Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

incultas, aquas aquarum cum eductibus earum et sexigas molinarias, sive et piscarias. In territorio Gordoniensi ecclesias tres. In Follieto ecclesiam sancti Michaelis: juxta rivulum Bermiga ecclesiam sanctæ Lucia. In Orgas ecclesiam sancti Martini: has tres ecclesias concedimus cum exitus, et fontes, montes, prata, pascua, aquas aquarum cum eductibus earum, et sexigas molinarias sive et piscarias. = In Exlonza, ecclesiam sancti Stephani. In Celisca, ecclesiam sanctæ Eulalia. In Euronio, ecclesiam Ss. Cosme et Damiani cum tota ipsa villa, et omnibus bonis ejus. Super flumen Torio, eclesiam sancti Felicis; et ex alia parte in loco qui nuncupatur super ripam, monasterium sanctæ Crucis, quod dicitur Cigoniola, vallata in gyro et cotata, et foris cotum suas hæreditates, et vineas exitus fontes, montes , prata, pascua et cum feligresiis trium villarum, Villabenti, Golpelliare et Endale. Super flumen Bernuga in Cascantes, ecclesiam' sancti Felicis cum omnibus bonis suis, et secus illud flumen villam quæ vocatur sancti Martini de Quadros sicut ei possuimus cotum in circuitu per totas partes: et extra suas hæreditates, quæ foris illum cotum sunt terras cultas vel incultas, arbores fructuosas vel infructuosas, fontes, prata, pascua, montes usque ad ultra vallem: et infra vallem Septimanam, et per illam Inmbam usque in Aquaverzo. In Bermiga secus ipsam villam sancti Martini, aquas aquarum cum eductibus earum, et sexigas molinarias, sive et piscarias de illa seca usque in ora Valliscastri. — In fine vallis Oncina, ecclesiam sancta Eulalia, cum sernas, et vineas integras usque in viam que discurrit in Legionem, terras cultas vel incultas, fontes integras, exitus per omnes partes, prata, pascua, montes aquæductus, et cum feligresiis quatuor villarum, Ripasica, Villanova, Terreros, Oncinella. In territorio Cosanca, villam quam dicunt sancti Æmiliani, quæ ab antiquis vocabatur Sanctos médianos, ex integro, per suos terminos et locos antiquos, per terminos sancti Vincentii: et villam Mañan, et per Zuares et per Lagunam; et alia parte per flumen Stula cum sexigas molinarias sive et piscarias, prată, pascua, exitus fontes, montes, sicut ea nos purificabimus. Intus castrum de Coianka, ecclesiam sancti Salvatoris et sanctæ Mariæ, et omnes ecclesias quæ intus vel foris sunt in ipsa villa cum omnibus bonis suis. Inter Coianka et Beneservande, sermas multas magnas et integras. Dè omnibus ecclesiis quæ sunt de terminis de Astorice usque in flumen Carrione in loco ubi nascitur, et usque se jungit in Pisorga, et usque ad Zamora, medietatem concedimus omnium ecclesiarum parochiarum Ovetensi ecclesiæ ; aliam medietatem Legionensi ecclesiæ. = Palentiam item concedimus cum sua diœcesi. Concedimus intra civitatem Zamoram, Balnea, quæ construximus ibi, quæ adquirunt per unumquemque mensem viginti solidos, ad opus luminis Ovetensis ecclesia. In suburbio Zamoram, villam integram cum ecclesia

sancti Mametis, cujus termini sunt per stratam publicam que discurrit ad supradictam civitatem usque ad summum cacumen montis, à parte orientali de sursum per villam Froylani usque ad villam quæ dicitur Turris et pervenit in circuitu unde prius duximus ad viam publicam. Et in villa quæ dicitur Pelagi, secus flumen Aratox, nostram portionem ab integro, tam populatam, quam in populatam, et molinos et piscationes, sicut nos eam jurificabimus; et monasterium sancti Petri in loco qui dicitur Turon, secus flumen Orbigo. In Ordas, monasterium sancti Joannis Baptiste cum omnibus suis hareditatibus, et appendiciis ab integro, et cum piscationibus in prædicto flumine. Omnis homo ex qualicumque fuerit progenie, qui adquisivit, vel adquisierit, concessit vel concesserit aliquid huic suprafatæ ecclesiæ, dignam remunerationem accipiat à Domino Deo cum sanctis et electis ævo perpetuo. Omnia hæc supradicta monasteria, ecclesias, villas, hæreditates cum familiis concedimus ab integro cum exitibus in gyro, cum momibus, cum azoreras, venationibus, fontibus, pratis, pascuis, braneis, aquis aquarum, cum eductibus eárum , cum mólinariis et piscariis in fluminibus, et in mari, sicuti nos possedimus jure quieto, sic concedimus præfatæ ecclesiæ jure perpetuo ; et mandamus, ut omnes concessiones quas à qualicumque persona ingenua concessa fuerint usque in finem mundi Ovetensi ecclesiæ, talem roborem, et cotum habeant, quales habént, et nostræ concessiones. Et quicumque servorum nostrorum voluerit, licentiam habeat dandi ecclesiæ quintam partem suæ hæreditatis. Si quis tamen, quod fieri minimè credimus, tam nos, quam aliquis ex progenie nostra aut extranea, hanc chartulam testamenti frangere tentaverit, in primis oculorum careat luminibus, et cum Juda Domini proditore damnatus luat poenas in æternis ignibus, nec habeat partem cum sanctorum agminibus, et pro temporali damno se ipsum in servitutem ecclesia sancti Salvatoris redigat: et episcopo seu cultoribus ejusdem ecclesiæ mille libras purissiini auri persolvat et quantum in calumnia miserit, in duplo reddat.

- Facta scriptura testamenti, et tradita ecclesiæ S. Salvatoris sedis Oveto illius in præsentia episcoporum atque orthodoxorum, quorum subtus habentur signacula, die XIII kalendas februarii, discurrente era. D.CCCCXIII. anno feliciter gloriæ regni nostri XXXVIIII.

In Dei nomine commorantes in Oveto. Adephonsus rex hoc testamentum dotis et donationis à nobis factum conf. Scemena regina hoc testamentum à nobis factum conf. Garsea conf. Ordonius conf. Froyla conf. Ranimirus conf. Sub Christi nomine Gomellus Ovetensis episcopus conf. Sub Christi nomine Froylanus Legionensis, episcopus conf. Sub Christi nomine Nausti Conimbriense sedes epiScopus testis. Sub Christi nomine Sisnandus Triense sedis episcopus testis. Sub Christi nomine Recaredus Lucensis sedis episcopus testis.

Gundesalvus decanus conf. Rodulfus abbas Ovetensis testis. Abdias abba de sancto Jacobo testis. Hacinus presbyter primi clerus. Frantila presbyter et primus clerus testis. Theodegutus Biacensis archidiaconus-testis. Sabaricus diaconus et majordomus testis. Gundisalvus diaconus de sancto Jacobo testis. Lucidius Vimarani testis. Erusisnandi testis. Gundisalvus Betoti testis. Munio Eroti testis. Adulfas diaconus qui hunc testamentum scripsi.

NOTA:.

No cabe testimonio mas claro de la libertad con que los reyes procedian por sí mismos á lo que consideraban oportuno en los asuntos de territorio dio

cesano.

Sin consulta con el papa, sin concilio de obispos, sin cortes, y sin consejo de estado, adjudica el rey á la diócesis de Oviedo pueblos de las de Leon, Astorga, Zamora y Palencia, y parte los de ésta entre Oviedo y Leon; con lo cual se conforman la reyna, los infantes hijos suyos, y los obispos de Oviedo, Leon, Coimbra, Iria y Lugo, que seguían entonces la corte; siendo de notar que el obispo de Leon era san Froilan:

Núm. 21.

Concilio de Barcelona en el año 906, del cual consta que Wifredo, conde de Cataluña, habia restaurado el obispado de Vique.

Balucio, Miscellaneas tom. VII, pág. 51, y Esp. Sagr. tom. XXVIII. Apénd. IV.

Annuente atque inspirante divina clementia, anno verbi incarnati

DCCCVI. conventus pontificum reverendorum factus est apud nobilem civitatem Barchinonam; in quo adfuerunt reverendissimus metropolitanus Arnustus prime Narbonensis civitatis antistes, pariterque Servusdei, et Renardus, necnon Aguinus, et Nantiguisus, seu etiam Idalcarius et Theudericus, sanctissimi præsules, eximiusque princeps et marchio Wifredus, cum iis etiam abbatibus et diversi

ordinis clericorum maxima conglobatio, et religiosorum laicorum immodica caterva. His igitur omnibus in ecclesia S. Crucis in unum congregatis, surrexit quidam in medio sanctæ religionis episcopus Ausonensis ecclesiæ, nomine Idalcarius proferens quærimoniam suæ ecclesiæ, dicensque: Attendat et consideret vestra reverenda paternitas, reverende archipræsul Arnuste, necnon et omnes qui in hoc sacro concilio adestis. Cum priscis temporibus tota Hispania atque Gothia sacris insisteret eruditionibus, et vernaret clero, ac fulgeret ecclesiis Christo dicatis, inter reliquas, ipsa quoque Ausonensis ecclesia nobilis habebatur. Peccatis verò exigentibus illorum qui tunc habitatores erant illarum terrarum, ut omnes nostis, barbarico gladio divino judicio traditi sunt, ita ut nec aliquis christianorum in prædicto pago Ausone remaneret.

3

Post multorum autem annorum curricula misertus Dominus terræ, suscitavit in ea nobilissimum principem Wifredum et fratres ejus qui ex diversis locis et gentibus homines pio amore colligentes, prælibatam ecclesiam cum suis finibus in pristinum instauraverunt statum. Cum autem adhuc in paucitate consisteret, et nedum talis esset ut per seipsam, sicut antiquitus, episcopum habere posset, adhuc prædictus marchio rogavit reverendissimum Sigebodum epiScopum Narbonensem metropolitanum, ut jm fatam ecclesiam sub suo teneret regimine, et tam per se quam per suos convicinos suf-. fraganeos illam ordinaret atque disponeret, donec faciente Deo paulatim ad incrementum perveniret, qualiter in ea proprius episcopus juxta antiquum morem consistere posset. Cum verò pietas superni numinis ipsam ecclesiam per jam dictum principem longè latèque dilatasset, et cuncti cernerent illam proprium debere episcopum habere, jam venerabili Sige bodo divina vocatione ex hac luce substracto, expetivit tam idem marchio quam omnis clerus et populus Ausonensis reverendum Theodardum prælibata sedis Narbonensis pontificem, ut sæpe dictæ ecclesiæ Ausonensi proprium or◄ dinaret episcopum. Qui una cum ceteris pontificibus, dignis illorum petitionibus annuens, in pontificem ejusdem ecclesia decessorem nostrum divinæ memoriæ Gotmarum sacra benedictione consecrare non distulit. Illis quoque universe carnis viam carpentibus, eximio archipontifice Arnusto Narbonam Theodardo succedente, me quoque immeritum Ausonensi per cleri et plebis electionem præfecit ecclesiæ.

Injunctum est autem decessori meo à reverendo Theodardo, et mihi à præsenti metropolitano, ut ecclesiæ Narbonensi, quæ est in honorem sanctorum martyrum Justi et Pastoris sita, per singulos annos libram argenteam persolveremus. Nunc itaque videat sanctissimus metropolita et omnes reverendissimi qui adestis episcopi, et resolvat omnia volumina sanctæ legis christianæ, si æquum est episcopum fiscalem esse, vel si cathedra episcopalis alicui ecclesia

tributum debeat persolvere, nisi tantum quod jura canonum resonant, id est, humilem subjectionem atque debitum honorem proprio defferre metropolitano. Diutissimè, autem illic de hoc tractantibus. episcopis, quærimonie tandem idem respondet metropolita: de hoc quod strenue sagacitas dilecti confratris nostri Idalcarii episcopi quæ-rebatur, justa quidem nobis ejus videtur querela. Sed in hoc nost acta quidem prioris decessoris nostri sequentes, improvisè atque in-` consideratè egimus. Ideoque quod quærimonia ejus recta nobis ac. vobis videtur, differamus illud usque ad plenam synodum, et perfectum duodenarium numerum confratrum nostrorum. Et tunc, secundum divinam inspirationem, ex hoc quod rectius est, sta

tuemus.

Sequenti denique anno sancta synodus congregata est in loco. qui dicitur coenobio S. Tiberii in dioecesi Agathensi, in quo iterum adfuerunt reliqui episcopi qui priori defuerunt conventui, in qua iterum synodo eadem quæstio à cunctis iterum ventilata est. Universi igitur qui inibi residebant, sancti spiritus illustratione afflati, decernentes pariter decreverunt non debere episcopum tributarium esse, neque cathedram episcopalem, quæ domina et mater est proprii cleri et plebis, alicui servitio mancipari, sed liberam esse ab. omni jure fiscali. Placuit itaque omnibus quorum nomina subter tenentur inserta, ut hoc decretum scripture propriis roboretur manibus, et sub divinum anathema atque æterna censura statuerunt, ne quis unquam successorum illorum sanctæ Ausonensi ecclesiæ imponeret quod pia consideratione illius omnibus decernentibus ab ea funditus amputatum est. Igitur ego Arnustus annuente divina clementia exiguus Narbonensis episcopus, omnium confratrum nostrorum rectissimam ex hoc respiciens defensionem,, cedo atque perdono tam eidem supradicto 1dalcario episcopo sanctæ Ausonensis ecclesiæ, quam omnibus successoribus suis, prædictum argenti libræ censum quod à decessore meo domno Theodardo, vel à me improvisè impositum est: ita quod à me, neque à successoribus meis ullo modo requiratur; sed liceat memorato episcopo suisque successoribus immunes esse ab omni jure fiscali, sicut reliqui in nostra provincia vel ubicumque christiana religio pollet. Si quis verò, quod absit, temerario ausu contra hoc decretum à nobis pio amore statutum agere voluerit, sicut supra scriptum est, divino judicio, et anathematis vinculo feriatur.

[ocr errors]

Arnostus sanctæ Narbonensis ecclesiæ humilis episcopus hoc decretum roboravi. = Audkarius episcopus. Gunterius episcopus.= Reginardus Eps. Guimera Eps. Gerardus Eps. Riculfus Eps. consensi. Guiguo sanctæ Gerundensis ecclesia Eps. consensi. = Nantigisus sanctæ Urgellitanæ ecclesiæ Eps. consensi. Stephanus clericus, qui hunc decretum sanctæ ecclesiæ Ausonensis scripsit die et anno quod supra.

« AnteriorContinuar »