Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quemque ipse edidit in suo Catalogo, omissis tamen indicationibus foliorum etc. quae auctor accurate addiderat. Hunc Indicem, adiectis annotationibus bibliographicis, hic integre litteris cursivis et grandioribus edimus.

Tabula de contentis per ordinem in hoc libro hoc [sic]. 1. Decretalis domini Ioannis pape XXII Quorumdam exigit [fol. 182a].

2. Item alia eiusdem Quia nonnumquam [fol. 182a].

3. Item alia eiusdem Ad conditorem canonum, carta prima [fol. 182b].

4. Item alia Cum inter nonnullos, carta ija [183c). 5. Item alia incompleta Quia quorumdam mentes, incompleta, Quia quorumdam mentes [sic]. Cart. 2 [183d].

Textus integer buliarum nn. 2, 3, 4; fragmenta breviora aliarum. En initium finisque bullarum iuxta Cod.: 1) Quia quorumdam... et nox nocti scientiam manifestet». Cf. BF, t. V, n. 289, p. 128. 2) « Quia nonnunquam... pont. nostri anno VI». Ibid., n. 464, p. 224 et sqq. Ad conditorem... nostri anno VII», est redactio brevis huius famosae bullae. Cf. BF, t. V, p. 235 et sqq. in nota. - 4) Cum inter... pont. nostri anno VIII». Ibidem, n. 518, p. 256 et sqq. 5) < Quia quorumdam... in ratione predicta premittitur, videlicet. Ibid., n. 554, n. 211 et sqq.

3)

[ocr errors]

6. Questio qua cuilibet rei renuntiatur tam in proprio quam in communi ceteris paribus etc. Carta 3a [184a-185c].

Incipit: << Utrum professio qua cuilibet rei renuntiatur tam in proprio quam in communi sit perfectior et magis meritoria, ceteris paribus, quam illa qua renuntiatur in proprio tantum. Quod non: tum est quia impossibile in rebus usu consumptibilibus, in quibus usus non potest a proprietate et dominio separari per constitutionem Ad conditorem. Contra: Extra De verborum significatione, Exiit, lib. 6, dicimus quod abdicatio proprietatis omnium rerum etc.». Fol. 4c (185c) Explicit: Igitur dicere quod Christus nichil habuit, viam perfectionis ostendens, iure proprietatis et dominii nec in speciali vel communi est hereticum; et concedo quod Christus et apostoli habuerunt ius emendi et vendendi in rebus ecclesie etc. et non sequitur ergo habuerunt ius et dominium in rebus ecclesie, sicut nec sequitur de prelatis ecclesie qui sunt solum dispensatores bonorum ecclesie et non domini proprietarii de constitutione Inter nonnullos ».

«

Quaestio anonyma sed certo auctoris franciscani et posterior 12 nov. 1323, datario bullae Cum inter nonnullos quam citat.

7. Quod cum dominio Christi respectu rerum temporalium, in quantum Deus, stetit summa paupertas excludens omne dominium humanum. Carta 4 [185c-190a].

Quaestio anonyma, probabiliter eiusdem auctoris, qui etiam hic fol. 8 (1896) iterum citat bullam Cum inter nonnullos ». Responsio ad quaestionem incipit fol. 5 (186a): « Dicendum, non esse utendum in hac materia terminis proprietatis et dominii secundum acceptionem iuris canonici vel civilis vel secundum modum loquendi eorumdem, sed solum ad intellectum quem communiter homines habent in Ecclesia qui non sunt exercitati in terminis istorum iurium, sive simplices sancti instructi in Scriptura sacra magis vel minus, quia talibus terminis videtur sacra Scriptura uti; unde etiam sancti exponentes Scripturam sacram talem modum loquendi ut in pluribus observare videntur; et licet tales viri communes non sint exercitati in iure hoc vel illo, tamen ipsi concipiunt et intelligunt vitam Christi et apostolorum. sicut alii, et illud quod intelligunt in communi modo loquendi hominum exprimere possunt, licet iura non didicerint. Similiter religiosi votum emittunt de paupertate servanda et tamen certum est quod terminos utriusque iuris ignorant ». Fol. 9 (190a) Explicit : « 12° et ultimo argui potest ex statuto quod dicta ordinatio prelatis ecclesiarum erat gravis et molesta, primo quia oportuit eos litigare et opponere se contra romanam Ecclesiam que ipsorum esse capud noscitur et magistra ». Argumentatio non continuat et solutio incompleta manet.

8. Quedam impugnationes Guillelmi Ocham, contra constitutiones pape Ioannis 22. Carta 9 [190b-192c]. Incipit: Que sequuntur exceptuata sunt de tractatu in Guillelmi Okam inpugnatione constitutionum pape Ioannis Ad conditorem et Cum inter. Quod semel per summos pontifices, Dei vicarios, per clavem scientie est diffinitum esse de fidei necessitate, non potest per successorem aliquem in dubium revocari, secus autem est de hiis que statuuntur per clavem potentie, nam sepe pro vario tempore expedit fieri unum et alio tempore expedit prohiberi etc. ». Fol. 11 (192c) Explicit: Set habens ius utendi potest invito quoque uti et in iudicium contra dominum litigare ».

Cf. AFH VI (1913), pp. 209-233; 439-465; 654-669; Müller, Einige Aktenstücke, ZKG VI, pp. 108 et sqq.

9. Item decretalis dicti pape Ioannis 22, que incipit: Ioannes etc. Quia vir reprobus etc. Incompleta videtur. Carta 14 usque ad 22am [195a-203d].

Incipit : Ioannes episcopus servus... Quia vir reprobus Fol. 22d (203d) Explicit : « Et per consequens articuli fidei que habent per Scripturam sacram probari redduntur dubii et merito: non enim in ». Textus incompletus bullae, pauca tantum desunt. Cf. BF, t. V, n. 820, p. 408-449b.

10. Improbatio dicte decretalis prolixa sev appellatio facta per dictum Michaelem cum sotiis, edita per fratrem Franciscum Rubeum de Esculo, que incipit. De patre impio queruntur filii. Carta 23 usque ad 85 et aliquid deficit [1–63d].

Fol. 23 (1) in margine superiori legitur indicatio antiqui catalogi No 32; deinde titulus, cuius verba quaedam abrasa fuere: « Incipit improbatio magistri Francisci de Esculo Ordinis Minorum contra libellum domini Iohannis (abrasa quaedam] qui incipit Quia vir improbus, quem libellum dicta improbatione probat esse... » [abrasa quae dam]. En prologus huius libelli: « De patre impio queruntur filii. Eccl. XLI c. Pater equivoce solo usurpatoque nomine, de quo iure ac merito filii queruntur oppressi, condam est dictus Ioannes xxij, qui de excelso vento peregrine doctrine iactatus, in veritate non stetit sed universi pater effectus mendacii, tamquam potens in iniquitate non desinit subvertere vias Domini rectas quas ab initio sui coluere priores; nec est contentus vorare Altissimi filios nisi etiam adversus regem celi virus sue perfidie impudenter emittat, et cum iam esset tempus ut serio tandem rediret ad lucem, pressus malitie tenebris, audactius impingit in ipsam, verum hostiliter expugnando et falsum defendendo pro viribus, sicut evidenter apparet ex sua responsione erronea, frivola et nulla ad appellationem minorem et brevem generalis Minorum, quia appellationem maiorem latenter, sicut adversarius legis et fidei, inique subticuit. Et licet eius perversa et insana responsio adeo sit insufficiens et nulla ut impugnatione nequaquam indigeat, quia ipsa se ipsam multipliciter impugnat et destruit, ut in sequentibus apparebit, tamen ne videatur de sua malitia gloriari et erroneum vero prevalere credatur, breviter, ut sequitur, ipsam per ordinem duximus repellendam ». Explicit:

« Et ita verba predicta apostoli 'quare non magis accipitis quare non magis fraudem patimini' sunt referenda ad iudicium contentiosum, de quo ante premiserat, et non ad fraudem et dolum quem ipsi committebant cum de fraude et dolo nihil fuerit in prioribus prelocutus et comparatio quecumque referenda est ad antecedens ». Manu centiori additur: Hic deficit. Ast amanuensis qui totum libellum exaravit, ipse scripsit: Explicit improbatio magistri Francisci de Esculo.

re

Est continua refutatio bullae Quia virreprobus» (16 nov. 1329) cuius verba ex integro saepe afferuntur. Argumentatio fundatur tota testibus sacrae Scripturae, Patrum et Iuris canonici uti etiam videre est in Appellationibus » Michaëlis Caesenatensis. Refutatio habet 46 partes manu recentiori in margine signatas. Nihil continet quod historiam huius famosae controversiae illustrare possit. Loquens de Ioanne XXII auctor utitur epithetis vere iniuriosis, v. g.: « Iste insanus, insulsus, hereticus, perversor, fremens contra apostolos, delusor, abusor, pervertens iura humana et divina, subversor» etc., quae saepe adhibentur ab auctore. Erronee utique hic libellus ab auctore Indicis vocatur Ap

pellatio facta per dictum Michaelem de Cesena edita per fratrem Franciscum. Michael ipse in sua epistola 24 ian. 1351 inter refutationes ab aliis scriptas citat etiam hanc Asculani: « Praedictus quoque Iacobus haereticus [Ioan. XXII] ultra praedictas haereses superius specificatas, plures alias damnatas haereses notorias et manifestas in dictis suis statutis et libellis publice dogmatizat, quae seriatim continentur et explicantur tam in appellationibus meis per me adversus dictum Iacobum et eius haereses interiectis, quam in aliis libris allegationum compositis per excellentes magistros in sacra pagina, quarum primus incipit 'De patre impio queruntur filii'; alius incipit 'Principales haereses', tertius Quicumque vult salvus esse' et rationibus et auctoritatibus divini iuris et sanctorum doctorum Ecclesiae ac definitionibus sacrorum conciliorum Ecclesiae catholicae convincuntur (Cf. BF, t. V, p. 438 in nota). Huic textui innitentes tempus exarati huius libelli Asculani assignare possumus cum certitudine inter 16 nov. 1329 (datum Bullae quam refutat) et 24 ian. 1331 (datum epistolae Michaëlis). In sua confessione fidei facta anno 1343 Franciscus Asculanus expressis verbis veniam petit de omnibus quae unquam scripserat contra Ioannem XXII et eius constitutiones apostolicas: Et doleo et me poenitet quod unquam aliquid scripserim... contra ipsam [bullam Cum inter»] et specialiter de verbis excessivis, quae, credens zelare pro Ordine meo, adversus prefatum dominum Iohannem scripsi, dixi vel feci ». Cf. BF, t. VI, p. 150; Sbaralea, Supplem., p. 243.

3

α

11. Quod dominium rerum temporalium est de iure positivo, non nature, sic enim omnia sunt communia. Carta 85 [63d-64a].

Incipit: «Secundum aliquos divisio domini[or]um rerum temporalium est de iure positivo non nature, sic enim omnia sunt communia, quia illud est de iure nature quod convenit homini secundum statum nature vel innocentie; set in statu illo omnia erant communia, unde in prima parte decretorum dicit Gregorius: ius nature est omnium rerum una communis possessio». Explicit: sed postea crescente malitia et avaritia in omnibus, propter violentias cohercendas de communi assensu populi divisio dominiorum facta est de iure politico et civili; et quantum ad hoc dicit Augustinus ubi supra: iura imperatorum etc. ».

12. Utrum Apostoli habuerint dominium rerum temporalium in communi 86. Cuius sit hec questio ignoro; durat usque ad 93 cartam [64a-71d].

In margine manus antiqua notavit: « Quaestio Francisci de Mayrone ». Initium omnino idem est ac illud quaestionis dicti auctoris: « Utrum Apostoli habuerunt rerum temporalium dominium in communi. Quod sic, Act. 4: Erant illis omnia communia». Cf. Sbaralea, Supplem., p. 270, qui etiam citat codicem quem hic describimus. Fol. 86b (64b): Ad oppositum, primo quia Augustinus Regulam suam secundum formam apostolicam instituit ». Sequuntur 80 obiectiones cum 80 solutionibus.

Cum prae manibus non habeamus alios codices huius quaestionis Mayronis decidere non possumus utrum sequentia Ad oppositum » etc., quae incipiunt littera maiuscula caerulea, et currunt usque ad fol. 93d (71d) reapse pertineant ad textum Mayronis. Explicit: 80m. Apoc. 2: Episcopo Smirne scribitur: Scio paupertatem tuam et tribulationem sed dives es et blasphemaris ab hiis qui se dicunt iudeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga satane etc. Sequitur: Habebitis tribulationem diebus X etc. ». Hic finis omnino differt ab 'Explicit' quaestionis Mayronis indicato a Rodulpho: Nullius apud Deum ponderis vel vigoris ».

13. Expositio Regule Fratrum Minorum edita a fratribus Guaffredo custode Parysiensi, Alexandro de Ales, lo[anne] de Rupella, Roberto de Bastia et Rigaldo que incipit: Reverendo etc. Carta 23 [sic]. Hic sunt carte transposite [72d-73c].

«

Titulus atramento rubro: Expositio Regule secundum magistrum Alexandrum et quosdam alios. Incipit: Reverendo in Xhristo patri fratri Aymoni Ordinis Fratrum Minorum generali Ministro ceterisque fratribus diffinitoribus in Capitulo congregatis, fr. Gaufredus, custos Parisiensis, fr. Alexander de Halis, fr. Iohannes de Rupella, fr. Robertus de Bastia et fr. Rigaldus reverentiam debitam et devotam. Iudicio et examinationi discretionis vestre... ». Explicit: Qualiter ad conscientiarum securitatem et utilitatem Ordinis per Sedem apostolicam disponatur. Valete in Domino ».

[ocr errors]
[ocr errors]

Textus integer expositionis Quatuor Magistrorum, cf. in Firmament. trium Ord., Paris. 1512, quarta pars, fol. XVIId-XXIa. Cf. AFH X, 229-230.

14. Littera Bonaventure ad innominatum Magistrum. 95 [73c-74c].

Titulus atramento rubro: Ad innominatum Magistrum. Textus completus ap. S. Bonav., Opera omnia, t. VIII, pp. 331-336, Ad Claras Aquas 1898.

15. Canticum pro dilecto; pulcra concertatio de introitu ad religionem, edita a fratre Iohanne] de Picc[iano]. 96 [74c-78b).

Titulus atramento rubro: Canticum pauperis pro dilecto, Iohannis de Picciano. - Incipit: « Confitebor tibi rex ». Explicit: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut in ea habitem omnibus diebus vite Textus completus. Codice nostro et aliis pro editione critica huius opusculi usi sunt PP. Editores nostri Collegii in Bibliotheca Franciscana Ascetica Medii Aevi, t. IV, pp. 133-205.

mee».

--

16. Tractatus utilis et pulcher Iohannis] de Picc[iano], De perfectione evangelica in 16 capitulis distinctus et durat usque ad cartam 126 [78b-104d].

« AnteriorContinuar »