Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PUEBLOS

DE PRIVILEGIOS CONCEDIDOS A VARIOS
Y CORPORACIONES, ESPECIALMENTE DE LA
CORONA DE CASTILLA.

NÚM. I.

Donacion del Rey Don Sancho Abarca de Na-
varra al Monasterio de San Martin
de Albelda.

Mercedes antiguas: en el Real Archivo de Simancas. Legajo númemero 1.°, artículo-San Martin de Albelda.

In nomine Sanctae atque individuae Trinitatis: Ego 8 de Enero era de 962: humillimus et omnium servorum Domini ultimus et ta- año de 924. men gratia Dei perfusus, Sancius Rex, simul cum uxore mea Tota Regina, tibi Petro Abbati vel caeteris fratribus tecum in timore et amore Majestatis supernae, sub vinculo caritatis in unum commorantibus, perpetuam in Domino felicitatem. Amen. Denique ordinante Majestate superna, dum esset terra Hispaniae à Christianis possessa, castella, urbes, oppida quoque, ruraque quam plurima, atque ecclesiis nimium repletae et in omnibus haberetur religio Christi: et deinde Nos et parentes nostri assidue peccantibus, cotidiana detrimenta ab ejus praeceptis atque opere decedentibus, aequissimus arbiter, juxta meritum nostrum simulque et ob correctionem nostram, induxit super nos gentem barbaram quae per infestationem ipsius gens incredula, et persecutionem eorum rabidam, jam poene à Christianis depopulata erat Hispania: donec prospiciens ex alto Deus aflictionem populi sui ac miseriam, repressit eorum impiam audatiam, nostrisque mo

En un Apéndice que va al fin de este tomo se copian varios Documentos dependientes de este privilegio.

[blocks in formation]

do temporibus, indignis Nobis, conferre dignatus est, ex ipsius hostis victoriam, reddens illis Dominus, juxta manuum suarum opera, nostris in partibus, amnis Iberus qui lustrat Hispaniam ex utrisque partibus suis, quamplurima, opitulante nobis superna clementia, apprenhendimus oppida, urbes, atque castella, expulsis impiis atque incredulis, quos cum Domini providentia, non uno, sed diversis eos fecimus habitare in locis non cognitis, teste nobis sacra Scriptura, loquente Domino per Prophetam: dispersi eos per omnia Regna quae nesciunt, et terra desolata est ab eis. Haec non nostris meritis sed Altissimi dono pietatis. Ideoque ob honorem et gratiarum actionem Creatoris nostri et Domini nostri Jesu Christi et laudem nominis ejus, vel triumphum nuper gestum in Vecaria, Castellum quem Dominus noster Jesu Christus dignatus est dare in manibus tum quia Dei sunt omnia, et quae de manu illius gratis accepimus parva ex multis illi offerrimus, locum ad collaudandum Dominum atque ibidem deservientibus digne ut amodo et deinceps ad laudem nominis Dei construere Monasterium vel congregatio fratrum Deum collaudantium et pro nostris offensibus Deum indesinenter orantium: qui locus vocatur illorum ircredulorum chaldea lingua Albelda, Nos quoque latino sermone nuncupamus Alba, qui est situm in flumine nomine Eiroca in suburbio civitatis quam supra diximus Vecaria. Igitur sciat omnis posteritas nostra qui ex nostro descenderint genere ortique ex Rectorum prosapie, hunc locum pro victoriam quam nobis Dominus noster Jesus Christus super gentem perfidam nuper donavit, Domino permittente, pro Monasterio tibi cum supra dictis fratribus consecramus devotissime et sine vi aliqua exigentibus ibidem contulimus. Si quis autem ex nostris succesoribus hanc nostram conaverit convellere devotionem, quia sine instinctu diaboli minime fieret, esse cum ipsis impiis atque incredulis quos supra memoravimus, perpetuam hic et in aeternum obtineat diram damnationem, et sic nostrum votum diutissime sancitum et inconvulsum permaneat. Igitur poscimus ut instruas, opitulante

divina clementia, monas ticam ducem vitam secundum Benedicti Patris regulam, vel id quod à patribus didicisti, absque ulla cunctacione subditis imbuaris. Postremo liberamque habeas facultatem aedificandi, plantandi, seu omni aditu loci hujus saepire ut habeant praetereuntibus tugurium hospitandi, et quod itidem adunes ibidem conventum monachorum qui tecum monitis precedentium primum devotis mentibus insequantur. Adjicimus etiam ad ejusdem loci in dedicationem Sancti Martini Episcopi et Confessoris pro luminaria vel altaria Dei, seu victo et tegumento fratrum, id est, de parte superioris loci qui dicitur Loreco ecclesiam Sancti Pantaleonis vel aliis quae ibidem constructae sunt. Et ut certius exprimamus, torrentem qui inde surgit de flumine Eiroca, seseque vetens, ambit unum montiunculum, qua finita torrente, surgit altior linea quae pergit usque in superiorem montem, qui mons duo saxi existunt in ejus fronte et ex alia parte fluminis de acerbo petrarum linea recta usque in margine. Porro de parte inferioris margine quae pergit de ripa usque in flumine, ultra partem fluminis villae quae dicitur Boio: de parte orientis summitate riparum, usque confinibus villae Unionis. Hoc sane quod sponte tibi jam supra taxato, pro Abbati nominis simili huic modo qui post te successerit de filiis tuis in sorte sanctae regiminis eadem pietatem habeat, vindicet atque possideat. Si quis tamen hujus scripturae tenore in aliquo convellere, et mutilare vel distitere nititur in praesenti aevo ab utrisque privetur luminibus, bonis omnibus careat et in futuro cum justis non abscribatur, sed in saecula saeculorum barathri antra dimersus poenas aeternas sustineat luiturus. Et hoc testamentum á Nobis rite confirmatum plenum in omnibus obtineat firmitatis roborem. Facta Scriptura testamenti Nonas Januarii Era Domini DCCCCLXII anno feliciter Regni nostri. XX.

Concuerda con el trasunto auténtico que está en el mazo 1.o de Mercedes antiguas. Está rubricado.

Año 932.

NÚM. II.

Votos del Conde de Castilla Fernan Gonzalez por el Monasterio de San Millan.

Libros de Confirmaciones de Privilegios en el Real Archivo de Simancas. Libro núm. 376, art. 8.°

[ocr errors]

Sub nomine Patris, nec non et ejus Prolis, pariterque sancti Flaminis, in unius potentia Deitatis. Incipit origo devotionis quam ego Comes Ferdinando Gundisalvus universae Castellae principatum tenens, unanimiter cum principibus primariis omnis meae dominationis nobilibus, et ignobilibus, ad memoriam, nostrae posteritatis tradere curavi, ac perpetua stabilitione cum eisdem mihi subjectis, subscriptum agens privilegium confirmavi. Nam in istis fere temporibus talia in terra apparuerunt signa quod furor Domini venturus credebatur esse in ea. In era nongentesima septuagesima sexta, decimo quarto kalendas Augustas lumen solis die sexta feria ammittens lucendi virtutem obscuratum constitit, ab hora secunda in tertiam. Quarta feria idus Octobris colorem ejusdem solis multi cognoverunt effectum pallidum, signa magna facta est in coelo vento africo: porta flammea apperta est in coelo; et ibant stellae, et commovevant se huc atque illuc, maxime plus discurrebant contra vento africo, et miratae sunt gentes de his signis noctis media usque mane: et fumicus vapor magnam terre partem conbusit: qui cum talia perterriti cerneremus, ad Domini misericordiam petendam cum tali devotione perpavimus. Cum favente Deo nostra sublimitas totius Castellae, vel aliquorum in ejus circuitu finium, obtineret consulatum sortis nostrae, christianitatis obsistentibus culpis, contigit bellicano virtutem paulatim imminui nostrorum atque vigorem audacitatis parum per viribus augeri barbarorum. Unde factum est ut tempore Adderraman Regis Sarracenorum barbara ejusdem gens innumerum con

[ocr errors]

gregans exercitum, in suorum confidens numerositate militum vel peditum, christianorum fides cunctis paratis armorum machinis incessiset ad depopulandum, cujus primum devastationis impetum ad Legionense novimus pertingere regnum. Quo cognito, Principi Ranimiro qui tunc temporis illius regni sceptrum tenebat, quamquam robustum in hostem animum habere consueverat, formidans tamen tantae multitudinis copiam, auxilium nostrum et Alavensium virorum adversum gentiles hostes in praelium convocavit: atque ut benignus Dominus suis fidelibus in tanto periculo positis ob patrocinia sanctorum ad conterendum hostem Christi credulitati adversantem celitus juvamen inferret, regiones et provintias totius sui regni secundum qualitatem et abundantiam rerum, et fertilitatem posessionum studiose disponit, atque devotionem census ex eis venerandae Basilicae Beati Iacobi Apostoli quem caput totius Hispaniae noverat ut patriam à Domino Christo sibi commissam tunc et semper sua protectione tueretur spopondit. Eodem modo, cum tan dignum devotum divulgata relatio nostris auribus innotesceret, visum fuit nobis, et universitati nostrorum militum, et rusticorum, utile fore coenobium sanctissimi Æmiliani simili oblatione venerari debere, cujus reverentissimum corpus apud confinium nostri consulatus divina dispositione tumulatum noveramus esse; cujusque meritis, et suffragiis apud Dominum, hostium propulsionem, civium tuitionem, frugum ubertatem, patriae defensionem, noxarum propiciationem proculduvio nobis non diffidebamus adesse. Qua proter quantitatem universae nostrae dominationis sicut subposita secernit divisio, assensum praebente Legionense Rege, incipientes à fluvio Carrionense, secundum modum facultatis uniuscujusque territorii, curiose ordinavimus, ac devotionis donationem coenobio praefato patroni sub privilegii notatione perenniter solvere censuimus, pluresque undique ad fines quamvis non hostium formidine secuti Nos terrerentur, tamen ad protectionem sui, et suorum operum, ut hoc idem sua sponte facerent, tanta exempli di

« AnteriorContinuar »