Imágenes de páginas
PDF
EPUB

lucem prodire vetitos, nunc Maiestati tuae offero, clarissime Rex. Quos te spero recepturum eo animo, quo decet virum principem, omnibus partibus Reipub. consulentem, recipere, quaecunque ad ipsam Rempub. pertineant vel constituendam vel emendandam. Quorum si neutrum, quod tanta re dignum esset, in nostris libris reperiretur, conatus tamen inserviendi Reipub. magnus, nisi me fallo, reperietur: ut etiam si ob rei difficultatem minus consequar quod volo, illud tamen me sperem consequuturum, ut me cupidissimum esse omnes cognoscant bene merendi de Republica. Quam quidem cum cogitatione et scriptione nostra complecti vellem, non visum est haec duo omittere, de quibus in his postremis libris agimus, ex quibus scilicet summa perveniant commoda ad res mortalium. Quarum curationem ut suscipias Rex, tuo munere dignam, verborum multitudine cohortandi tui causa nihil opus est, cum res ipsa, facto quid opus sit, palam toto orbe loquatur. Turbis opinionum innumeris cunctus fere orbis Christianus iampridem tumultuatur. Quas ipsas opiniones annis proximis, tuam in Sarmatiam sese effudisse, nemini est ignotum. Non enim iam in occulto, ut olim, sed palam et frequenti ordinum omnium conventu, res religionis in controversiam venisse audivimus. Vulgo homines a receptis Ecclesiae dogmatis recedunt, nec dubitant sibi sumere de religione potestatem statuendi. Neque vero id tam personarum ecclesiasticarum odio (exceptis iis qui ex bonis illorum ditescere velint) aut aliqua animi malitiosa affectione, ut nonnullis videtur, faciunt, quam gravibus et vehementibus opinionibus, quas ex variis scriptis arripuerunt et hauserunt. Qua in re illud inest incommodi, quod nemo est fere qui de sua sententia ambigat, nemo, qui aliorum sententias non improbet. Quod nisi his mature occurratur, quid aliud expectandum fuerit, quam ut unitas ecclesiarum, quam a maioribus accepimus, rumpatur, et indies magis ac magis dehiscat? Una vero haec ratio maiori rupturae occurrendi, unitatique restituendae esse videtur, de qua tu summo senatus consensu dixisti: ut de tota causa ad Concilium oecumenicum referretur. Nam etsi ea tibi, quae religionem novarent, minime probarentur, tamen noluisti tuo arbitratu vi ea tollere, coelesti haud dubie voce monitus, quae ne frumentum eradicaretur, iubet lolium usque ad messem relinqui. Hanc igitur nos messem, Concilium oecumenicum praesenti in sermone interpretemur. Vel enim illud, vel nihil aliud, discrimen malarum et bonarum. herbarum in Ecclesia facturum esse videtur. Sed enim Concilium, ex quo tanta rerum molimina pendent, recte et ordine ut habeatur, tuum est Rex, tuique similium, qui imperia terrarum obtinetis, in primis curare. Etenim si sacrosancta esse debent omnia quae in illo sancita erunt: quanta tandem cura, quanta diligentia, quanta prudentia adhibenda est eo celebrando? ne si quid secus quam deceat, in eo decernatur, çogantur imperia eius iniusta alii exercere, alii pati, aut certe existimatio et autoritas eius ab omnibus abiiciatur. Atque in hac parte tam praeclari muneris bene curandi,

aliquis fortasse non immerito in nostra natione aliquid desideret, quod Concilio hisce annis bis coacto, ne semel quidem legati a nobis in eo visi sint. Veruntamen occasio non minus idonea, quam proxime erat, nobis offertur, faciendi quod neglectum est, siquidem Concilium iterum cogetur. Quam occasionem praetermittere minime licet: aliis vel Christiani non esse videamur, vel ea nihil curare quae Christianorum sint omnium. Qua enim fronte auderent, qui sunt cum potestate, imperiis et decretis alienis vel ipsi servire, vel alios gubernare, quae illis nihil curantibus, populis imprudentibus, ecclesiis nostris inconsultis perlata essent? Nonne Respublica ipsa mandata principis negligenda putat, quae ordinibus inconsultis ad eam perferuntur? Quid igitur, an iis rebus quae vitam aeternam attingant, putamus ecclesias obstrictum iri, quae illis imprudentibus in Concilio decernerentur? De cuius Concilii legibus a nobis disseritur in hoc libro. Ac summa illa est, tum recte illud constitutum visum iri, cum iudices in dissensione eorum qui dicent sententias, totius Concilii autoritate erunt electi, ne si in hoc capite fuerit erratum, fiant inde lapsus proclives in deteriora. Denique, si libertas cuique dabitur dicendi quod sentiat, sed eam libertatem a vera doctrina proficisci necesse est. Itaque qui mittentur, videant, ut doctrina et rebus necessariis, quasi armis ante tempus se instruant. Qui dicit divitias et facultates plus prodesse rebus agendis, quam ingenium et doctrinam, ille leget Midam aliquem, eademque ratione et curandis aegris, et causis agendis, et navigationi divites praeficiat, idem si placet,

lungat vulpes, et mulgeat hircos.

Verum res ipsa clamat, ad opus omne magnum et arduum commode tractandum et peragendum, artifices potius quam inscios adhibendos, dignitatemque eorum qui rebus agendis praeficiantur, non ex opibus, sed ex virtute et doctrina pendendam esse. Qui igitur legabuntur, arma prudentiae et bonarum artium ante tempus sibi comparare debent, ut cum tempus advenerit, eant sine mora bonis. omnibus, atque ea quae agenda sunt, agant bene praemeditati, disciplinis idoneis et disputationibus onusti, sine quibus nihil prorsus valent opes, honores, stemmata, quamtumvis vetusta et illustria. Super haec vero Concilium via et ratione procedet, si omnia ad verbum Dei maxime erunt directa. Doceri enim homines volunt, autoritatibus humanis se premi non volunt. Conscientiae hominum non ineptorum, incredibilibus conficiuntur angoribus. Qui angores, nisi verbo Dei fuerint depulsi, nec fulminibus anathematum, nec metu periculorum, nec mortibus quidem ipsis ex animis evellentur.

Caetera quae huc pertineant, in hunc librum de Ecclesia collegimus. In quibus omnibus procurandis, te Sigismunde Auguste Rex, ostendere aequum est patriae tuae, cui praees, quantum sit in te studium religionis, quantum desiderium pacis et concordiae ecclesiarum, quanta solicitudo ac vigilantia ad res perturbatas tranquil

landas. Id a te boni viri omnes optant, patria flagitat, Ecclesia Christi postulat, Deus ipse requirit. Quorum expectationem frustrari non potes, sine gravi iactura salutis tuae. Hortatur David rex principes populorum, ut tollant portas suas, per eas enim ingressurum regem gloriae. Quae igitur portae sunt concilio Christiano imminente, quas reges et principes regi coelesti introeunti aperire debeant: quam ut curent, quantum in ipsis est, omnia quae ad talem coetum sint necessaria? ut excitent ingenia ad rerum, quae ibi tractandae sint, inquisitionem? ut Pontificem Max. et Monarchas appellent, atque ad curam similem invitent? ut vel ipsi intersint huiusmodi coetui, vel ipsos et ad regnum Christi eruditos eo allegent? qui et sciant et velint et audeant ea loqui et agere, quae conventui illi idonea sint ac necessaria: ut tandem unitas regni Christi optatissima studiumque iusticiae eius nobis restituatur, cui pax, concordia, salus ac caetera bona adiiciantur. Celebratur literis et sermonibus multorum laus ac gloria Constantini imperatoris Romani, qui ad errores extirpandos, pacemque ecclesiarum constituendam, Concilium Nicaeae coegerit, ac se episcopis comministrum usque praebuerit, dum nihil superesset controversiarum. Imitati sunt Constantinum Martianus, Theodosius et alii principes populorum. Tu vero Rex, et apud praesentes gradum dignitatis nancisceris amplissimum, et apud posteros nomen tuum immortalitati consecrabis, si religionis dignitati, quantum possis, consulueris, legibus et bonis moribus Rempub. excolueris, studia literarum cum suis cultoribus tua benignitate foveris et provexeris, sine quibus nec religionis doctrina retineri, nec Respublicae conservari possunt. Vale, Cracoviae. MDLIII.

11. Stan. Hozjusz do bpa chełmskiego Jakóba Uchańskiego (2 XI. 1555). 1

(Hosii epistolae, ed. Hipler-Zakrzewski, t. II cz. 2, Kraków 1888, str. 622-628).

Post unas et alteras meas ad R. Dnem V. datas litteras accepi tandem responsum illius materna lingua scriptum. Ac aequum quidem fuerat, ut catholicus Episcopus catholica hoc est latina lingua scriberet ad catholicum. Sed quoniam latini sermonis ruditatem et inopiam causatur, haud scio, an excusationem hanc illius accipere debeam. Nam quemadmodum illum inopem esse latini sermonis credendum sit, quem in Philippi, Buceri, Calvini scriptis diligentius aliquando versatum fuisse constat, quam ut hoc nomine sermones hominum effugere potuerit, equidem non video; cum scriptores hos tantum latinae dictionis elegantia persuadendique facultate valere certum sit, ut si quis hanc illis detraxerit, non mino

1 Teodor Wierzbowski, Jakób Uchański, Warszawa 1895.

rem iniuriam illis fecerit, quam si sanam et catholicam eorum esse doctrinam affirmaverit. Quamvis autem non reprehendendum esse puto in Episcopo latini sermonis ornatum, magis tamen ab eo sanam doctrinam exigendam esse censeo; quae si minus etiam elegantibus verbis edisseratur, res magis in nostri ordinis hominibus quam verba spectanda sunt. Ante centum ac trecentos etiam hos annos qui scripserunt, fuerunt viri multi excellenti doctrina praediti, quibus tamen latini sermonis puritas magis etiam quam R. Dni V. defuit. Scripserunt nihilominus latine omnes, si non puris. illis et elegantibus verbis, tamen utcumque latinis; mihique magis probantur, quamlibet eorum sermo sit simplex, quam omnes Buceri, Philippi, Calvini, quos latine scribendi facultate plurimum praestare negari non potest. Et certe cum vetus mihi cum R. Dne V. consuetudo fuerit, purius illam saepe verba latina sonantem audivi, quam vel Alexandrum de Alis vel Albertum Magnum vel Bonaventuram vel alios eiusdem generis; in quibus nunc ego diligentius quam antea versor, qui fidem catholicam a Latinis quam Bulgaris et Sclavis discere malo. Sed ego tamen excusationem hanc R. Dnis V. in eam, in quam ipsa vult, partem lubens accipio atque illi gratias ago, quod me tandem aliquando responso suo dignata sit.

Nam cum semel et iterum ad illam scripsissem neque responsum ullum accepissem, non potui nunc hoc nunc illud de illa non suspicari, ac omnino propositum habebam nihil deinceps ad eum scribere, qui scriptis meis respondere dignatus non esset. Nunc autem hanc occasionem mihi datam esse gaudeo faciamque lubens, ut crebris meis litteris R. Dnem V. appellem, si gratum illi officium hoc meum fore intellexero. Postulat enim hoc praesens Ecclesiae status, ut qui catholicae fidei sunt Episcopi, crebro se mutuis litteris appellent ac inter se consilia de tuenda fide catholica conferant; cum praesertim fiat hoc diligentius, quam expediat Ecclesiae catholicae, ab his, qui segregaverunt semet ipsos: qui non modo per litteras, verum etiam coram, nullis itinerum laboribus et molestiis parcendo, cum his, qui suae sunt factionis, consilia communicant et faciunt omnia diligenter, quae ad evertendum Christianismum pertinere videntur. Quod si nos, qui Episcopi et pastores vocamur, pari fuissemus in colligendo retinendoque grege nobis a Deo commendato studio et diligentia, quo sunt illi in dispergendo, non esset is nunc religionis status, quem (proh dolor) esse videmus.

Etsi autem ingenue fateor, quamvis vulgari lingua scriptas litteras R. Dnis V. me minus intellexisse, quam si latine scriptae fuissent, tamen quantum sensum earum assequi potero, brevibus. respondebo. Hoc enim voluisse R. Dnem V. significare puto, auctorem aliquando se fuisse, ut quae ad septem usque Concilia oecumenica in Ecclesia Dei fuerunt observata, ea quibusdam ita postulantibus concederentur, ut hac ratione praecideretur illis occasio plus aliquid exigendi, quod cum fide catholica pugnaret. Cui sententiae si paritum fuisset, fortassis eo loci, quo nunc est religio

Humanizm i reformacja.

24

nunquam devenisset. Quid autem sit illud, R. Dtio V. non explicat; ego tamen coniectura quadam assequi videor. Fortassis enim haec duo sunt, quae nunc a multis urgentur: ut laicis de calice bibere, sacerdotibus uxores habere liceat. Ac fieri potest, quod ad septimum usque Concilium generale et calix populo negatus non fuerit et quas antequam sacris initiati fuissent sacerdotes, eas in Orientis partibus retinere licuerit. Ceterum utrumque ex quo tempore verbum Dei recepit Polonia, quin et Germania citerior, nunquam in occidentali Ecclesia licuisse, mihi certius esse videtur, quam ut de eo dubitari queat. Videtur Augustinus non omnino Iuliani consilium probasse, qui provocaverit ad Orientis antistites, cum eum occidentalis terra generaverit, occidentalis Ecclesia regeneraverit. «Quid ei quaeris, inquit, inferre, quod in ea non invenisti, quando in eius membra venisti?» Hunc ego quoniam auctorem tanto sequor libentius, quanto minus aut ingenio meo indulgeo aut iudicio tribuo; in qua terra generatus, in qua Ecclesia regeneratus sum, eius et fidem et ritus lubens amplector: non quod ingens aliquod in eo piaculum esse putem, si vel calix laicis concedatur publica Ecclesiae auctoritate vel quas ante sacerdotium duxerint uxores, eas retinere sacerdotes facti permittantur; sed quod non video, cur nos in his, quae natura sua sunt adiaphora, ad orientales potius accedamus quam orientales ad nos; qui gravioribus in rebus a nobis et ab universa catholica Ecclesia dissident atque ideo sunt maiori ex parte ab illa praecisi. Non dubito, quin legerit R. Dtio. V. Concilium Florentinum ante annos centum et amplius habitum; nunquid in eo fuit aut de calice aut de caelibatu quaestio ulla? Licuit per occidentales, ut suos ritus retinerent Orientis ecclesiae, sicut per orientales idem licuit Occidentis ecclesiis; magis adeo de eo, utrum in fermentato pane conficere sacramentum liceret, fuit disceptatum, de quo tamen et ipso facile convenit. Ac fuit in illo Concilio Marcus quidam Ephesius qui, cum alii omnes propensis essent animis ad unionem amplectendam, solus et pedibus et manibus obnixe facere visus est omnia, ut ne succederet negotium, utque Latini pro schismaticis et haereticis haberentur. Qui cum ostendere non potuerit, aliquid erratum in eo fuisse, quod ad symbolum Constantinopolitanum additum fuerat illud «filioque», nonne latissimum contra Latinos declamandi campum habere potuisset et si minus haereseos, saltem schismatis eos arguendi, qui, quod ad sacramenti species attinet, Christi institutionem mutassent, contra quam ab illo praeceptum est, Eucharistiae sacramentum sub altera tantum specie distribuerent et effusum populo Christi sanguinem adimerent, qui doctrinas daemoniorum docerent prohibentes nubere: nunquid non haec tragicis verbis exaggerare poterat vel Marcus Ephesius vel quicunque tandem alius ex his, qui coire concordiam inter Latinos et Graecos nolebant? Sed intellegebat is nihil contra Dei verbum vel contra Christi institutionem fieri, si vel calix laicis vel uxores sacerdotibus negarentur.

Nunc ego mirari satis non possum tantopere vel calicem a laicis

« AnteriorContinuar »