Imágenes de páginas
PDF
EPUB

21. Episcopo Pragensi mandatur, quatenus cum Nicolao Nicolai de Liticz super defectu natalium dispenset.

= .X.

Avinione, 1342 Junii 23.

V. f. . . episcopo Pragensi s. Constitutus in presencia nostra d. f. Nicolaus Nicolai de Lutitz, clericus tue diocesis, nobis humiliter supplicavit, ut cum eo super defectu natalium, quem patitur de presbytero genitus et soluta, et super eo eciam, quod tacito de defectu predicto se fecit, alias tamen rite, clericali caractere insigniri, quod defectu et aliis premissis nequaquam obstantibus possit clericali tonsura uti et ad omnes ordines promoveri et beneficium ecclesiasticum, eciam si curam animarum habeat, obtinere valeat, dispensare misericorditer dignaremur. Cum autem idem clericus, quem per certos examinatores 1) super hoc deputatos a nobis de litteratura examinari fecimus diligenter, inventus sit in illa convenienter idoneus ad ecclesiasticum beneficium obtinendum, nos de vita et conversacione ipsius clerici noticiam non habentes fraternitati tue, de qua plenam in domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta mandamus, quatenus consideratis diligenter circumstanciis universis, que circa idoneitatem persone fuerint attendende, si dictus clericus alias sit idoncus nec sit paterne incontinencie imitator, sed bone conversacionis et vite, aliasque sibi merita suffragentur) ad huiusmodi dispensacionis graciam obtinendam, secum super premissis auctoritate nostra dispenses, prout secundum deum anime sue saluti videris expedire. D. ut s. 2) [Auinione VIIII kal. Julii a. primo].')

[ocr errors]

Clementis VI A I/16. (V. 214) f. 293′ n. 448, super defectu natalium qu. 10 = V. 155 f. 436 n. 448. "),suffragnantur A. b) suppletum ab editore. 1) in A. sequitur hic: ,etc. ut in prima usque in finem', scilicet: ut in prima littera quaterni primi super defectu natalium, quae in eodem volumine fol. 220 continetur, unde etiam verba,super hoc deputatos — saluti videris expedire in isto numero suppleta sunt. - 2) scilicet ut in num. 415 eiusdem qua

terni 10.

22. Episcopo Olomucensi mandatur, quatenus cum Hermanno quondam Philippi de Olomucz super defectu natalium dispenset. Forma ut in n. 21.

Gratis pro deo.

Avinione, 1342 Junii 23.

V. f. episcopo Olomucensi s. Constitutus in presencia nostra d. f. Hermannus, natus quondam Philippi de Olomutz, acolitus Olomucensis, nobis humiliter supplicavit, ut cum eo super defectu natalium, quem patitur de presbytero genitus et soluta, et eciam super eo, quod tacito de dicto defectu clericalem tonsuram et omnes minores ordines, alias tamen rite, suscepit, quod huiusmodi defectu et aliis predictis nequaquam obstantibus possit huiusmodi tonsura uti et in susceptis ordinibus ministrare et ad omnes superiores ordines promoveri

et ecclesiasticum beneficium obtinere, eciam si curam habeat animarum, dispensare misericorditer dignaremur..... D. ut s. 1) [Auinione VIIII kal. Julii a. primo]. b)

Clementis VI A I/16 (V. 214) f. 297′ n. 480, super defectu natalium qu. 10 = V. 155 f. 438' n. 480. Ed. CDM. VII n. 419, RBM. IV n. 1143. a),super eo' suppletum in margine ab alia manu A. b) suppl. ab editore. 1) id est ut in num. 415 praecedenti.

23. Episcopo Ganensi mandatur, quatenus cum Johanne quondam Nicolai de Dobron super defectu natalium dispenset. Forma ut in n. 21.

.X.

Avinione, 1342 Junii 23.

V. f. . . episcopo Ganensi1) s. Constitutus in presencia nostra d. f. Johannes quondam Nicolai de Dobron, acolitus Wratislauiensis diocesis, qui sicut asserit tacito de defectu natalium, quem patitur de presbytero genitus et soluta, se fecit, alias tamen rite, ad omnes minores ordines promoveri, nobis humiliter supplicavit, [ut cum eo,]") ut dicto defectu et aliis premissis nequaquam obstantibus possit in susceptis ordinibus ministrare et ad superiores ordines promoveri ac ecclesiasticum beneficium obtinere, eciam si curam habeat animarum, dispensare misericorditer dignaremur. . . . D. ut s. 2) [Auinione VIIII kal. Julii a. primo]. b)

Clementis VI A I/16 (V. 214) f. 299 n. 490, super defectu natalium qu. 10 = V. 155 f. 439 n. 490. a) suppletum ab editore. b) suppl. ab editore. 1) Ubi episcopatus iste reperiatur, incertum est. In registro quidem Avinionensi,Gan' scriptum est, quod,Ganensis' legendum esse haud dubium puto; sed huius nominis episcopatum apud Gams inutiliter quaereres. Si autem in ‚Can', id est,Can[n]ensis' emendaretur, tam episcopatum urbis Cannae in Italia [Gams p. 865] quam illum titularem de Canna [in provincia Lycaoniae in Asia, Gams p. 452] significare posset. 2) id est ut in num. 415 praecedenti. Datum ut supra' suppletum ab alia manu A.

24. Episcopo Frisingensi mandatur, quatenus cum Leone Conradi dicto de Freiburg super defectu natalium dispenset. Forma ut in n. 21.

Gratis pro deo.

Avinione, 1342 Junii 25.

V. f. . . episcopo Frisingensi salutem. Constitutus in presencia nostra d. f. Leo Conradi, dictus de Friburch, presbyter Olomucensis diocesis, nobis humiliter supplicavit, ut cum eo super defectu natalium, quem patitur de coniugato genitus et soluta, et quod vigore cuiusdam dispensacionis invalide se fecit ad omnes ordines promoveri et ministravit in eis, quod dicto defectu et aliis premissis nequaquam obstantibus possit in dictis ordinibus ministrare, dispensare) misericorditer

dignaremur; nos. . . . fraternitati tue. . . . cum Johanni, episcopo Olomucensi, cui esset in hoc casu scribendum, ex certis causis scribere omittamus b) ad presens .... mandamus . . . . D. ut s. 1) [Auinione VII kal. Julii a. primo].°)

Clementis VI A I/16 (V. 214) f. 307′ n. 553, super defectu natalium qu. 11 = V. 155 f. 443' n. 553. a) suppletum supra A. b),omitamus' A. c) suppletum ab editore. est ut in num. 550 praecedenti.

1) id

25. Tilmanno Tilmanni de Lucemburgo) providetur ad supplicationem Johannis, regis Bohemiae, 1) de canonicatu ecclesiae sancti Castoris in Cardono, Treverensis diocesis, sub expectatione praebendae. D. Auinione kal. Julii a. primo. Forma ut in n. 6.

Avinione, 1342 Julii 1.

X X.

[blocks in formation]

Clementis VI A. I/15
- a),Lucembour' A.

(70) f. 49 n. 966, de praebendis vacaturis qu. 48 V. 156 f. 158 - 1) supplicatio ista non est reperta.

26. Arnoldo, nato n. v. Joffridi de Saraeponte, providetur consideratione Johannis, regis Bohemiae, 1) de canonicatu ecclesiae Argentinensis sub expectatione praebendae. ,D. Auinione kal. Julii a. primo. Forma ut in n. 6.

X X.

Avinione, 1342 Julii 1.

=

Clementis VI A I/3 (58) f. 347, de canonicatu sub expectatione praebendae qu. 14 V. 148 f. 398 n. 681. ) supplicatio ista non est reperta.

27. Johanni Sudeci de Marolio, clerico Johannis, regis Bohemiae, providetur ad supplicationem eiusdem regis1) de canonicatu ecclesiae Remensis sub expectatione praebendae. ‚D. Auinione kal. Julii a. primo. Forma ut in n. 6.

.X X.

Avinione, 1342 Julii 1.

Clementis VI A I/3 (58) f. 375', de canonicatu sub expectatione praebendae qu. 15 V. 148 f. 427 n. 725.-1) supplicatio ista non est reperta.

28. Petro de Waben, clerico Johannis, regis Bohemiae, providetur ad supplicationem ipsius regis1) de canonicatu ecclesiae sancti Donatiani Brugensis, Tornacensis diocesis, sub expectatione praebendae. D. Auinione kal. Julii a. primo. Forma ut in n. 6.

Avinione, 1342 Julii 1.

.X X.

Clementis VI A I/3 (58) f. 376', de canonicatu sub expectatione praebendae qu. 15 = V. 148 f. 424' n. 727. 1) supplicatio ista non est reperta.

[ocr errors]

29. Nicolao, nato Jacobi de Lambach,) providetur consideratione Johannis, regis Bohemiae,1) de canonicatu ecclesiae sancti Symeonis Treverensis sub expectatione praebendae. D. Auinione kal. Julii a. primo. Forma ut in n. 6.

[ocr errors][merged small][merged small]

Clementis VI A I/4 (59) f. 119', de canonicatu sub expectatione praebendae qu. 26 — V. 149 f. 101 n. 214. a) Lampach A. 1) supplicatio ista non est reperta.

[ocr errors]

30. Conrado, nato n. v. Conradi de Carpena, militis, providetur consideratione Johannis, regis Bohemiae, 1) de canonicatu ecclesiae sancti Gereonis Coloniensis sub expectatione praebendae. ‚D. Auinione kal. Julii a. primo. Forma ut in n. 6.

TE .X X.

Avinione, 1342 Julii 1.

www.

Clementis VI A I/4 (59) f. 342, de canonicatu sub expectatione praebendae qu. 33 = V. 149 f. 236' n. 478. -1) supplicatio ista non est reperta.

31. Nicolao dicto Pinchon providetur consideratione Johannis, regis Bohemiae,1) de canonicatu ecclesiae Abrincensis sub expectatione praebendae. D. Auinione kal. Julii a. primo. Forma ut in n. 6.

.X X.

Avinione, 1342 Julii 1.

Clementis VI A I/4 (59) f. 422, de canonicatu sub expectatione praebendae qu. 36=V. 149 f. 290 n. 574.

1) supplicatio ista non est reperta.

32. Waltero, nato n. v. Walteri de Masbourg,") militis, providetur consideratione Johannis, regis Bohemiae,1) de canonicatu ecclesiae Tullensis sub expectatione praebendae. D. Auinione kal. Julii a. primo. Forma ut in n. 6.

T= .X X.

Avinione, 1342 Julii 1.

Clementis VI A I/4 (59) f. 481', de canonicatu sub expectatione praebendae qu. 38 = V. 149 f. 335' n. 654. a) Mesembourch' A. 1) supplicatio ista non est reperta.

33. Johanni Nicolai de Geldonia providetur consideratione Johannis, regis Bohemiae,1) de canonicatu ecclesiae sancti Pauli Leodiensis sub expectatione praebendae. D. Auinione kal. Julii a. primo. Forma ut in n. 6.

Avinione, 1342 Julii 1.

.X X.

Clementis VI A I/14 (69) f. 543' n. 858, de praebendis vacaturis qu. 43 V. 156 f. 111 n. 858.) supplicatio ista non est reperta.

34. Johanni de Hoyo, clerico Johannis, regis Bohemiae, providetur ad supplicationem dicti regis1) de canonicatu ecclesiae Maguntinensis sub expectatione praebendae. D. Auinione kal. Julii a. primo. Forma ut in n. 6.

=

X X.

Avinione, 1342 Julii 1.

Clementis VI A I/15 (70) f. 50 n. 968, de praebendis vacaturis qu. 48 V. 156 f. 159 n. 968. 1) supplicatio ista non est reperta.

35. Mathaeo de Fara, capellano Johannis, regis Bohemiae, providetur ad supplicationem ipsius regis1) de canonicatu ecclesiae Laudunensis sub expectatione praebendae. ‚D. Auinione kal. Julii a. primo. Forma ut in n. 6.

T= .X X.

1

Avinione, 1342 Julii 1.

Clementis VI A I15 (70) f. 53′ n. 973, de praebendis vacaturis qu. 48 = V. 156 f. 161′ n. 973. — 1) supplicatio ista non est reperta.

« AnteriorContinuar »