quicquid illi statuerunt, a quibus originem sanguinis traximus, in conferendo aliqua bona sua rationabiliter alicui Ecclesiæ pro remedio animarum suarum, ut illud ratum habeamus. Notum igitur esse volumus modernis et post futuris, quomodo bona illius Ecclesiæ, quæ dicitur in vulgari sermone Chremesmunstur, contermina sunt bonis antecessorum nostrorum sita a flumine, qui dicitur Horenbach, seorsum usque in Chremisam, Et illa sæpedicti antecessores nostri libera donatione prænominatæ Ecclesiæ contulerunt et nolumus statuta illorum trahere in irritum sed potius privilegij nostri auctoritate coadfirmare. Bona inquam illa, sicut jam dictum est, sita a flumine Horenpach seorsum usque in Cremisam, quæ fuerunt antecessorum nostrorum videlicet parentum nostrorum, hujus privilegij nostri titulo stabilita facimus Ecclesiæ jam totiens nominatæ, ut, sicut ipsi parentes nostri scilicet in liberam possessionem illi dederunt Ecclesiæ, ita et nos jus possidendi perpetuo tradimus tempore. Similiter de manso illo, quod vulgo dicitur Hoba in Halle, quem avus noster Dux Welfo beatæ memoriæ eidem Ecclesiæ scilicet Chremesmunstur dedit, ratum permanere volumus et inconfulsum. Quemdam alium etiam mansum habet eadem Ecclesia jam antea pluries nominata in monte vicino, qui fuit restauratus alterius mansi concambio, quem pius pater noster Dux Henricus Ecclesiæ illi dederat, et volumus etiam, ut ille mansus, quem habet Ecclesia per concambium loco illius mansi, quem pius pater noster Ecclesiæ contulerat, immutabiliter permaneat. Vt autem hæc stabili durent permanentia et ne aliquis posterorum hæc bona Ecclesiæ possit avellere, jussimus sigillum nostrum paginæ huic assigillari loco perpetui testimonij. Et ecce nomina personarum, quæ præsentes erant, ubi hæc fecimus: Dominus Tietbaldus Pataviensis Episcopus, Abbas Sifridus de Alderspach, Abbas Fridericus de Aspach Et Capellani nostri Dominus David sacerdos et Gerhardus Notarius et Dominus Chunradus Suevus, Marchio Bertholdus de Istria, Junior Burgravius Heinricus, Comes Rapoto de Ortenberch, Sifridus Comes de Bilstein et frater suus Comes Chunradus, Comes Liupoldus de Pleij et frater suus Comes Heinricus, Heinricus de Stouph, Jordanus dapifer et frater suus Jusarius, Otto de Ror, Warmundus de Lewenstain, Gundakerus de Styria, Fridericus de Brunnowe, Poppo et fratres sui Otto et Engelschalcus de Urach, Albertus Officialis de Purcstat, Ugo de Lonstorph et alij quam plures. Acta sunt hæc anno Dominicæ incarnationis MCLXXIV. Indictione VII. data in curia Hering XV. Kal. Octob. per manum Gerhardi notarij. Original mit Siegel, im Archive zu Kremsmünster. Rettenpacher Annales, pag. 163. Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 46, Nro. 36. CCXL. 1174. 20. September. - Heinrich, Herzog von Baiern und Sachsen, bestätigt dem Kloster Ranshofen die Schenkung der Güter Legmos und Rotenbach von Seite einiger seiner Ministerialen. In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus Dei Gratia Bawarie et Saxonie Dux. Quoniam, sicut humane reposuit fidei ratio, regum ac ducum, parentum atque predecessorum nostrorum debitam memoriam agimus, bona eorum exempla debemus in opere imitari, quoniam in mente recolimus, ut nobis eadem a Deo eternorum videlicet pro temporalibus maneat repromissio, quoniam eadem ad bene agendum et ad loca Sancta ditandum provocat intentio. Consequens enim est, ut ipse precipue in servis suis a nobis honoretur, per quem nobis honor et virtus pro ceteris mortalibus amplior exhibetur. Universitati igitur Christianitatis presenti pagina notificamus, quod loco Ranshoven, quem ad regnum pertinentem nostrorumque parentum donationibus institutum nos quoque sublimare cupimus, predicto inquam loco predia nostrorum ministerialium Legmos et Rotenpach nominata ipsis potestativa manu tradentibus et nos confirmamus nostroque Sigillo communiri mandavimus. Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini MCLXXIV. Indict. VII. XII. Kal. Octobris. Et huius rei testes sunt infra denotati: Ipse Dominus Dux Bawarie et Saxonie Heinricus, Comes Sigefridus de Peilstein, Comites Sigehardus, Heinricus de Schalach, Heinricus de Stauph, Babo de Eringen, Wernhardus de Horbach Liberi, Warmundus de Nusbach, Albertus de Hutta, Fridericus et Chunradus de Praunawe, Adelhardus de Hutta, Albertus de Sattelbogen, Heinricus de Berbichingen ministeriales regni. Regnante invictissimo Imperatore Friderico. Mon. boic. III. 324. CCXLI. 1174. Aspach. - Hermann, Bischof von Bamberg, schenkt dem Kloster Aspach ein Neugereute bei dem Dorfe Eichberg in der Nähe des Waldes Hönhart. In nomine sancte et individue Trinitatis. Hermannus Babenbergensis Episcopus. Si de temporalibus nostris eis, qui pauperes spiritu, consolationem impendimus, Regni Celestis, quod ipsorum est, beatitudinem eorum interventu nos adepturos speramus in Domino. Unde petitioni dilecti fratris nostri Friderici venerabilis Abbatis de Aspach libenter acquiescentes novale quoddam, quod ville sue Eichperch secus nemus nostrum Hochenhart adiacet, tres videlicet mansos, quos Uto, Adelger, Regenhart, Wernhart possident, ei et Ecclesie sue Aspach manu potestativa tradidimus, ut fratres ibidem Deo famulantes et homines eorum incommoditate, quam hactenus habuerunt, careant et nostri memoriam sive in vita sive in morte in orationibus semper habeant. quod ut omni tempore ratum et inconvulsum permaneat, presentem Kartam inde conscribi et sigillo nostro insigniri precepimus. Testes huius rei sunt Gotepoldus Capellanus, Rapoto Comes de Ortenberch, Oudalricus de Haselpach, Berenger de Gunzendorf, Otto Pincerna, Eppo de Winzere, Gotzwinus et Gotebolt de Osterhoven, Chunrad de Schambach, Wernhart de Pilnaw, Wernhart Vilicus de Eringen et alii quam plures. Actum Aspach anno Dominice Incarnationis M. C. LXXIIII. Indictione VII. regnante Domino Friderico Romanorum Imperatore invictissimo, anno Regni eius XXII. Imperii vero XVIII, Mon. boie. V. 162. CCXLII. 1176. - Reginhart, Bischof von Wirzburg, übergibt an das Kloster Lambach zwei Hörige Chunrats von Rehberg mit ihren Nachkommen zu einem jähr lichen Zinse von 5 Pfennigen. C. In nomine sancte et indiuiduę trinitatis. Reginhardus Dei gratia wirceburgensis ęcclesię minister. Notum esse uolumus omnibus tam presentibus quam postfuturis, quod quidam ministerialis nostre ęcclesię Cinradus nomine de Rehberg quosdam homines Fromundam scilicet et svanehildam filiam illius cum omni.... posteritatis prole, quos a nostra ęcclesia iure beneficii possidebat, nobis resignabat. Nos ....... ergo rogatu ipsius et .... predictorum eos nostra auctoritate ad reliquias sanctę Marię lambah contradidimus et per manum prenominati. delegari fecimus ad censum V. denariorum annuatim persoluendum. Quod factum presentis scripti pagina confirmauimus eique auctoritatem inpressione sigilli nostri dedimus. Si quis igitur id in posterum ulla sue temeritatis ........... dolo infringere uel infirmare attemptauerit Anathema sit MARANATHA Testes Albertus custos, Bertolfus prepositus de tuteleibe, Heinricus prepositus de schalchehusen ........ de sancto iohanne, Johannes scotasticus, Gotefridus cantor, Conradus cellerarius Conradus po........... Conradus prepositus noster. Laici Rupertus de durne, Craphto de tatensheim, Boto, Heroldus camera. Billungus sculteti, Heinricus de but.....werhardus dapifer....... pincerna. Anno dominice incarnationis M. C. LXXVI°, Indictione VIIII, Regnante gloriosissimo Romanorum imperatore FRIDERICO, Boppone vrbano comite existente. Original mit Siegel, im Archive zu Lambach. (Sehr schadhaft.) CCXLIII. Circa 1177. - Leopold, Herzog von Oesterreich, und Conrad, Graf von Ragez, entsagen der Vogtei über die Orte Münchreut und Gersten und übergeben solche dem Kloster Garsten eigenthümlich. Nouerit omnis secutura posteritas, quod ego Liupoldvs dei gratia Dux Austrię uocatus et cognatus meus comes Cůnradus de Rakyz aduocatiam super duas uillas in Rakiz ad monasterium Garstense pertinentes, quarum unam, que uocatur muncherûde pater eius illuc tradidit, alteram, que dicitur ad Garstenses, ipse dedit, super has inquam aduocatiam et totum jus aduocatię bono animo ac prompta uoluntate dimittentes eidem ęcclesię pro salute nostra et parentum nostrorum contradimus proprietarie deinceps possidenda. Ergo ex hoc et de reliquo nullus in predictis locis jus aduocatię usurpare sibi presumat sed in abbatis consistat arbitrio, cui uelit honestorum uirorum ita bona sua commendare tuenda, ut si unus modum excesserit, illi auferat conmendationem et alteri committat. Sed et ipsi abbati omnem abscidimys infeudandi siue inbeneficiandi potestatem, alioquin ipsi honorem nostrum habere quam extraneę dominacioni subicere mallemvs. Original auf Pergament, dessen Siegel verloren gegangen, im Archive zu Garsten. Ludewig, Reliq. IV. 200. Kurz, Beiträge, II. 512. Stillfried, Burggrafen v. Nürnberg, I. Hft. pag. 36, Nro. 3. CCXLIV. 1177-1182. Gütlicher Vergleich zwischen dem Abbte Ulrich und den Schaunbergern über Güter zu Leombach 1). Sciat omnis fidelium multitudo, quod quidam Heldolfus monachus et camerarius in Chremsmunster ultra XI. mansos secus Livbenbach 2) officii sui tempore monasterio conquisiuit partim largicione cuiusdam nobilis matrone Benedicte partim ab hominibus propriis eiusdem matrone, qui eos libera possederant proprietate. Defuncta uero predicta matrona filii eius Heinricus et Gebhardus de Schowenberch occasione horum, que a matre et suis monasterio prouenerant eciam ea, que camerarium emisse commemorauimus dicioni sue uendicauerunt, quamuis tamen ipsam monasterii fratres ultra XXX. annos quieta possessione tenuerint. Abbas itque Adalramus II racionabiliter et satis reclamans nihil profecit, donec tandem alteri fratrum Heinrico scilicet dedit XXX. talenta eo quod ipse a prescripta quieuit iniuria et pro fratre spopondit, quod idipsum facturus esset; sed hec sponsio effectu caruit. Postmodo abbas Vdalricus III. hec et illa proponens domino Gebhardo demum dedit XX. talenta et parefridum unum et sic ipse cum uxore et prole eorumdem bonorum iurisdicionem totaliter abdicauit. Verum quia extrema renunciacio coram domino Diepoldo Patauiensi episcopo et duce Austrie Luipoldo facta est, ipsi paginam presentem suis muniuere sigillis et geste rei hos testes adhibuerunt: Diepoldus episcopus, Livpoldus dux, Engelbertus de Blanchenberch, Wernher de Griezbach, Pernhart de Trona, Walther de Rudlaiching, Herman de Hunzenbach, Ekkrich de Hugenberch, Vlrich de Michelenpach, Otto de Nordernbach, Engilberht de Stuben, Egin de Posenbach, Willehalm de Gailesbach, Rudolf de Vinchenhaim, Chvnrat Rügehalm, Herrant Wormel, Rvdpreht Stal, Pernhart de Abbatia, Alram preco, Heinrich Stal, Rupreht camerarius, Hertwich de Prtenbach, Chunrat Zant, Dietmar et Pron de Lengenowe, Dietmar de Goldarn. circa annum domini M. C. LXX. V. 3) Urkundenbuch v. Kremsmünster, pag. 47, Nro. 37. 1) Vergl. Pachmayr, pag. 90 u. 878. Strasser, S. 302. 2) Randnote: „Notandum, hec predia fundator noster dederat." 3) Unrichtig, weil Leopold erst im Januar 1177 Herzog wurde. |