887. decreuit auctoritas, nos quoque approbamus, ut qui ordinati fuerint ad regimen sepe dictorum monasteriorum, nulla potestate preualente deiiciantur, nisi criminis causa fuerint deprehensi, cuius merito rectorum non debeant administrare officium. In fame uero maculis siue criminis alicuius denotatione si fuerint appetiti, non preter canonicam et regularem deponantur examinationem. Si quis ergo apostolicę sedis decretum, cui nos hanc confirmationis cartulam ueneranter subscripsimus, contempserit, procul dubio damnationis censuram suscipiet, quam credimus diuino spiritu per apostolicam linguam prolatam. Nos igitur nostram subscriptionem anuli nostri impressione signantes, obsecramus fratres et coëpiscopos nostros omnes, in quorum manus ista deuenerint, ut sua etiam auctoritate et subscriptione hec confirmare uelint, ut quicunque hec temerare presumpserit, generalitatis nostrę sententiis ita anathematis uinculo obligetur, ut neminem habeat, de cuius fauore sibi blandiatur aut se tueri posse putet a sententia damnationis. Cunctis autem ista seruantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis recipiant, et apud districtum iudicem premia eterne quietis inueniant. Et quia apostolicę auctoritati subscribentes ista edidimus, iustum est ut illam sacram sedem etiam in hoc honoremus, ut appellationes ad eam fieri liceat a predictis locis cum necessitas fuerit, Eo uidelicet tenore, ut si hoc constitutum ab aliquo fuerit preuaricatum, metropolitanus eorum episcopus, quo ego nunc licet indignus fungor officio, personam huius sanctionis uiolatricem conueniat, et huius nostri decreti testificationem innotescat, utque ab eo quod praue gessit recedere non moretur, ex communi omnium coëpiscoporum auctoritate contestetur. At si ille contumaciter in sui facti perpetratione perstiterit, licentia eis sit Romanam apostolicamque sedem adire et necessitatis sue causas ante papam qui tunc fuerit urbis Rome deponere, ut per eum cognita causa reus iuste damnationis sententia multetur. Folco munere diuino metropolitanus ecclesie Remensis episcopus tenorem huius sanctionis perlegens et diligenter pertractans, in omnibus eam probandam et corroborandam esse iudicaui, tam propter antiquum ius monasteriorum etiam his coenobiis conseruandum, quam ad precauendas nihilominus molestias hic summatim prohibitas, que modernis temporibus contra sacra monasteria per quosdam episcopos recenter ordinatos, nec non etiam per quorundam laicorum infestationem grassari coeperunt. Ad quas inhibendas rationabilis ordo seruatus est, ut et gloriosorum principum hic concessiones, et pontificum Romanorum priuilegia, et archiepiscopi eiusdem monasterii his omnibus astipulatio, et ut ceteri uelint episcopi assensum prebere, nequaquam spernenda hic contineatur petitio. Cuius gratia illectus simul et presentialiter ab eodem uenerabili archiepiscopo Liudberhto, nec non et a Bouone religioso eiusdem monasterii abbate rogatus, hoc decretum episcopali auctoritate ratum esse decernens, in nomine patris et filii et spiritus sancti confirmaui et subscripsi. Williberhtus Agrippinensis ecclesie archiepiscopus huic decreto mee mediocritati recitato attestationem et assensum prebens, quod necessario ac rite promulgatum sit, sub obtestatione nominis Domini nostri illud confirmaui et subscripsi. Thiadmarus ecclesię Salzburgensis archiepiscopus huic decreto consensi et subscripsi. Redbodo Treuerensis archiepiscopus approbaui et subscripsi. Johannes Rotomagensis archiepiscopus consensi et subscripsi. Hildegrimus Haluerstadensis episcopus consensi et subscripsi. Adalgarius ecclesię Hammaburgensis archiepiscopus consensi et subscripsi. Arn. Uuirziburgensis ecclesie episcopus consensi et subscripsi. 29 Dodilo Camaracensis ecclesie episcopus consensi et subscripsi. Die Schrift der Urkunde ist eine schöne und sehr charakteristische germanische Minuskel. Die Unterschriften der Bi- XXXV. C. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Arnolfus diuina fauente gratia rex. Conuenit regiae excellentiae ut inter fideles suos mutuam utilitatem prouidere et de singulorum rationabilibus commodis assensum prebere uelit. Quapropter omnibus notum esse uolumus, | quoniam inter fideles nostros Bouonem abbatem et Oddonem comitem pro mutua utilitate hanc commutationem fecimus, ut res proprietatis nostre in Godeleueshem et in pago qui dicitur Nihthersi, Oddoni beneficiatas, ad monasterium noue Corbegae, cui prefatus preest abbas, in ius proprietatis traderemus, cum omnibus familiis, mancipiis, agris, pratis, siluis, aquis aquarumque decursibus, et omnibus omnino rebus tam mobilibus quam inmobilibus, quatinus ex hoc ad predictum monasterium cum omni integritate mancipentur, e diuerso autem res eiusdem monasterii in orientali parte ultra fluuium Quaccram coniacentes in nostrum ius cum omnibus quae ad eas pertinent receptas Oddoni in beneficium concessimus, id est in Dalhem litos XIIII. Colonum I. et sextam partem salinarum. In Odonhem litos XIIII. Colonos II. In Kikthi litos II. In Leri litos XV. Colonum I. mansos II. et dimidium. In Lauhingi Colonum I. In Scodersted litos II. In Mallumstedi litos III. In Sophingi mansos V. In Uradii litos VII. mansos XII. In Rodenesleua litos XX. mansos LX. In Dallangibudli colonos et mansos XV. In Heriuuidi colonos et mausos XVI. In Sladforde colonos VII. et octauam partem totius marcae. In benefitio aduocati mansos VIII. In Ailmundesrothe mansos XX. Utrique ergo per hoc parti consuluimus eo quod utrimque maior commoditas in locorum situ habeatur, quam antea fuerit, et ut firmior ista omnibus in futurum temporibus constent, manu propria roborata, anuli nostri impressione signari precepimus. Signum domni Arnolfi (L. M.) serenissimi regis. Aspertus cancellarius ad uicem Theotmari archicappellani recognoui et (L. S. R.) Data IIII. Id. Jun. Anno dominicae Incarnationis DCCC.LXXX.VIII. Indictione VI. Anno uero domni regis ARNOLFI largissimi regis primo. Actum Franchonofurt palatio regio, in Dei *) feliciter AmeN. Das noch gut erhaltene Siegel zeigt das seitwärts sehende Brustbild des Königs, mit Schild und Lanze, und der Umschrift: Arnolfus Rex, *) nomine fehlt. lll E Strunckii notis crit. ad Schatenii annales, mscpt. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Arnolfus diuina fauente clementia rex. Si fidelium nostrorum petitionibus pie annuimus, eorumque commoditatibus pro Dei amore succurrimus, sempiternae retributionis compendia inde nobis impertiri minime dubitamus. Quapropter nouerit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam futurorum solertia, quoniam Vuolfhelmus uenerandus ac dilectus episcopus noster, mansuetudinis nostrae dignitatem precatus est, ut quasdam iuris nostri casas sibi in proprium concederemus. Cuius supplicationi libenter satisfacientes, dedimus ei in pagis qui uocantur Gifaron et Reimdi *), inter dua loca Seliheim et Solisun, quidquid inibi fratres eius prius in beneficium habuerunt, cum omni integritate sua perpetuo iure in proprietatem, cum curte et casa omnibusque aedificiis, familiis et mancipiis utriusque sexus, agris, pratis, pascuis, siluis, aquis aquarumue decursibus, molendinis, piscationibus, uiis et inuiis, accessibus et regressibus, cultis et incultis, quaesitis et inquirendis, mobilibus et immobilibus, et cum omnibus iuste et legitime ad easdem hobas aspicientibus. Haec omnia supra nominato presuli dedimus atque per hoc auctoritatis nostrae preceptum de iure et dominatione nostra sibi in ius et dominium donauimus atque tradimus, eo scilicet rationis tenore, ut ab hodierna die ac deinceps perpetuis temporibus liberam securamque habeat potestatem tenendi, donandi, uendendi, commutandi, uel quidquid exinde in omnibus sibi placuerit faciendi, nullo umquam tempore successore nostro irrumpente neque immutante, sed Deo opitulante haec donatio nostra stabilis et inconcussa persistat, muniminis nostri auctoritate semper roborata. Et ut haec largitionis nostrae auctoritas inuiolabilem obtineat stabilitatem, manu propria subtus eam firmauimus anuloque nostro assignari iussimus. Signum domni Arnolfi (L. M.) serenissimi regis. Aspertus cancellarius ad uicem Theotmari archicapellani recognoui et S. Data II. Non. Julii, anno dominicae incarnationis DCCCLXXXVIIII. Indictione VII. anno autem regni domni Arnolfi serenissimi regis II. Actum Franconofort. XXXVII. Nach dem, gegenwärtig in Privatbesitz befindlichen, Originale. C. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Arnolfus diuina fauente gratia rex. Notum sit omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum industriae, qualiter quaedam religiosa || femina Friduuui nomine nostram adiit serenitatem, petens ut ei liceret omnem sui iuris hereditatem nostrae potestati tradere, quatinus nostrae auctoritatis permissione daretur ei licentia construendi in eadem hereditate puellaris monasterii, quod iuxta morem aliorum caenobiorum sub nostra defensione ac tuitione susceptum ipsi diebus uitae suae habere liceret, et quamdiu quaelibet ex ipsius prosapia in eodem monasterio aptae ad hoc inuenirentur personae, ipsae in eius regimen sibi succedere permitterentur. Cuius petitioni assensum prebentes, omnem ipsius hereditatem in nostrum ius nostraeque protectionis munimen suscipimus, et ut maiorem habeat quietem et securitatem ad construendum ibidem monasterium, plenissimam ipsi et hominibus ad se pertinentibus immunitatem concedimus, per quam decernimus atque iubemus, ut nullus iudex puplicus uel quilibet ex iudiciaria potestate, homines ipsius quibuslibet puplicis exactionibus distringere presumat, sed liceat eis coram aduocatis ex nostra iussione constitutis iustitiam facere, et omnino iusta concessionem qua praedecessores nostri monasteriis in suam defensionem susceptis immunitatem dare *) Diese Stelle scheint verdorben zu sein. consueuerant, sic memoratae sanctimoniali feminae cum omnibus ad se pertinentibus pleniter firmiterque concedimus. Et ut haec nostra auctoritas concessio firmior habeatur, et per futura tempora melius credatur, manu propia subter eam firmabimus et anuli nostri inpressione assignari iussimus. Signum domni Arnolfi (L. M.) pissimi regis. Aspertus Cancellarius ad uicem Deotmari Archicappellani recognoui et (L. S. R.) Data XVII. Kal. Sept. Anno incarnationis Domini DCCCXXXVIIII Indictione VII. Anno II. regni Arnolfi piissimi regis, actum noua Corpeia in Dei nomine AmeN. Das aufgedruckte, einen Theil des Recognitionszeichens bedeckende Siegel kommt mit dem bei Nr. XXXV. beschriebenen überein. XXXVIII. C. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Arnolfus diuina fauente gratia rex. Notum sit omnibus sanctae Dei aecclesiae fidelibus nostrisque, praesentibus scilicet et futuris, qualiter Bobo uen. || abba_nostram precatus est celsitudinem, quatinus nos quasdam res proprietatis nostrae, quas quidam nobilis uir Hohuuart nominatus prius in beneficium habuit, pro remedio animae nostrae parentumque nostrorum, ad monasterium noua Corphea.nuncupatum, cui idem Bobo et fratribus ibidem Domino famulantibus praeesse dinoscitur, in proprium concederemus. Cuius petitioni pro aeternae felicitatis amore annuimus libenter, Dedimusque ad idem monasterium quidquid praefatus uir Houuardus in pago Huueitago in comitatibus Ecperti et Reithardi et Herimanni et in locis Piringisamarca, Schidara, Adekenhusun et Muchohusun nostri beneficii tenuit, cum consensu eius, in perpetuam proprietatem, cum omnibus rebus illuc iuste respicientibus, curtilibus, aedificiis, terris cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, siluis, aquis aquarumque decursibus, uiis et inuiis, exitibus ac reditibus, quaesitis et inquirendis, mobilibus et immobilibus, omnibusque appendiciis et adiacentibus finibus illuc legaliter pertinentibus. Haec uero omnia, hoc sunt hoba XXV. de nostro iure in ius et dominicationem praelibati monasterii in honore sancti Stephani protomartyris Christi dicati tradidimus atque contulimus, Et iussimus inde hos praesentes regalitatis nostrae apices titulari, per quos decernimus atque iubemus ut idem Bobo egregius abba suique successores ab hodierna die ac deinceps potestatem habeant integerrimam, easdem res ita ordinare atque disponere, prout usui fratrum inibi Domino militantium necesse esse conspexerint. Et ut hoc firmum et stabile perpetualiter consistat, idem praeceptum propria manu firmauimus anuloque nostro sigillari iussimus. Signum domni Arnolfi (L. M.) inuictissimi regis. Aspertus cancellarius ad uicem Deotmari archicappellani recognoui et (L. S. R.) Data XIII. Kal. Septemp. anno incarnationis Domini DCCCLXXXVIIII. Indictione VII. anno II. regni XXXIX. Aus dem Kopialbuche des Domstifts zu Osnabrück“). In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Arnolfus diuina fauente clementia 1) serenissimus rex. Si liberalitatis nostrae more 2) loca Deo ) dicata nostro releuamus iuuamine atque tuemur, id nobis ad tem *) Der Abdruck nach Henseler, in Mösers sämmtl. Werken, herausg. v. Abeken, 8. Th. S. 14., zeigt die unten angegebenen Varianten. 1) gratia. 2) munere. 3) domino. poralem uitam feliciter deducendam et aeternae premia capessenda profuturum esse liquido credimus. Quapropter omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum cognoscat industria, qualiter uir uenerabilis episcopus atque fidelis noster nomine Egilmarus Osnebruggensis aecclesiae presul nostram adiit serenitatem postulans ut eidem aecclesiasticae 4) nostraeque libertatis et immunitatis preceptum fieri decreuissemus, per quod res et potestates quae suo episcopio iure debentur firmius ac 5) plenius per nostram auctoritatem habere ualuisset. Cuius peticionem, ob amorem domini nostri Jesu Christi assensum libenti animo prebentes, ita fieri decreuimus. Precipientes ergo iubemus ut sicut reliquae) Dei aecclesiae quae per totam Franciam et Saxoniam emunitatis tuicione ab antecessoribus nostris regibus uidelicet et imperatoribus consistunt, ita prefati presulis sancta sedes perpetuo per hoc nostrum preceptum domino opitulante consistat, ita ut nullus iudex publicus neque alia iudiciaria potestas aut comites uel missi dominici per tempora discurrentes in locis illius episcopatus placita habenda uel freta exigenda uel parafreda aut paratas faciendas uel fideiussores tollendos aut seruos et liddones et eos qui censum persoluere debent, nec pontem restaurare. Et ut liceret in eodem loco Osnabruggensi 7) mercatum habere et monetam publicam 8) instituere et teoloneum ") inde accipere omni tempore nemine 10) contradicente, sed liceat prefato uenerabili episcopo suisque successoribus et suo aduocato 11) res predictae aecclesiae cum omnibus quae possidet uel 12 deinceps adquisierit quieto ordine possidere suasque aecclesias iuste corrigere et earum 13) causas absque ulla contrarietate ordinare atque. 14) disponere. Insuper etiam ad nostrae celsitudinis auctoritatem idem 15) prefatus episcopus se reclamauit magnam sibi destitutionem habere de decimis quae ad Osnabruggensem aecclesiam in honore sancti Petri principis apostolorum consecratam seruire debuissent. Maximae scilicet et quantitate et numero partes ad eandem sedem ex debito pertinentes inter monachos Huxorienses 16) et inter puellas Herifurdenses 17) nostrorum antecessorum conspiramine diuisas esse, ob hocque maxime 18) nullum iter exercitale extra eiusdem episcopatus confinia posse perficere, ideoque pro hac causa eius reclamationi consensum dedimus, ita ut nisi Dani ad delendam christianitatem sui episcopii naues ascenderent, nullum se suosque ad aliud exercitale iter debite conscensuros. Nec aliquod de regali seruicio secum haberi, sed eius solummodo pastoralitati christianitatis animaduersio ualida 19) persistat, ac etiam nos nostrosque predecessores diuinae pietati eius cotidiana commendet intercessio, sicque firma ratione stabilitum est, ut cuncti eius successores haec eadem nobis sancita pari modo sortiti fuerint, et ut hoc uerius credatur et per futura tempora a cunctis fidelibus nostris diligentius conseruetur, manu propria nostra subter eam confirmauimus et sigillo nostro assignari iussimus. Signum domini Arnolfi (L. M.) piissimi regis. Aspertus cancellarius ad uicem Theotmari archicapellani recognoui et S. Data III. Id. Octobr. die anno incarnationis Domini DCCCLXXXVIIII. Indict. VII. anno regni Arnolfi regis II. Actum Franconofurt curte regia in Dei nomine feliciter Amen. XL. E Strunckii not. crit. mscpt. *) In nomine JESU Christi Domini nostri. Ego Vuolfhelmus indignus Episcopus, omnibus desidero manifestari Episcopis et Abbatibus et cunctis sanctae Dei ecclesiae fidelibus hoc quod ad prouisionem salutis +) ecclesiae. 5) et. 6) eingesch, sanctae. 7) Osnepr. 8) monetum publicum. 9) toloneum. 10) nemini. 11) vocato. 12) et 13) eorum. 14) et. 15) isdem. 16) huxilienses. 17) herivordenses. 18) eingesch. se. 19) valide. *) Die Urkunde erscheint hier, wahrscheinlich aus dem Originale, an verschiedenen Stellen richtiger als bei Kindlinger, obwohl Strunck den Text an einigen Orten, wo er ihm zu weitläuftig schien, abgekürzt hat. Die Orthographie ist so wiederhergestellt, wie sie sich in gleichzeitigen Urkunden findet. Cod. dipl. hist. Westfal. 5 |