Imágenes de páginas
PDF
EPUB

7. Szerzenie się husytyzmu w Polsce.

(Monumenta Medii Aevi historica res gestas Poloniae illustrantia T. XVI., Acta capitulorum nec non iudiciorum eccles., ed. Ulanowski vol. II. str. 15, 197-200). 1

1

a) Z aktów sądu kościelnego w Gnieźnie (1415).

Articuli, de quibus Iacobus presbiter de Trlang delatus est dno Officiali per Martinum Tyczka plebanum in Strzelcze.

Primus, quod ipse coram pluribus hominibus dixit, quod nullus potest excommunicare, nisi Deus, et si quem papa vel aliquis iudex excommunicat, non est excommunicatus.

Item cum sibi dixit Tyczka: Hus est excommunicatus, vidi processus apostolicos, in quibus celebrans est prophanus. Respondit: non est prophanus nec excommunicatus, licet in eum papa processus tulit.

Item cum dixit Tyczka sibi: Hus est filius dyaboli. Respondit: non est filius dyaboli, sed vester Deus terrestris, papa, est filius dyaboli, sed non Hus; subiungens: utinam ibi anima mea esset, ubi erit anima Hus.

Item cum dixit sibi Tyczka: pro quo ergo in canone oras. Respondit: non oro pro papa nec pro antistite, sed scio, pro quo ego oro.

Item cum dixit sibi Tyczka: recepisti sacros ordines ab episcopo. Respondit: corpus stabat coram episcopo, sed anima stabat coram Deo.

Item dixit, quod nullus homo pro alio orare potest, sed quilibet duntaxat pro se.

b) Z aktów sądu kościelnego w Gnieźnie (1451). ` Testes inducti ex officio contra Stanislaum olim in Pakost ministrum.

Primus testis discretus Mathias, presbiter gracialis de Pakost, inductus iuravit dicere veritatem, item perlecto eidem articulo primo sic incipiente: Inprimis igitur proponit, ponit et si negatum fuerit, probare intendit, quomodo ipse Stanislaus per certa tempora etc.,interrogatus, quid ei constaret de eodem, qui respondit ipsum esse verum ex relatione ipsius Stanislai coram eodem facta. Item ad secundum articulum de communione sub utraque specie etc. dixit ei nihil constare. Item ad tercium articulum de acquisitione librorum in Bohemia dixit, ei non constare, solum quod eodem tempore, quo ipse fuerat minister in Pakost et alias a duobus annis citra vel ultra, videbat librum dno vicario presentatum

1 K. Kolbuszewski, Ruchy husyckie w Polsce i wpływ ich na piśmiennictwo. (Reformacja w Polsce, I 3, Warszawa 1921).

sic incipientem: Panye Boze etc., vulgariter scriptum, quem ipse ambulans in scola deferebat in suis manibus et eum apperiebat, causam dicens sciencie, quia id vidit, quod deposuit, et fuit presens. Item adiecit, quod ipse Stanislaus quendam librum, vulgariter in toto scriptum, rubea cutte coopertum, dederat testi ad reservandum, qui in parte fuit destructus, quem ministrum dum testis interrogasset, cuius idem liber fuisset, respondit medio iuramento minister: vere meus est. Item adiunxit, quod vidit quendam librum, qui [erat] in scola tempore eo, quo ipse Stanislaus in ibidem minister fuerat, eidem scriptum in vulgari et publice in scola, in quo comperit testis hec verba: a drudzy chodzan ku Bozemu czalku na otpustw; quartum articulum non credit esse verum, sed quintum ex fama putat esse verum, sed sextum articulum de confessione credit, sed quod aliquando commotus fuisset, ignorat. Item ad ultimum articulum taliter respondit, quod quomodo, dum testis Stanislaum arguebat de eodem articulo ultimo, respondit eidem testi Stanislaus minister: non solum illum presbiterum, sed et te, dum haberem in mandatis, submergere velem, et plura nescit. Item tradidit testis quendam Iacobum de Viczerzewo diaconum, qui eciam de huiusmodi articulis sentit,

Secundus testis Stanislaus, presbiter gracialis de Pakost, interrogatus premisso iuramento per ipsum prestito, quid ei constaret de articulis contra Stanislaum ministrum ex officio datis, respondit de omnibus nihil constare, solum dixit, quod nunquam eundem S. vidit confiteri aut communicari, et adiunxit, quod libros, de quibus agitur, vidit apud Mathiam superiorem testis, dum Myelenska eosdem obtulerat eidem.

Tertius testis Thomas de Modliszewo inductus iuravit dicere veritatem, non est informatus, item perlectis eidem articulis dixit, ei de ipsis nihil constare.

Quartus testis Mathias de Opporowo inductus iuravit dicere veritatem, item perlectis eidem articulis, ac eciam de libris, de quibus agitur, monstratis dixit, eidem nihil constare.

Quintus Stanislaus de ibidem inductus, iuratus, item interroga'tus de libris, utrum illos vidisset apud Stanislaum, qui respondit, quod non, et adiecit, quod quidam Andreas scolaris Stanislai scribebat quendam librum mixtum de polonico et latino de sciencia ipsius Stanislai tunc ministri et audivit legi in eodem libro hec verba: a drudzy lyudzye chodzan do Bozego czalka, et de aliis articulis nihil sibi dixit constare, et moratur in Pakost a quatuor annis.

Sextus testis Iohannes Malochowsky, minister in Pakost, inductus etc. item interrogatus de libris tribus, an ipsos vidisset apud Stanislaum, qui respondit, quod non, solum apud Bartholomeum tempore eo, quo eidem sunt presentati. Item adiecit, quod vidit apud Stanislaum epistolas dominicales et Evangelia in vulgari scripta; item interrogatus, utrum eundem S. viderat aliquando con

fessum aut communicatum fuisse, qui respondit, quod semel vidit eundem communicatum, sed non memoratur, quando. Item de ultimo articulo de submersione presbiteri etc. interrogatus respondit, quod Andreas molendinator retulit testi, quomodo Stanislaus et cum aliis querebant Andream presbiterum apud eum in molendino, quem non invenientes, in alia domo eum recipientes submergere volebant; ad alia interrogatus dixit, ei nihil constare. Septima testis Margaretha Myelenska citata iuravit dicere veritatem, item premisso iuramento per ipsam prestito interrogata, utrum agnosceret tres libros, de quibus Stanislaus, minister olim in Pakost, fuit accusatus, et utrum ipsos habuisset, que respondit, quomodo tempore ultime expedicionis Paszkowa de Pakost per Iohannem pellificem de ibidem miserat eidem eosdem libros in uno volumine convolutos, quos ipsa testis servaverat et eosdem per eundem pellificem eosdem eidem Paszkowa remiserat, et tandem dum ipsa testis corripiebat. dictam Paszkowa pro certis excessibus, extunc ipsa odio ducta, volens ipsam testim dampnificare, dictos libros eidem cum rancore restituit, dicens non istos libros, qui sunt feminarum, sed alios valoris XX marcarum dni Stanislai ministri dederam tibi ad servandum, que testis receptis eisdem tribus libris ipsos discreto Bartholomeo altariste obtulit, qui ad ecclesiam ipsas presentavit.

Deposicio Bartholomei, altariste in Pakost. Interrogatus primo iuramento premisso, quid ei constaret de libris et cuius forent, qui respondit, quod eosdem recepit ante Adventum Domini anni presentis a dna Myelenska in domo Iohannis Zemnik in Pakost. Item interrogatus, unde domina eosdem recepit libros, qui respondit, quod Paschkowa oppidana in Pakost dederat eidem Myelenska ad servandum, timens, ne de eis tempore eo, quo cum Mathia presbitero habuit causam molam, fieret cognicio; et adiecit, quod erat plures libri in sacco aut nebrida cum eisdem libris compositi; item prefata dna Myelenska referebat coram respondente, quod libros ipsos non audebat servare in domo sua, sed dederat eosdem ad servandum dne Opporowska prope Iunivladislaviam; item interrogatus, si libros, de quibus actio, viderit apud Stanislaum, olim in Pakost ministrum, qui dixit, quod vidit librum sic in Polonico incipientem: Poczantek tho ma; item adiecit, quod vidit apud eundem novum testamentum vulgariter scriptum in asseribus rubea pelle obvolutum; item interrogatus, an vidisset apud eundem Stanislaum librum cum picturis, respondit, quod vidit, quem librum quidam Stanislaus presbiter eciam se vidisse dicebat cum picturis; item deposuit, quod est quidam Albertus scolaris de Pakost apud Absalonem, qui fuit claviger apud eundem Stanislaum, cuius libros agnoscit; item deposuit, quod in capite huius hyemis venit quidam scolaris de Bohemia et moratur in scola Pakost; item interrogatus, an sciret vel audiret aliquid de inhonesta conversacione Stanislai cum Paschkowa, respondit, quod audiverit a dna Myelenska, que retulit ex relacione uxoris Iohannis pellificis, qui in domo sua

morabatur, quod ipse Stanislaus cum Paschkowa inhoneste conversantur.

Deposicio Paschkowa de Pakost super libris erroneis. Item interrogata de tribus libris, de quibus actio, utrum ipsos habuisset, que respondit, quod nunquam ex sua sciencia habuit ipsos libros, sed expost a dna Myelenska erant ei presentati quinque libri, ex quibus duos recepit Stanislaus minister et alios tres reliquit, quos tres idem Stanislaus eidem Myelenska precepit restitui. Item adiecit, quod, si bene recolit, nunc preteriit annus ante Carnisprivium citra vel ultra aut post Paschka, quod ipse Stanislaus dederat deponenti certos libros ad servandum, quos ipsa testis non cognoscebat et convolvit eosdem in nebrida, alias plachethka, et sic convolutos misit ad servandum ipsi Myelenska per Iohannem pellificem; item interrogata, an aliquando vidisset apud Stanislaum ministrum aliquos libros in Polonico scriptos et signanter novum testamentum, respondit, quod super novo testamento dna Ianowska impetebat eum, qui pro eodem novo testamento, ut coram deponente referebat, ipsi Ianowska nolebat dare unam sexagenam. Item adiecit, quod ipse Stanislaus apud deponentem habet plures libros in duabus cistis.

Deposicio Iohannis pellificis de Pakost. Item premisso iuramento interrogatus, utrum hos tres libros, de quibus actio, agnosceret, respondit, quod non cognoscit eosdem; item interrogatus, si aliquando portabat aliquos libros a Paschkowa ad Myelenska ad conservandum, qui respondit, quod annus erit post festum Pasche, quando Paschkowa libros in nebrida involutos eidem deponenti dederat ad Myelenska portandos, qui eosdem inibi portavit; item interrogatus, utrum sciret, si Stanislaus minister cum Paszkowa illicitas fecerit conversaciones, respondit, quod est de hoc in dicto oppido Pakost communis vox et fama.

Responsiones Stanislai ministri ad articulos. Ad primum articulum eidem perlectum medio iuramento respondit, quod fuit in stipendio certis temporibus in terris Bohemie et quod fuit in Praga et in aliis oppidis ante dni Regis Polonie coronationem et quod audivit sermonem Rokyczyani. Ad secundum respondit per verbum non credit, ad tercium similiter articulos respondit per verbum non credit, ad quartum respondit per verbum non credit. Item interrogatus, an docuisset aliquem virum aut mulierem lecturam vulgarem aut Bohemicalem, respondit, quod non, ad quintum respondit: non credit, item ad sextum similiter, item interrogatus, quot annis in Pakost mansisset, respondit, quod annis quinque, item interrogatus, de cuius manu suscepit communionem, respondit, quot de manu Iohannis moderni plebani in Pakost feria quinque (!) Parascheve, ad ultimum articulum respondit, quod non ipse, sed quidam Czalvyn discreto Andree presbitero minabatur ei, volens eum submergere, et ipse respondens petebat pro eodem, quod ipsum liberum dimisisset; presentibus Petro Paczinowsky et Stanislao de Swanthniky.

Deposicio Andree, olim in Pakost vicarii, contra Stanislaum etc. facta. Item premisso iuramento per eundem Andream prestito, interrogatus, quid ei constaret de articulis super Stanislaum olim inibidem ministrum ex officio datis, qui aliis ommissis ad ultimum dixit, hec ei constare, quomodo dum de anno Domini MCCCCL apud Albertum Gloth oppidanum in Pakost iam advesperescente sedisset, extunc veniens ipse Stanislaus cum duodecim suis complicibus, et exponente in cellarium fugiente, repercusso hostio celarii, receperunt eundem Andream ipseque Stanislaus per manum dextram extraxit eum de cellario et ducentes ipsum per totum illud oppidum usque post castrum ad aquam et mandaverunt ei exponenti vestimenta de se exponere, volentes ipsum submergere, et ipse Stanislaus iam fuit nudatus cum alio suo complice et paratus ad submergendum ipsum, dicentes eidem: si iurabitis, quod contra dnam Maternina et suos pueros de heresi in sermone proclamare non debebitis, aut eciam ipsam quomodo prodere, extunc mittemus te, si vero non, submergeris; extunc inducens iuramentum prestitit, uti eidem mandaverat, quem Stanislaum in dictum hospicium, ubi eum receperunt, conduxerunt; ad alios articulos respondit per nescit, solum ex fama audivit, quod ipse Stanislaus et cum aliis presbiteris secreto modo ad curiam dicte domine ambulabant, et quid ibi faciebant, ignorat, libros vulgares eidem ostensos non cognoscit, neque scit, cuius esse dicuntur.

8. Pisma wiklefickie Andrzeja Gałki (1449).1

(Codex diplomaticus Univ. Cracov. T. II. s. 110–112, 115–118). a) List Gałki do bpa Zbigniewa Oleśnickiego.

R. P. Scribitis ad Principes saeculares contra me, quod essem homo pestiferus et infectivus fidei christianae, et signanter ad serenissimum Principem et dominum, dominum Boleslaum V. Ducem Oppoliensem et Glogoviensem, ut me detineat; qui quia super salutem et omnem pulchritudinem dilexit sapientiam, veritatem quoque et omnia bona pariter cum illa, non annuet, ut spero, scriptis vestris; sed mavult Deo et suae legi obedire, quam hominibus ac hominum traditionibus et doctrinis, me hominem sine causa cognita morti condempnando ad nuda scripta vestra, quemadmodum Pilatus non habens sapientiam Salomonis Christum condempnavit ad clamorem pontificum et sacerdotum Iudaeorum. Quibus scriptis vestris videmini me iniuriare, quod facitis contra Sacram Scripturam dicentem: Nolite iudicare, et contra vestras Decretales dicen

1 Aug. Sokołowski Andrzej Gałka z Dobczyc w Przewodniku nauk. i liter., Lwów 1874; Kaz. Kolbuszewski, Ruchy husyckie w Polsce i wpływ ich na piśmiennictwo. (Reformacja w Polsce, Warszawa 1921, I. 3); Marjan Heitzman, Wyclifa traktat de universalibus i jego wpływ na uniw. praski i krak. Kraków 1926 odb. z t. II Archiwum dla hist. filoz w Polsce.

« AnteriorContinuar »