Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cum

cum omnibus etiam hominibus habitantibus et habitaturis; in omnibus omninò rebus mobilibus, atque immobilibus; quidquid mei juris est, vel esse debet, ab integro, hoc tenore, ut Sancio Garcez et posteritas sua habeat ibi pro Jesu Nazareno, et pro sancto Petro, et episcopo prædicta sedis, quod hactenus pro me habuit; serviatque sibi quemadmodum mihi servire debuit; nisi ipse vel aliquis successorum suorum tale quid contra episcopum egerint, quod illud perdere debeat. Adjicio quoque huic donationi castrum vel villam quæ dicitur Tabernas, cum omnibus terminis suis cultis et incultis, exceptis his quæ sanctus Joannes, et episcopus Pampilonensis ibi habent ; ut teneat illud Fortunio Lopez, et posteritas sua eodem modo quo supra dictum est dictum est. . . . . . de Sancio Garzez. Do iterum prænominata sedi, episcopoque ac canonicis ibidem Deo militantibus villam quæ vocatur Banares, quæ est propè Orrios omnibus terminis suis cultis et incultis ac cunctis omnimodò rebus mobilibus et immobilibus, cum omnibus hominibus habitantibus et habitaturis, in omnibus et per omnia sicuti usque ad præsentem diem mei fuit juris ac possessionis ut possideat eam semper Jesus Nazarenus et S. Petrus et prædicta sedis episcopus, atque canonici liberam et ingenuam jure hæreditario sine alicujus molestia vel inquietudine. Concedo itidem in molendino quod est in flumine, et vocatur Adarabo, unam molam quam ibi habeo. In Boltania similiter dono unum mesquinum, qui nominatur Galindo Eneconis cum omni progenie sua, et cum omnibus sibi pertinentibus, tam mobili bus, quam immobilibus. Corroboro necnon et domos quas antea jam dicta sedi dederam, cum alodiis ad se pertinentibus. Addo etiam omnes tendas adhærentes ipsi ecclesiæ, exceptis illis quas dederam S. Pontio, ab angulo ecclesiæ usque ad alterum angulum. Augeo quoque pardinam quæ dicitur Borbata que est juxta Fanianare cum omnibus terminis suis cultis et incultis, sicut de ceteris superius scriptum est. Subjungimus etiam ad honorandum altare Jesu Nazareni, qui mihi et patribus meis gloriosas concessit victorias, quod episcopus et canonici de sede teneant tres ecclesias in hac libertate quod major sacrista disponat de eis ad suam voluntatem sine voce vicinorum et ponat ibi capellanos, quos voluerit, et abbates nunquam ponantur ibi per vicinos. Sunt autem nomina villarum, Fraella, et Tramacet, et Placentia, quarum altaria facio libera sicut de illa sede sunt majori.

Hæc omnia superius descripta, ego Petrus Dei clementia rex una cum filio meo Petro laudo et confirmo bono animo, ac spontanea voluntate, ut semper episcopus, et canonici prædicta sedis libera et ingenua atque intemerata absque omnium omninò viventium molestia et inquietudine possideant, et hoc signum corroborationis manu propria facio, sub præsentia archiepiscoporum, atque episcoporum præscriptorum necnon et domini Frotardi Tomeriensis abba

[ocr errors]

tis; et Raymundi Leierensis; et Pontii Abaniensis; et Gregorii Geirerensis; et domne Sancia comitissa amitæ meæ ; et Adephonsi fratris mei.

NOTA.

El rey de Aragon y Pamplona Pedro primero restauró la catedral de Huesca y dándola al obispo Pedro, que se titulaba de Aragon, comenzó á titularse de Huesca, como en tiempo de los godos.

Los condes habian creado el obispado: su primera catedral habia estado en Sasabe, pueblo sito en lo mas fragoso del Pirineo. Despues en Siresa, lugar fortificado, pero ya mas á la falda meridional de los montes. Luego en san Juan de la Peña de Oriel, célebre monasterio benedictino. El rey Sancho Ramirez la trasladó á la ciudad de Jaca; y ahora su hijo Pedro la restituye á la primitiva de Huesca.

Para todo esto se contentó con proceder de acuerdo con los prelados que seguían entónces su corte, y fueron Berengario, arzobispo solo titular de Tarragona; Amato, arzobispo de Burdeos; y los obispos Pedro de Pamplona, Fulcon de Barcelona, Sancho de Lescár, y Pedro de Aragon interesado en el asunto.

Núm. 43.

Bula del papa Urbano segundo á 24 de junio de 1097, de la cual consta que la demarcacion del obispado de Pamplona es la misma que habia hecho el rey de Navarra Sancho cuarto.

3.

Archivo de Pamplona, y Sandoval en la Historia de sus Obispos, páj. 141.

Urbanus episcopus, servus servorum Dei. Dilecto fratri Petro pam

pilonensi episcopo, ejusque successoribus canonicè substituendis in

[ocr errors]
[ocr errors]

perpetuum. Justis votis assensum præbere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit. Qui licet indigni justitiæ custodes atque præcones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi Domino disponente videmur existere. Tuis ergo frater charissimæ atque in Xpto. reverendissime postulationibus exorati, Pampilonensem ecclesiam, cui Deo auctore præsides, per præsentis privilegii paginam apostolica sedis auctoritate munimus. Ipsam itaque ecclesiam cum universis, qua sui juris sunt, ab omni potestatis secularis jugo liberam fore sancimus, ita ut nulli imperatorum, regum, vel alicujus ordinis principum liceat quamlibet in ea dominationem exercere, conditionem aut exactionem imponere. Omnes verò tui episcopatus ecclesiæ secundum sanctorum canonum institutiones in tua ac successorum tuorum potestate, et ordinatione consistant, in quibus nominatim S. Salvatoris Leierensis, et S., Maria Iracensis vestræ dispositioni commitimus abbatias: decimas quoque de contermino et paria Cæsaraugustæ civitatis, sive de ceteris saracenorum terris tuo episcopatui adjacentibus, quas à regibus et principibus impetrasti, vel impetraveris tibi ac tuis successoribus confirmamus. Sane fines episcopatus tui, quemadmodum in authenticis scriptis continetur videlicet in his qua Pampilonensis ecclesia à rege Sancio majori habuit, qui diligentius perquirendo, sæpe dicta ecclesiæ, et aliis quam pluribus ecclesiis, ea quæ sui juris fuerant, et quæ diu quorumdam pravorum hominum vexatione perdiderant, fecit restitui) fines et limites inquam episcopatus Pampilonensis sunt, à penna Punicastri usque Iberum flumen, ab Ibero usque ad flumen Gallicum, à Gallico usque Calcones, stantibus intra hos termmos ecclesiis ecclesiis de Aguer et Murel, et super Cæsaraugusta, et de Lusia, et de Unocastello, et de Sos, et aliis multis ; et de Calcones usque ad S. Sebastianum in ripa maris. Hos inquam fines tam tibi quam successoribus tuis perpetuo possidendos præsenti decreto sancimus salva S. sedis apost. auctoritate. Quidquid præterea in futu— * rum Pampilonensis ecclesia largitione regum, comitum aut principum seu quorumlibet oblatione fidelium, Deo volente, legitimè poterit adipisci, tibi tuisque successoribus ratum semper integrumque permaneat. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat eamPut dem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis seu ilicitis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur tuis, tuorumque successoribus, qui catholici fuerint, et eorum qui illic debitum domino famulatum persolverint usibus omnimodis profutura. Si qua ergo in crastinum ecclesiastica sæcularisve persona hujus privilegii paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo, tertiò ve, commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore, ac sanguine

Brusque

Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu-Christi, aliena fiat atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem ejusdem ecclesiæ jura servantibus sit pax domini nostri Jesu-Christi quatenus et hi fructum bona actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Datum apud beati Pontii monasterium per manum Joannis, sanctæ Rom. eccles. Diac, Card. VIII kalendas julii indictione IIII, incarnationis Dominica, anno MXCVII, pontificatus autem domini Urbani II papæ IX.

NOTA.

Pongo la bula de Urbano segundo para que se conozca que cuando los papas comenzaron á tomar conocimiento de la demarcacion de obispados y demas ramos de disciplina esterna, relativa á las divisiones diocesanas, citaban los hechos de los reyes antiguos, y no los reprobaban ni declaraban inválidos; antes bien los adoptaban y confirmaban.

Podria yo publicar muchas bulas del siglo duodécimo, y aun algunas de los últimos años del undécimo, reducidas únicamente á designar específicamente las diócesis conforme las habia demarcado tal ó tal rey..

[ocr errors]

Esto mismo testifica que los papas conocian perfectamente haber pertenecido todo á la potestad esterior del soberano territorial, y que no era todavía tiempo de gritar en este punto sobre la nulidad de tales decretos que pretendieron persuadir en los siglos XIII y siguientes.

[ocr errors]

Núm. 44.

Traslacion de la catedral del obispado de Mondoñedo al valle de Brea por la reyna doña Urraca en 1.o de marzo de 1117.

$ *

Esp. Sagr. tom. XVIII. Apénd. XIX. polnu

[ocr errors]

Notum quidem est et certum auctoritate domini papa et Tole

tani archiepiscopi (sicut in Palentino' concilio ab eodem archiepiscopo, et à quampluribus episcopis, et regina, et comitibus Hispaniæ fuit pertractatum, et certa ratione perconfirmatum ) Mindoniensem sedem esse mutatam et possitam in Vallibriensi loco. Quapropter ego Urraca Dei gratia totius Hispania regina, et imperatoris domini Adephonsi, reginæque Constantiæ filia, in honorem sanctæ et individuæ Trinitatis, et omnium Sanctorum, videlicet gloriosissima Dei genitricis Mariæ, ad cujus honorem sedes illa ibi fundatur et construitur, pro salute animæ meæ et parentum meorum do et con firmo illi Vallibriensi sedi cautos in omni circuitu per istos terminos, scilicet per petram fixam de Auream, et inde per Palumbarium, et inde ad Paramium per portam Rubinia, per Framir, per furcam Tedoni, per Salsurolum, per petram Sandiani, et inde per pontellias de Arrogio, et inde adpenham Texuneyra, et inde ad aquam vertentem de Serrapio, et inde ad fogium de Algara, et inde ad Edradas de Lagu, et inde ad castrum de Seixas, et inde per mestas, et inde finitur in cauto de Villanova, et inde per mes tas de Lourenzana et Masina usque in cautos de S. Martino. Omnia illa quæcumque ego regina domina Urraca habeo infra termi nos istos, scilicet homines, et hæreditates, et caracterem, et voforumet directum, fofum ab integro dono et concedo Vallibriensi sedi, et episcopo domino Munioni et successoribns ejus. et possideatis

cem

istum cautum, ævo, perenni sæcula cuncta. Et ita do vobis

qu

istum cautum, ut sit conjunctum cum illo de Laborata. Et quæ cumque persona eum disruperit, sexcenta millia solidorum et sexcenta et sexaginta sex ad partem supradicta sedis, et episcopi quietè persolvat. Et cum omnibus jam dictis et tota sua fossadaria illum cautum supradicta sedi ego regina domina Urraca dono perpetualiter, et confirmo. Et si aliqua persona, quæcumque sit, hoc testamentum quod ego regina domina Urraca mandavi fieri pro salute animæ meæ et parentum meorum ad honorem S. Mariæ, et vobis episcopo domino Munioni et successoribus vestris, corrumpere voluerit, sit excommunicatus. Amen. Et sit damnatus cum Juda traditore, et cum Datam et Abiron, et pectet quingentas marcas

« AnteriorContinuar »