Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Viltone; terram de Cranemere recuperavit, annuente rege Henrico, ut eam pro tribus hidis defensitaret. Milne et Sim de manibus Hardingi Eadnothi filii, potentis tunc admodum et causidici extorsit Ab Ulrico fratre Dunelmensis episcopi, quia parum succedebat sapientiasæcularis, ecclesiastica communione privato, Blakeford recepit. In Cumpton hidam, in Soei aliam ad Ecclesiam quasi postliminio redire fecit. Apud Wallas terram decem librarum acquisivit. Crucem opere mirabili et incomparabili fecit, pallia ix, cappas ix, tapetum I, dorsalia v, abbas III, altare, quod, cum Joanni Cremensi ostensum, primo enormitate pretii ejus hebetasset animum, mox si Romæ haberetur centum marcis auri æstimatum

non immeritas exsolvebant. Regi demum Willelmo A terram, quam Gaufridus de magna villa tenebat in primo querela super hoc delata, tum maxima fuisse patuit abbatis culpa, ab eodem rege in Normanniam ad monasterium unde venerat, redire compulsus est inglorius; de monachis vero quamplures per episcopatus et abbatias jussu regis custodiendi disperguntur. Rege tamen mortuo, idem Turstinus auxilio parentum suorum abbatiam Glastoniæ a filio suo Willielmo dicto Rufo quingentis libris argenti dicitur redemisse, et monasterium aliquot annis occupans, et per ejusdem possessiones pervagatus, longe ab ipso, ut dignus erat, misere vitam finivit. Cætera autem Turstini facta potius miremur, non istud carpamus, in quo magis casu impegit, quam industria peccavit, æmulemur in eo fervorem religionis, nonnullam pietatem in Deo, multam provi- B esset. Monachorum officinas ampliavit, clericos reli

dentiam in sæculo. Crux autem superius memorata, ab antiquis temporibus argento vestita, pro tanto miraculo conventui venerabilis, populoque celebris habetur, vulnerisque vestigia intuentibus adhuc ostendit manifesta. Acta sunt hæc anno Domini 1081; hujus etiam rei testis est Orosius Anglorum historiographus.

De Herlwino abbate.

gionis votum parturientes gratis recepit, nullo scilicet pretio conversionem eorum, ut quidam faciunt, nundinatus. Pridie quam excederet, missam cantans, cordis contritione et lacrymarum fluvio se ipsum Deo victimam fecit, mox in capitulo cunctorum excessum in monachos indulgentiam petiit, et impetravit: accessisse se ad metam vitæ, illis mirantibus, vaticinatus, sub ipso crepusculo de consilio medicorum pilulas sumpsit. Sed eis ante mediam noctem in tormentum transeuntibus, a monachis accurrentibus sacro unguine delibutus, in meta noctis diem clausit, sepultus est juxta Turstinum ad Sanctum Andream.

Consuetudines.

Successit Herlwinus anno Incarnationis 1101 æque ut Turstinus Cadomensis monachus, clementia et liberalitate justa insignis, quem Henricus primus, consentiente conventu, ibidem abbatem constituit, ubi et xıx annis præfuit. Is in novitate adventus pro parcitate victus ignominiæ in regno Angliæ est notatus. Et revera strictius se agebat, quam amplitu- C dinis fortunæ suæ intererat, non animi angustia, sed pro gentili more patriæ de qua venerat. Verumtamen, ut dixi, pudore infamiæ respersus valvas curiæ, quibus advenientium arcebatur aditus, a fundo eruit, ut patente noctibus perinde ut diebus accessu, nullus difficultatem causaretur ingressus. Et ut ostenderet quantum infamiam parcimoniæoderat, cunctos officiales convocans, hanc ab omnibus gratiam precario munere depoposcit, ut se in resumenda dapsilitatis fama juvarent. Janitori, si quemquam excluderet, cum fortunarum dispendio præcisionem etiam auris comminatus. Eo factum est ut pro dapsilitate diceretur profanus, qui ante clamabatur astrictus; fit enim fere in rebus morta- D coste, Assumptione et Nativitate sanctæ Mariæ, et

lium, ut avarus nominetur, qui est providus, et qui est munificus, nuncupetur prodigus. Ecclesiam a prædecessore inchoatam, quia magnitudini possessionum suarum non respondebat, solo tenus eruit, et novam inchoavit, in qua CCCCLXXX libras dispendit. Imaginem et crucem LXX marcis comparavit pro terris a tempore Normannorum ereptis; cum mille marcas obtulisset regi, repulsam passas, ad Terentianum dictum verso animo, faciamus, inquit, quod possumus, si non possumus quod volumus. Itaque datis centum marcis argenti et duabus auri, maneriorum suorum mutilationem resarcivit. Sex enim hidas in Pukelescire retrahens ad XL extendit libras, quod vix xvı ante valuerat; sexaginta marcis redemit

Consuetudines observatæ temporibus Turstini et Herlwini abbatum in privatis diebus, videlicet Dominica, die Martis, die Jovis, ac Sabbato, tria generalia ad refectionem habuerunt fratres, et duas pitantias; cæteris vero tribus diebus, scilicet feria II, feria, III et vi, duo generalia et tres pitantias. In diebus autem solemnibus, quando fratres fuerunt in cappis, medonem habuerunt in justis, et similas super mensam, et vinum ad charitatem, et tria generalia, et quatuor vel quinque pitantias. In diebus vero, in quibus in albis fuerunt, medonem similiter in justis, et similas super mensas, et un generalia, et tres vel quatuor pitantias. In præcipuis autem festivitatibus, id est Natali Domini, Pascha, Pente

Dedicatione Ecclesiæ, major fuit quantitas in omni-
bus secundum dignitatem festivitatum. In anniver-
sariis vero regum, episcoporum, abbatum et ducum,
qui Glastoniæ ecclesiam construxerunt, debent
fratres per singula altaria pro eorum animabus
missas celebrare, et maxime in communi conventu
honorifice coram positis ornamentis, quæ huic ec-
clesiæ dederunt.
Interim pauperes x11m pro eis
reficiantur, et postea in refectorio debent serviri,
sicut in festivitatibus. De vestitu eorum ista est
consuetudo, unusquisque fratrum duas cucullas, et
duos frocos, et duo stamina, et dua femoralia ha-
bere debet et quatuor caligas, et pelliciam novam
per singulos annos. Et in cœna Domini unusquisque

diurnales sotulares, et in hieme nocturnales, et duo A ceat idem monasterium penitus perturbare, autejus

coopertoria ad lectum, pedules vero decem, scilicet ad festivitatem Beati Sancti Martini 11, cæteras duas, quando eis expedierit, habeant. Et hæc est assisa quando pro cervisia vinum debent habere, unusquisque scilicet habere debet duas charitates in die, de minutis quære in texto.

De Sigfrido abbate.

Successit Sigfridus monachus Sagiensis frater Radulfi archiepiscopi Cantuariæ, anno Incarnationis Domini 1120. Similiter ab Henrico primo constitutus, qui et Glastoniam annis vi regebat. Is dedit pallium 1, casulam albam, et privilegium in hæc verba. Privilegium Calixti papæ.

possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel minuere, vel temerariis vexationibus fatigare. Sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et conservatione collata sunt, modis omnibus, usibus profutura: Si qua autem ecclesiastica sæcularisve persona, in futurum hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore Dei et Domini nostri Jesu Christi. Quatenus et hi fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicium præmia æternæ

<< CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio SIGFRIDO Pelochino, salutem et apos- B retributionis inveniant.

tolicam benedictionem.

<<Religiosis desideriis dignum est facilem præbere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum.Quamobrem nos, fili in Christo charissime, postulationis tuæ desideriis benignius annuentes, beatæ Dei genitricis et gloriosæ semper virginis Mariæ monasterium, cui, annuente Deo, præsides, in Ecclesiæ Romanæ tutelam, protectionemque susci. pimus; et contra hominum perversorum molestias ejus privilegio confovemus. Per præsentis enim decreti paginam auctoritatemque statuimus, ut quæcunque ab apostolicis, archiepiscopis, regibus et principibus, aliisque fidelibus, nostro monasterio largitione legitima collata sunt, quieta ei et integrac conserventur. Quæcunque præterea futuris temporibus juste canoniceque acquirere, Domino largiente, poteritis, firma tibi successoribusquetuis et illibata permaneant.

<< Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum li

Data Lateranis per manum Annerici Sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalis et cancellarii, Idibus Maii, indictione 1, Incarnationis Domini 1123, pontificatus domini Calixti secundi papæ V. >>>

De Henrico Blesensi abbate Glastoniæ. Sigfridus Cicestrensis episcopus factus, habuit in Glastonia successorem anno 1126 Henricum fratrem Theobaldi, Blesensis comitis nepotem, Henrici regisex sorore Adela, qui etiam episcopus Wintoniensis non multo post factus est, vir præter natalium splendorem peritia litterarum insignis, affabilitate verborum comis, animi benignitate liberalis, cujus principia et processus, quanto vobis emolumento fuerint, et per hoc quanto favore in os hominum venerit, nostis, de quo plura nec me dicere, nec vos tæderet audire, nisi concilium esset pascere admirabili ejus verecundiæ, habet enim hoc proprium, ut quanquam laudanda faciat, laudari tamen erubescat.

WILLELMI MALMESBURIENSIS

LIBRI TRES

DE VITA S. WULSTANI

EPISCOPI WIGORNIENSIS.

(H. WHARTON, Anglia sacra, Londini 1691, fol., tom. II, col. 241.)

MONITUM.

Vitam Wolstani episcopi Wigorniensis ex codice Cottoniano antiquo Claudius A. 5 descripsi. Prætulit iste manu nupera ascriptum Senati Bravonii nomen. Senatus prioratum Wigorniensem ab anno 1189, ad 1196 administravit. Hunc Wolstani Vitam litteris consignasse refert Baleus, qui ab antiquo urbis Wigorniæ nomine Bravonii cognomen eidem dedit. Illam autem, quam evulgamus, Wulstani Vitam non Senatus, sed Willelmus quidam scripsit, a monachis Wigorniensibus rogatus, ipse tamen alieni cœnobii monachus, quod ex epistola nuncupatoria et prologo clarissime constat. Hunc non alium ab eximio hujus sæculi historico Willelmo Malmesburiensi fuisse patet ex libro 1, cap. 12; clarius autem ex librom, cap. 16, in quibus auctor ad libros De gestis pontificum et De gestis regum Anglorum a se olim scriptos lectorem remittit. Fuse antea Willelmus Wulstani res gestas tradiderat libro IV De gestis pontif., ubi nonnulla reperiuntur quæ in hoc uberiore commentario frustra quæruntur. In hoc Willelmi opere describendo plures otiosas sententias passim rejeci; atque integra plerumque capitula prætermisi, indicatis tamen ut plurimum, de quibus singula agunt, argumentis. Illa enim exhibuisse multum tædii lectoribus et molis inanis præsenti volumini, nil autem emolumenti historiæ ecclesiasticæ seu rei litterariæ contulisset. Præter hanc Wulstani, et præcedentem Aldelmi Vitam, scripsit Willelmus Vitam S. Dunstani libris duobus, et SS. Patricii, Benigni atque Indracti, prout ipse in prologo ad Antiquitates suas Glastonienses prodit.

EPISTOLA WILLELMI

Ad fratres Wigornienses in Vitam venerabilis Wulstani, Wigorniensis episcopi.

Domino venerabili GUARINO priori et omni reve- A babilium virorum testimonio compertum. Adeo rendissimo Wigorniensi conventui, WILLELMUS, amorem filii, clientelam famuli.

Dudum a vobis jussus in sancti Patris nostri Wistani vita manum ponere, aliquandiu subtertugii officium.Subterfugii causæ plurimæ; sed ea vel prima vel maxima, quod cum sim imparis meriti conscius, ulteriora viribus arrogo, si sanctum laudo. Non est enim speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. xv). Huc accessit, et præceptum vestrum non mediocriter labefactavit metus, ne obedientiam meam quorumdam pulsaret livor; si opus invaderem, ut hactenus intentatum, ita meliori relinquendum. His causis exterritus, linguam obstinato frenassem silentio; nisi spes de pietate beati antistitis concepta mederetur formidini, accurreret solatio. Consuevit enim B. Wistanus nudis etiam se verbis amantes tum offensarum remissa donare, tum protectionis suæ umbone defendere. Multo magis igitur perpetuam de se meditanti Scripturam et venia favebit, et emolumento sermonis non deerit. Dignabitur etiam Dominus Christus de hoc opere amoliri omnem invidiam; quod susceptum est non scientiæ supercilio, sed sinceræ devotionis obsequio. Quapropter ejus ope fretus faciam quod imperastis. Non ulterius munus meum obnubet periculosa cunctatio; sed moram præteriti temporis exsecutionis celeritate compensabo. Et vos quidem, dum vitalisadhuc auræ compotes, probe cognoscetis me nihil dicere, quod non sit solida veritate subnixum, quod non sit pro

B

antiquorum mentibus insederunt visa: adeo juniores amplectuntur audita. Posteris vero quando gestorum memoria frigebit, poterit subesse dubitatio, nisi testem idoneum produxero. Quocirca quia non nisi exacta fide deberent recitari gesta sanctorum; dabo vadem non improbabilem dictorum meorum. Is erit Colemannus (65) monachus vester; vir nec scientia imperitus, nec sermone patrio infacetus. Scripsit enim Anglice, ne gestorum avolaret memoria, Vitam ejusdem Patris; si attendas ad sensum, lepore gravi; si ad litteram, simplicitate rudi. Dignus, cui fides non derogetur in aliquo; quippe qui noverit intime mores magistri ut discipulus, et religionem ut quindecim annis capellanus. Hujus ego, ut voluistis, insistens scriptis, nihil turbavi de rerum ordine, nihil corrupi de gestorum veritate. Sane verbis, quæ vel dicta sunt vel in tempore dici potuerunt, enarrandis supersedi, consulens in omnibus veritati, ne videretur periclitari. Otiosi enim est hominis et suæ indulgentis facundiæ, cum gesta sufficiant, verba nundinari; nisi forte sint aliqua, quæ propter eximium sui splendorem brevem exigant mentionem. Quæ cum ita sint, hanc, quæso, mihi redhibete gratiam; ut ab hoc opusculo et æmulos dignemini submovere, et obsequium meum pissimi Wistani sensibus, quo præsentiores estis, insinuare, domini venerabiles et merito amabiles Patres.

PROLOGUS.

Multa, et ut nostra fert opinio, innumera sunt C instruimur; istis innuitur quam sint, Deo juvante, exhortationum eos prolectet auditus. Et veterum A ptum a tenero felici ad senectam continuavit pro

in Scripturis sanctis, quibus divina dignatio mentes mortalium ad bonæ vitæ cultum informat, tum præcepta tum exempla. Illis qualiter vivendum sit

(65) Hunc postmodum priorem Westbiriæ a Wistano creatum Willelmus infra refert lib. 1, cap. 10.Obiit anno 1113, die 4 Non. Octobris. Si Florentio fides. Is plura ab Hammingo, sub riore

factu facilia quæ jubentur. Natura porro hunc quibusdam ingeneravit animum; ut, quamvis utraque sciant necessaria, magis tamen exemplorum quam

Wigorniensi, de rebus Wistani gestis accepit. Hammingus iste Wistani jussu scripsit librum De possessionibus ecclesiæ Wigorniensis; qui exstat in monastico Angliæ, tom. I, p. 128.

posito. Quocirca par fuerat, ut scriptor gestorum ejus esset limatus lingua et probatus scientia, quatenus sublimia facta non humili proferrentur eloquio, et laudata laudator sequeretur exemplo. Mihi vero nec oratoria facultas suppetit; nec de integritate vitæ animus applaudit. Sola me palpat et urget obedientia; ne munus, quod fraterna necessitudoimponit, sponsum præsertim et animæ fructuosum, obstinate recusem. Adsit mihi Spiritus sancti clementia; ut eodem inspirante noster dirigatur stylus, quo auctore bene operatus est Wistanus. Et quidem qui rhetoricis nituntur institutis, ita sermo nem suum instituunt, ut [l. primo] post auditorem suum benevolum, mox attentum, postremo docilem

quidem gestis pro antiquitatis assurguntreverentia; sed alacriori capiuntur dulcedine, si alicujus sancti, qui nuperrime fuit, vita producatur in medium; in qua sicut e speculo conspiceatur, ut ita dictum sit, vivum religionis simulacrum. Accedit enim jucundæ relationi novitas; ne aliquis desperet a se per Dei gratiam fieri posse, quod audit ab alio de proximo factum fuisse. Unde non contemnenda, sicut opinor, cura successit animo B. Wistani episcopi Wigorniensis vitam nequaquam posteris invidere, sed eam stylo qualicunque æternæ mandare memoriæ. Fuit enim virut nostris temporibus affinis, ita priorum Patrum virtuti non absimilis. Quapropter benigno Lectori grande paciscor commodum, ut, quanquam eum non minusquam priscos B reddant. Ego quoque, cum res expostulat, non

pro miraculorum gloria suscipiat familiariter, tamen pro recenti ætate mores ejus æmulo exercitii pede sequi contendat. Nec vero hæc dico, quod multis hanc beatitudinem arrogem; ut sicut ipse fuit imitator Christi, sic possint eum imitari. Pauci quin potius, pauci quos æquus amabit Jesus, poterunt quasi longo ad eum respicientes intervallo virtutum ipsius vestigiis insistere, potius quam ipsas sibi perfectio insculpere. Adeo quod salva majorum reverentia dixerim, nullo incontinentia vitiorum inferior fuit: adeo virtutum studium cœ

omitto. Hic porro eo modo rhetoricariextra propositum est. Est enim ex abundanti argumenta quærere, ubi et ad credendum fides excitat, et ad legendum materia invitat. Qua de causa pio Patri lectores non defuturos arbitror, dum pelus rotabit sidera, dum ulla in mundo erit littera. Hanc ipso sibi apud homines per Dei misericordiam vivens locavit et post fata tenet gratiam. Sed hactenus proœmium traxisse suffecerit. Nunc cœlesti freti auxilio, opus destinatum tali ordiemur initio.

CAPUT PRIMUM.

LIBER PRIMUS.

Cetiam majores natu supplicibus conveniret precibus; quatenus sibi bene vivendi simulacrum ipsi bene vivendo effigiarent; si quid perperam faceret, arguerent: ipse libens correctioni manus daret. Devotio provexit usum : ut nihil videret imitandum, quod non formaret in exemplum. Monstrabat nimirum his factis se sapientem et esse et fore; juxta quod divina sapientia Solomonis innexuit litteris : Corripe, inquit, sapientem, et amabit te (Prov. xix). Nec minus illud in se naturaliter rapiebat, quod olim philosophia ex aditis effudit suis. Semper aliquem bonum virum ante oculos mentis proponendum, cujus respectu mores componantur. Non enim a justitia facile deviat, qui semper vel Deum vel hominem cogitat, cujus timore peccata com

Pagus est in regione Merciorum non incelebris Warwicensis dictus. Is habet villam Icentunæ vocalam; cujus jam inde a proavis incolæ parentes venerabilis Wistanifuere. Pater Æthelstanus, mater Wlfgeva nominati; nec tenues censu nec natalibus abjecti. Conjugali affectu magis quam pruritu conjuncti, meruere filium, in præclarum Angliæ decus evasurum. Puero Wistanus vocabulum datum, ex anteriore materni et posteriore paterni nominis parte compositum. Primis elementis litterarum apud Eveshaminitiatus, perfectiori mox apud Burch (66) scientia teneras informavit medullas. Gratum dictu, quantum jam tunc futurarum virtutum indolem crebris parturiebat indiciis, vix dum primum pueritiæ limen egressus; ita quod maturum, quod D pescat. sanctum, prædicabilis pueri spirabat et loquebatur modestia. Jejuniis quantum id ætatis homo pateretur, operam non negare; humiles in excelsum orationes porrigere. Pueriles garritus, illecebrarum fontem, primum in se tum in aliis aspernari. Maturæ vitæ vestigiis instare ; adeo ut coævos et

(66) Wistanum monacum quondam fuisse in cœnobio Sancti Petri apud Burgum, Ingulphus, et Joannes, abbas Burgi, in Chronico ms. produnt. Ex Willelmo tamen liquet illum habitum monasti

PATROL. CLXXIX.

Habebat tunc magistrum Ervenium nomine, in scribendo et quidlibet coloribus effingendo peritum. Is libros scriptos, Sacramentarium et Psalterium, quorum principales litteras auro effigiaverit, puero Wistano delegandos curavit. Ille pretiosorum apicum captus miraculo, dum pulchritudinem intentis

cum Burgi non induisse, sed nec gessisse, primis duntaxat litterarum elementis ibi in ætate puerili institutum.

55

oculis rimatur, et scientiam litterarum internis A vitatis afflavit aura. Præcipitatis ergo cursibus illuc

haurit medullis. Verum doctor ad sæculi spectans commodum, spe majoris præmii Sacramentarium regi tunc temporis Coutoni, Psalterium Emmæ reginæ contribuit. Perculit puerilem animum facti dispendium; et ex imo pectore alta traxit suspiria. Mæror invitavit somnum: et ecce consopito assistens vir vultus angelici tristitiam propulsat, librorum reformationem promittit. Nec minus pollicito sed multo post evenit; sicut progrediens sermo dicere perget.

contendunt; sollicitisque sermonibus Wlstanum adorsi, quid illud signi fuerit requirunt. Nihil ille negandum ratus est; ut flamma cœlestis amoris, quæ illum reluxerat, scintillaret in socios, rem omnem ordine aperit. Nuper se stimulis carnis aculeatum immensum excanduisse; nunc superno rore irrigatum et ventre et totis vitalibus algere: sperare se ulterius incentivo carnis cariturum, et juvante Dei clementia, nulla inquietandum molestia. Dictum propheticum comitata est veritas rerum. Nunquam enim deinceps animum vel oculum ejus sollicitavit ullius formæ miraculum; nunquam turbulenta eluvies dormientis interpellavit quietem. Hoc se Colemannus ab Hammingo subpriore didi

Itaque vernans ætas, pueritia exclusa, adolescentiam induxerat, et erat Wistanus quantum ætate auctior, tanto scientia provectior. Denique nunquam, ut ea fert ætas, aliqua labe castimoniam perdidit, sed integri pudoris palmam in cælum tulit. B cisse asseverat ; qui ab ipso sancto postmodum epi

Aderat ei in cunctis divinæ gratiæ liberalitas, ne vacillaret arbitrii libertas. Senserat ipse olim infusum sibi cœlitus castitatis munus; nec quin diceret ingrato silentio indulsit. Sed cœleste nectar quod hauserat, sine livore aliis propinavit. Quod quatenus actum sit, dicam; ut posteris liqueat, quanta Dei gratia juvenem et prævenerit et subsecuta sit. Reverso Delvith ad parentes puella e vicino nata ad naufragium pudoris et illecebram voluptatis erat molesta. Denique manum prensitare, oculo annuere, et cætera quæ sunt morituræ virginitatis indicia lascivis etiam gestibus impudicitiæ facere solebat. Sed cum is castitatis instinctu impudicæ desideria frustraretur; hoc modo pene illum ve

scopo ea se audisse memoraret. Solebat enim reverendissimus Pater pro ætate et capacitate audientium moderari sermonem, et nonnunquam sua inferre facta; ut non diffiderent se illa posse facere, quæ illum audissent per Dei gratiam implere valuisse.

CAPUT II.

Interea uterque adolescentis parens sæcularis vitæ pertæsus, alios pannos, alios mores, et devoto ardebat animo et frequenti volvebat susurro. Quippe jam eis ætas progressior et fortuna despectior imminebat. Nec multa morari, quin desiderio facerent satis. Pater apud Wigorniam monachi habitum, ma. ter in eadem urbe sanctimonialis suscepit velum.

nata est. Convenerat in campum frequens cœtus C Ita devotione simplici et studio efficaci propositum

adolescentum, cuinam lætius ludo vacans non definio. Cursitabatur, ut fieri solet in talibus, virentis graminis æquore; plausui et favori adhortantium respondebat stridulus aer. Emicat inter alios Wistanus; communique cunctorum judicio illius ludi triumphum reportat. Agrestium multitudo in laudes acclamat; easdemque, ut ejus famularetur auribus, repetit et geminat. Delectaretur alius his næniis; et flatu adulantium concitatus, bullatas in corde formaret ampullas. At ille nec corporis nutu nec animi motu laudantibus acquievit. Quocirca ut de hoc diabolus victus alio modo triumpharet; puellæ prædictæ, quæ prope astaret, infudit animo ut accurreret. Illa non segnis gestibusimpudicis, motibus inverecundis plausibilem psaltriam agit; ut amasii sui serviret oculis. Nec minus ille, qui verbis et tactui non cesserat, infractiori gestu totus resolutus in amorem anhelabat. Verumtamen reducto continuo ad bonum animo, et lacrymas fudit, et fugam in dumosa et vepribus hirsuta loca intendit. Jacebat ergo longiuscule, aliis nihilominus jocum continuantibus. Ibi multa volventi et plurimis se ipsum accusanti sopor irrepsit; fuitque tunc prodigium conspicari. Nubes enim serena et blando fulgore oculis intuentium alludens superne descendit; et aliquandiu jacentem obnubens, stupori spectantibus fuit. Discussit protinus splendor nubis nebulam vanitatis, et ludibundos animos adolescentium gra

exsecuti, diebus suis expletis, naturæ cessere. Remansitinterim Wistanusinsæculo, specie non mente non animo sed corpore. Verumtamen utaltioris gradus exemplo in se virtutum speciem delinearel, paulatimque mundana dedisceret, Brihtegi Wigorniensis episcopi se curæ dedit. Suscepit eum libens antistes; et affinium suffragio et sua benignitate in juvene Dei gratiam favorabiliter exosculatus. Nec ille favori suo deerat; sed eum probitate morum etiam ab improbissimi et asperi propositi hominibus extorquebat; quippe a quo mens insolentior, vox præruptior, incessus fractior exsulabat: fugitans proterviæ, immunis petulantiæ; quodque ille D ætati maximo est ornamento, servantissimus custos verecundiæ. Cumulabat pectoris gratiam speciositas corporis; quam licet inter virtutes non numerem, non tamen omnino excludo, quia sicut ars opificis in commodiore materia elucet; ita virtusin pulchritudine forme splendidius eminet.

His artibus ita sibi amorem pontificis conciliaverat, ut ultro eum ad presbyteratum promoveret, quamvis ille vix ægreque ad consensum adduci potuerit. Memorabile in juvene, quod eo gradu se indignum putavit; nec minus quod acceptum dignis moribus illustravit. Nec ergo accipiendum aspiravit per arrogantiam; nec semel susceptum decoloravit per inertiam. Adeo inedia et omni parcimonia corpus attenuare, et animi vires dilatare curabat:

« AnteriorContinuar »