ut mihi per Iovem naturae ipsi a secretis fuisse videtur. Nec hic silentio praetereundus est Ioannes Dantiscus iuris utriusque doctor eximius, Illustrimoque Regi Sigismundo a secretis, et a Caesarea maiestate laureatus, Comesque Palatinus et Eques auratus effectus: tantum in oratione pollet, tam splendidam quoque venam in carminibus habet, ut utrum graviorem praedices oratorem an lepidiorem affirmes poetam, dubius ignores oportet. Proximum ab eo locum occupat humanissimus omnium Agricola, facundissimus orator, et a sacratissima Caesaris maiestate laurea pro meritis ingenti omnium gratulatione donatus. Tum paratissimus omnium studiosorum fautor Iodocus Ludovicus Decius, dignus ampliori quam mea potest imbecillitas laude. Sed veniet tempus, quod nec procul auguror esse, quo quantum ille bonis favet, praesertim huic celebri gymnasio, luculentissime constabit. Sequuntur non minori veneratione digni Bartholomeus Wratislaviensis, Gregorius Stavischin et Ambrosius Baruthensis, viri litteris aedepol litteratis excultissimi, quos etiam nec suis defraudare laudibus, verum enim vero atramento sic ebur candefacere conor. Hactenus igitur ne longa nimis oratione vos teneam, de rethorice sit et poesi dictum. 3. Stanisława z Łowicza dedykacja traktatu (De arte componendi et resolvendi epistolas libellus, Kraków, Ungler 1521). Venerabili viro domino Thomae Obydziński Cantori ecclesiae cathedralis Plocensis Magister Stanislaus Louicz S. D. Sunt quos hac tempestate magna epistolas scribendi detinet voluptas R. P. caeterarum scientiarum primordiis spretis: ad solas humanitatis literas saltuoso tumultuarioque impetu currunt festinantque. Maiestas philosophica nunc apud nostrates vilipenditur et artes liberales non sua tractantur reverentia: non sic quemadmodum tunc quum tua R. P. in Cracoviensi viguit studio quam celeberrime, antequam perrexerat in urbem, in qua agens magnifice cunctorum erat decus et iubar Polonorum. Unde et nunc (uti dicitur) Roma solum vos semper habere iactat alumnum. Aliena nunc tyrones nostros detinet professio, longe secior amor alteraque voluptas. Exulant caeterae artes, sola regnat Polyhymnia. Musae Helicone dimisso borealem elegerunt plagam aestumque pertaesae Sarmaticum subire frigus: haec illis vicissitudo forte gratissima. Ad harum itaque illotis ut aiunt pedibus ingredi penetralia turpe esse existimo, quod faciunt hi qui primis aditis hoc est rudimentis posthabitis ad aedium penetralia, hoc est ad literarum humanarum fastigia mox anhelant, ubi in sua professione artem praemittere esset opere pretium usui, tandem hubertatem amplecti Virgilianam, denique cultum aemulari Ciceronis, doctrinam Plinii secundi, et si placet de nostris, facundiam Sacrani, elegantiam Albini academiae nostrae moderatoris humanissimi. Sic enim scribent carmina cedro digna et elegantes perpetuasque epistolas. Et utinam sit in ore eorum orationeque (placet etiam dicere de vestris) stilus quondam domini Nicolai Bartniczki rotundus et suavissimus, beata illa scribendi hubertas dicendique gravitas, domini olim Nicolai Mirowski decani Plocensis succincta brevitas paeneque Salustiana. Horum patria eadem, studia diversa, concors tamen erat voluntas, et utinam vobis tam veloci non essent fato sublati, in illis enim et praestantiae dignitatem cernere erat et scientiae hubertatem, digni adhuc vivere, recordari a nobis dignissimi. Habemus et nunc sydus micantissimum R. P. dominum Nicolaum Wilkanowski Archidiaconum Plocensem et administratorem episcopatus eiusdem meritissimum. O vos dii boni deaeque omnes quae Plocensem incolitis arcem hunc nobis conservate virum, de quo silere nunc mihi satius est, veluti de Carthagine Sallustio, quam strictim subrusticeve tantum polluere nomen. In hoc certe virtus scientiaque nodo iuncta sunt indissolubili, iste et domi optimus est litesque componere doctus. Ille suae gentis benigno ore altoque consilio discordias componit, cuius pater (tunc quum probe bellatum est) Prutenicas turmas contrivit et illo duce nobis victoria parta est. Illius ergo triumphalis arboris quercus ecce adhuc nobis manet ramusculus. Istos itaque viros caeteris regni Poloniae capitulis praepollentes nostri imitentur iuvenes, hos sibi erigant scopum studiosi, si velint ad ea rerum conscendere fastigia, et profecto apud me vestri perpetua erit recordatio Capituli. Nec parcendum etiam reor proprio labori: exemplo Alexandri regis cuius corpus prae studio macie conficiebatur, aut more Caroli imperatoris maximi qui in artibus et in Augustini de Civitate Dei libro bonas bene collocabat horas. Sic postea scribetur aliquid posteritati relinquendum, quod erit cultu verborum redolens et sententiarum copia praegnans. Proinde Polonorum gesta quamvis praeclara, tamen ob scriptorum penuriam quod nullis monumentis sunt insignita latent latebuntque multa. Itaque arti literariae consulere volens et praecipue meo erga tuam R. P. ac caeterorum dominorum obsequio satisfaciens praesentem libellum (quoniam dignus est) publicandum curavi et tuis offerendum nepotibus. Sit ille testis eficacissimus mei erga te amoris, ex hoc enim opusculo facile possent artificiales constare ac resolvere epistolas et orthographice describere illas, quem oro suscipiat solita humanitate. Vale quam dudum iucundissimus Vistula Plocenses alluerit sylvas. Cracovie 12 kalen. Novembris, Anno 1521. 4. Andrzej Krzycki.1 (Tekst według wydania Morawskiego, str. 89–101). Persuasum habeas lector quisquis forte in hanc querimoniam nostram incidisti, nos illam non animo incessendi quemquam popularium nostrorum, qui viscera nostra estis, sed declarandae dumtaxat calamitatis nostrae causa vobis edidisse proindeque generatim omnia et ut in curis fieri potuit effusa sunt a nobis potius quam exacte recensita. Quod si liberum est per vos fraterculis ac sacellanis quibusvis declamantibus id exsequi ac subinde cum illis tum vel ipsis holitoribus, si Deo placet, de statu nostro pronuntiare, qui minus idem nobis ipsis licere debet? quibus melius ea quae nos urgent quam aliis constant. Igitur optime lector cognita ex nobis verius malorum nostrorum summa et de reliquis quae hinc manant coniectura facta cura nobis si qua parte potes opem ferre; tibi enim ipsi pariter, cum omnium bona in nobis sita sunt, commodatum putes; sin vero adesse ullo pacto nequis, id quod potes, nobiscum una de nostra et tua ipsius in nobis calamitate ingemisce. Respublica. Illa ego publica res, utinam privata vocarer, Et me, qua constant cunctorum commoda, leges, Quaque ruente ruunt haec protinus omnia, tantum 1 Andreae Cricii Carmina, edidit Casimirus Morawski (Corpus antiquissimorum poëtarum Poloniae latinorum, Vol. III), Cracoviae 1888. -Z. Węclewski, O poezjach A. Krzyckiego (Pamiętnik Akad. Umiej. wydziału filolog. i histor., tom. 1), Kraków 1874. Ryszard Ganszyniec, w Pamiętniku literackim, tom XX i XXI. Ac praestare nihil factis, praetexere longis Nullus amor patriae, nulla est reverentia divum, Religio, pietas atque observantia recti, Nulla est vis iussis, decretis nulla facultas, Est modus ut deceat nec disciplina nec ordo. In fumum si cuncta abeant desitque voluntas! At contra nullus levis est conatus inerti. Si praestat cuivis forti quodcunque subire, Quam famam, patriam, vitam propriosque penates Perdere, cur igitur nos non, cum possumus, ipsos Quod si fit, de me quis iam non iudicet actum? Religio. Migrandum est mea cara soror, quo lumina ducunt. Humanizm i Reformacja. 10 |