et Damianum, vel alibi prout nacio duxerit ordinandum, per modum qui sequitur: videlicet quod in octo festis principalibus, quinque scilicet beate Marie, festo sancti Nicholai, sancte Katerine et sancti Edmundi regis in quolibet istorum octo festorum distribuantur duodecem solidi parisiens. dictis duodecem magistris sic, quod quilibet magister pro vesperis habebit quatuor denarios et pro missa octo denarios; in quadragesima vero die veneris pro completorio III denarii cuilibet et pro missa in sabbato VI denarii, ita quod in quolibet festo principali distribuentur duodecem solidi, in festo vero minus principali sicut in quadragesima novem solidi. Si autem omnes duodecim magistri in horis pretactis non interfuerint, dicta summa duodecem solidorum in festis principalibus et IX solidorum in minus principalibus totaliter distribuetur magistris in vesperis vel in missis tunc presentibus, sic quod si non sunt nisi duo vel tres presentes, tantum habebunt scilicet XII vel novem solidos modo predicto, et quilibet receptor, qui pro tempore fuerit, distribuet pro festis in sua receptoria accidentibus et conputabit in fine sue receptorie. Summa vero totalis dictarum distribucionum per annum septem libre parisiens. et XII denarii, que quidem summa alias distribuebatur inter magistros predicte nacionis sicut et cetera recepta, et ipsam de receptis suis principalibus, scilicet de pecunia nacionis modo quo dictum est defalcantes pro distribucionibus dictis ad honorem dei ordinaverunt. Ad quod statutum perficiendum interfuerunt magistri infrascripti: Iohannes de Waltirstona tunc temporis procurator dicte nacionis, Robertus de Pillemor, Bertoldus de Constancia, magister Petrus de Veteri Campo, Gosswynus de Zutphania, Petrus Strangonis de Dacia, Stephanus de Sancto Andrea, Iohannes de Wedale, Theodoricus de Novimagio, Iohannes de Scenighen, Iohannes Consilii, Patricius Brune, quod quidem statutum predicti magistri fide media confirmaverunt et in posterum defendere promiserunt. Statuerunt eciam magistri prenominati, quod determinantes vel licenciati prout alias fuit ordinatum predictis horis intersint, et qui defecerit in vesperis vel conpletorio solvet quatuor denarios, pro missa septem denarios, quos si non solverit cum fuerit requisitus per bedellum ex parte nacionis, solvet pro contumacia sua unam libram cere pro luminari Beate Virginis. Item concesserunt dicti magistri, quod in festis minus principalibus scilicet in quadragesima duo bedelli haberent novem denarios inter ipsos distribuendos et in octo festis principalibus duodecem denarios, si intersint missis et vesperis modo prenominato, ita quod illi duo bedelli in quolibet festo habebunt porcionem unius magistri. Summa 1 S. das Statut bei Du Boulay, De patronis IV nationum Universitatis (Parisiis 1662), p. 128. pro bedellis XI solidi et IX denarii; summa totalis et magistrorum et bedellorum VII libre XII solidi et IX denarii. [1333.] (Fol. 15.) Tempus procuracionis magistri Iohannis de Waltirstona Scoti. Anno Domini MCCC XXXII convocatis omnibus magistris actu regentibus in nacione Anglicana continuatus fuit in procuratorem dicte nacionis predictus magister Iohannes de Waltirstona Scotus die martis proxima ante festum beati Gregorii pape, tempore cujus licenciatus fuit dominus Iohannes de Constancia sub magistro Bertoldo de Constancia, cuius bursa III solidi. 1 Item licentiatus fuit dominus Iohannes de Rate sub magistro Roberto de Pilemor, cuius bursa IIII solidi. Item licenciatus fuit dominus Philippus de Brechyne sub dicto magistro Iohanne de Waltirstona, cuius bursa nichil. Item licenciatus fuit dominus Henricus de Warendorpe sub magistro Petro de Veteri Campo, cuius bursa VIII solidi. Item licenciatus fuit dominus Henricus de Tegnageth sub magistro Theodorico de Novimagio, cuius bursa VI solidi. Item licenciatus fuit dominus Neso de Ramesby sub magistro Roberto de Pilomore, cuius bursa III. 2 Item dominus Thomas de Bray Anglicus reputabatur in nacione pro determinante ex eo quod determinaverat in Anglia et solvit pro bursis et scolis III libras cum dimidia. Item idem dominus Thomas licenciatus fuit sub magistro Iohanne de Wedale, cuius bursa sex solidi. Item dominus Willelmus de Kantebrugia reputabatur in nacione pro determinante, eo quod determinaverat in Anglia, cuius bursa nichil. Item idem dominus Willelmus de Brugia licenciatus apud sanctam Genovefam, fuit gallicatus cuius bursa nichil, sed non erat licenciatus 5, ymmo examinatus recessit sine licencia, quia nacionis predicte Anglicane. [1333.] 3 4 noluit iurare statuta 6 Tempus procuracionis magistri Goeswini de Zutphania. In crastino beati Marci anno supradicto iuravit michi Willelmo de Zidewinde vices gerenti procuratoris nacionis Anglicane dominus 1 9. März. 2 Jourd. Baimburgia. $ Undeutlich; nachträglich darüber geschrieben. Das Folgende mit anderer Schrift. 6 Jourd.: Guillelmi. Er erscheint auch bei tulus vom Jahre 1348. 7 26. April. 5 Jourd.: hoc nominatus. Jourd. no. 526 (irrig: Midewinde) und im Ro Willelmus Dunbaer sive de Grinlaw Scotus licentiatus sub magistro Roberto de Pulmur [Pillemor], cuius bursa IIII solidi. Item licenciatus fuit dominus Adolphus de Anchermont sub magistro Petro de Veteri Campo, cuius bursa nichil. Item licenciatus fuit dominus Reinerus de Aquisgrana sub magistro Iohanne de Sceneghen, cuius bursa VI solidi. Item Anno Domini millesimo CCC XXXIII convocatis magistris actu regentibus in nacione Anglicana electus fuit in procuratorem dicte nacionis magister Iohannes de Waltirstona die martis proxima post festum Philippi et Iacobi tempore cuius licenciatus fuit dominus Cristianus de Elst sub magistro Theodorico de Novimagio, cuius bursa IIII solidi. Item dominus Nicholaus Loude 2 sub magistro Petro de Dacia, cuius bursa V solidi 3. [1338.] (Fol. 29.) Tempus procuracionis magistri Ulrici Item 5 anno predicto Domini in crastino beati Bartholomei convocatis omnibus magistris de nacione Anglicana, ut moris est et per iuramentum eorum ad sanctum Maturinum ad faciendum et eligendum novum procuratorem, ego magister Ulricus de Augusta continuatus fui in procuratorem a maiore parte unanimi de consensu, videlicet a magistris Hugone Scoto, David Scoto, Iohanne de Constancia, Wernhero Wolfram, Churado de Monte Puellarum 7. Acta sunt hec que sequntur. Item in die sancti Bartholomei convocatis omnibus magistris de nacione Anglicana ad sanctum Marturinum hora prime propositum fuit in deliberacione magistrorum predictorum tunc presencium: utrum placeret per modum expedientis, quod quedam pecunia qua tenebatur magister Chunradus nacioni, daretur ex parte nacionis, ut appellacio magistri Corradi de Monte puellarum propter privationem suam micte 3 Alles Vorhergehende hat Jourdain, Index chronologicus, no. 525 edirt. Dieser darf nicht mit dem Protonotar Ludwig des Bayern, Ulrich der Hofmaier, verwechselt werden. Unserer hiess zudem Ulricus Leupoldi, wie aus dem kurzen, unten S. 269 edirten Rotulus hervorgeht. Verschieden von beiden ist ein anderer magister Ulricus de Augusta, welcher in den Reg. Supplic. Clementis VI. an. 3, tom. 2, fol. 71b erwähnt wird. 5 Am obern Rande: Tertius sexternus. 6 25. August. 7 Vgl. Riezler, S., Die literarischen Widersacher der Päpste zur Zeit Ludwig des Baiern, S. 288; Allg. Deutsche Biographie, und Pfeiffer, Das Buch der Natur von Konrad v. Megenberg, S. IX, und unten Abhandlung.. 1 retur ad curiam, que quidem pecunia erat deputata pro luminaribus Beate Virginis et infra V dies vel sex excogitaretur via acquirendi et habendi pecunia[m] alia[m], que poneretur loco pecunie concesse seu tradite pro litera appellacionis predicte ad curiam Romanam et solverentur luminaria Beate Virginis. Diliberavit deinde major pars nacionis, quod placuit ei et esset expediens, quia nacio tunc non habebat aliam pecuniam et quatenus esset pro honore nacionis. Presentes fuerunt magistri: ego magister Ulricus de Augusta 3, procurator; magister Hugo Scotus, Chunradus de Monte Puellarum, magister Andreas de Polonia, magister Iohannes de Gasparde, magister Theodoricus de Traiecto, magister Wernherus Wolframmi. 4 Item die iovis post festum sancti Egidii et Lupi magister Chunradus de Monte Puellarum exposuit XXI denarios parisiens. in una taberna iuxta abbatem de Cluniaco unacum quatuor procuratoribus et aliis magistris, qui tunc ibidem fuerunt. 6 5 Item die sabbati quatuor temporum ante [festum sancti] Michahelis expendimus nos tres procuratores ad falces cum aliis magistris trium nacionum XV solidos, de quibus nacio nostra solvit V solidos. Item uno vespere cum de sancta Jenovefa venimus ad barbam▾ auream expendimus ego, magistri Chonradus et Andreas de Polonia cum aliis magistris trium nacionum XVI denarios nomine nacionis. 8 Item anno ut supra in crastino beati Mathei convocatis magistris singulis de nacione Anglicorum ad sanctum Iulianum pauperem ego magister Ulricus fui continuatus et de novo electus in procuratorem predicte nacionis per pluralitatem vocum predictorum magistrorum. Magistri eligentes fuerunt scilicet Iohannes de Constancia, Wernherus Wolframmi, Andreas de Polonia et Conradus de Monte Puellarum; magistri vero, scilicet Iohannes de Gasparde, Theodoricus de Traiecto elegerunt magistrum Phylippum Scotum, qui tunc absens fuerat et non interfuit congregacioni nec fuit tunc regens verus, cui eciam magister Hugo dedit vocem suam condicionaliter, si esset ydoneus eligi vel vellet acceptare, si non, ipse ex tunc michi tradidit vocem suam. Acta sunt, que secuntur: (Fol. 29.) Item exposui ego magister Ulricus de Augusta pro honore et nomine nacionis ad Barbias iuxta domum elevantis circa festum sancti Michahelis XVIII denarios, videlicet quibusdam magistris propinando, scilicet Picardorum et Normanorum. 1 Jourd.: pendetur. 2 Jourd.: quantum. 5 19. September. 3 Jourd.: Anglia. Anglicorum, und wahrscheinlich Picardorum et Normannorum. 7 Handschrift: varbam. 8 22. September. Item dominus Suno de Swecia incepit sub magistro Philippo Scoto; [sub] magistro Chunrado de Monte Puellarum, sub quo fuit licenciatus, incipere non potuit, quia privatus fuerat; cuius bursa IIII solidi. Item ego magister Ulricus dedi XVI solidos magistro Grimerio de receptis a magistro Sunone de Swecia, quos nacioni Anglicane mutuarat in appellacione transmissa ad curiam. Item in crastino sancti Dionisii convocatis omnibus a domino rectore Iohanne de Vimarcio ad sanctum Iulianum pauperem ad eligendum novum rectorem predictus rector nolebat ponere in deliberacione, utrum novus rector debet eligi; dicebat, quod nollet propter presenciam magistri Chunradi de Monte Puellarum, quem ipse dicebat esse privatum propter quandam discordiam prius motam inter tres naciones, scilicet Picardorum, Normanorum et Anglicorum ex una parte, et nacionem Gallicorum et magistrum Cristianum ex altera parte. Accidit, quod predictus magister Chunradus exivit de sancto Iuliano [nescio quo motu ductus 2] quia ab Universitate fuit totaliter privatus. Interim predictus rector posuit in deliberacione, utrum placeret eligere novum rectorem. Naciones quatuor traxerunt se ad partem. Naciones Gallicorum, Picardorum et Normanorum electores rectoris concorditer eligerunt; nacio vero Anglicorum nondum eligerat. Magister Chunradus predictus venit et sedit ad nacionem suam, quem nacio et maior pars facultatis non dicebant nec habebant pro privato, et volebat eligere intrantem cum nacione sua. Tunc predictus magister Christianus cum aliquibus personis nolebant procedere ad eligendum intrantem; exceperunt contra iam dictum magistrum Chunradum. Ego vero magister Ulricus tunc procurator videns quod tarde erat quasi hora nona Nostre Domine processi ad eligendum electorem, ne rector mitteret pro iuniore theologo, qui loco electoris nacionis nostre intraret 3. Primo protestabar, quod si aliquis interesset eleccioni electoris, qui ibi non deberet esse propter quamcumque causam vel cuius vox esset gratiosa, quod eiusdem presencia eleccioni in nullo (Fol. 30.) preiudicaret neque ejus vox ac vota valerent neque nocerent. Sic vero induxi sufficienti prehabita protestacione in singulis magistris eiusdem nacionis ibidem presentibus eosque per eorum iuramenta requirendo, ut electorem eligerent. Magister vero Suno de Swecia, qui tunc erat iunior magister, elegit me magistrum Ulricum de Augusta procuratorem existentem. Postea induxi in magistris videlicet Theodorico de Traiecto, Iohanne de Brabancia. Nolebant eligere aliquem pro intrante, quia dicebant, quod eleccio nulla esset propter pre 1 10. October. 2 Diese Worte durchstrichen und darüber geschrieben: quia . . . privatus. 3 Cf. Chartul. Universitatis Parisiensis, ed. Denifle, no. 492. |