Imágenes de páginas
PDF
EPUB

fructus, redditus et proventus, si cum cura, quadraginta, si vero sine cura fuerit, vigintiquinque marcharum argenti secundum taxacionem decime valorem annuum non excedant, ad collacionem, provisionem, presentacionem seu quamvis aliam disposicionem v. f. n... episcopi et dd. ff. capituli Wratislauiensis communiter vel divisim pertinens, si quod vacat ad presens, vel cum vacaverit, [clausula,acceptationis' ut in n. 6.], conferendum tibi post acceptacionem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinenciis suis donacioni apostolice reservamus, [clausulae,inhibition is et,decreti ut in n. 6.]; [,non obstantibus, si aliqui super provisionibus - mencio specialis' mutatis mutandis ut in n. 6.] Nulli ergo etc. nostre reservacionis, inhibicionis et constitucionis infringere etc. D. Auinione XI kal. Junii a. primo.

In e. m. v. f. . . episcopo Esinensi et dd. ff... abbati monasterii sancte Marie in Harenis extra muros Wratislauienses ac.. preposito ecclesie Lubucensis s. Exigunt dilecti filii etc. usque mencio specialis. Quocirca mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios predictum beneficium per nos ut premittitur reservatum, si tempore reservacionis nostre huiusmodi vacabat vel extunc vacavit, aut cum illud vacare contigerit, prefato Johanni post acceptacionem predictam cum omnibus iuribus et pertinenciis suis auctoritate nostra conferre et assignare curetis, inducentes eum vel dictum procuratorem suum pro eo in corporalem possessionem dicti beneficii ac iurium et pertinenciarum ipsius et defendentes inductum [,sibique responderi ut in n. 6.], non obstantibus omnibus supradictis, [,seu si eisdem episcopo mencionem ut in n. 6.], contradictores auctoritate nostra etc.

D. ut s.

654.

--

Clementis VI A I10 (65) f. 129 n. 654, de beneficiis vacaturis qu. 25 V. 154 f. 399 n.
Registratum in ZVGA Schlesiens XXV, 295.) supplicatio ista non est reperta.

3. Laurentius Hartlieb supplicat, quatenus sibi de canonicatu et praebenda in ecclesia Vratislaviensi vacantibus provideatur.

Avinione, 1342 Maii 23.

Supplicat S. V. humilis et devotus clericus et servitor vester Laurencius Hartlip Wratislauiensis, iurisperitus, procurator devoti f. v. d. Johannis, regis Boemie, nullum beneficium ecclesiasticum assecutus, quatenus sibi specialem graciam facientes de canonicatu et prebenda ecclesie Wratislauiensis, ad presens in curia S. V. vacantibus per promocionem domini Predzlai in episcopum dicte Wratislauiensis ecclesie, 1) ibidem canonici prebendati, et munus consecracionis apud sedem apostolicam de mandato f. r. Benedicti pape XII, predecessoris vestri, impensum eidem, cum plenitudine iuris canonici eidem dignemini providere graciose et cum aliis clausulis oportunis et non obstante, quod idem Laurencius. super canonicatu et prebenda ecclesie sancte Crucis Wratislauiensis noscitur litigare, quos et omne ius sibi competens in ipsis est paratus dimittere, si V. placuerit S., cum executoribus etc.

Fiat R, sed quod non sit de cetero contra illam ecclesiam. Et q. t. s. a. 1. Fiat R. Datum ut supra, [Auinione]") X kal. Junii [a. primo].a)

Clementis VI S I/1 (1) f. 8.

n) suppletum ab editore. 1) el. 1341 Maii 5 (Gams p.

264) cfr. Werunsky, Gesch. K. Karl IV, I, 302–309.

4. Laurentio Hartlieb providetur de canonicatu et praebenda in ecclesia Vratislaviensi vacantibus.

X X.

Avinione, 1342 Maii 23.

D. f. Laurentio Hartlip, canonico Wratislauiensi, s. etc. Grata et accepta dudum per te nobis impensa obsequia litterarumque sciencia") et alia tibi, sicut fidedigno testimonio percepimus, suffragancia merita probitatis nos excitant et inducunt, ut tibi reddamur ad graciam liberales. Cum itaque canonicatus et prebenda ecclesie Wratislauiensis, quos v. f. n. Predzlaus, episcopus Wratislauiensis, olim eiusdem ecclesie Wratislauiensis canonicus prebendatus, tempore promocionis de ipso per f. r. Benedictum papam XII, predecessorem nostrum, ad eandem Wratislauiensem ecclesiam tunc vacantem facte b) obtinebat, per huiusmodi promocionem©) et consecracionis munus, de mandato ipsius predecessoris, tunc eodem predecessore in humanis agente, apud sedem apostolicam impensum eidem, 1) vacaverint et vacare noscantur ad presens: nos attendentes, quod nullus preter nos hac vice de ipsis canonicatu et prebenda, de quibus idem predecessor non ordinavit, disponere possit pro eo, quod idem predecessor diu ante vacacionem huiusmodi omnes canonicatus et prebendas ceteraque beneficia ecclesiastica tunc apud dictam sedem vacancia et inantea vacatura collacioni et disposicioni sue specialiter reservans decrevit extunc irritum et inane, si secus super hiis quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari, ac deinde dicto predecessore, sicut domino placuit, rebus humanis exempto nos, qui fuimus ad apicem summi apostolatus assumpti, a cuius quidem ") nostre promocionis exordiis unus mensis nondum elapsus existit, omnes huiusmodi canonicatus et prebendas ac beneficia supradicta cum similis interposicione decreti collacioni et disposicioni nostre duximus similiter reservanda, ac volentes tibi, clerico et servitori nostro iurisperito, premissorum meritorum tuorum intuitu graciam facere. specialem, canonicatum et prebendam predictos sic vacantes cum plenitudine iuris canonici ac omnibus iuribus et pertinenciis suis apostolica tibi auctoritate conferimus et de illis eciam providemus, [clausula decreti ut in n. 6.]; [,non obstantibus quibuscunque statutis et consuetudinibus prestes' ut in n. 6.], seu o)

quod sicut asseris super canonicatu et prebenda ecclesie sancte Crucis Wratislauiensis nosceris litigare. Volumus autem, quod, postquam vigore presentis gracie dictorum canonicatus et prebende dicte ecclesie Wratislauiensis fueris possessionem pacificam assecutus, si eosdem canonicatum et prebendam dicte ecclesie sancte Crucis interim evincere te contingat, illos, prout ad id te sponte obtulisti, dimittere,

alioquin omni iuri, si quod tibi in illis competit, cedere tenearis, quodque de cetero) contra dictam ecclesiam Wratislauiensem nullatenus te opponas. Nulli ergo nostre collacionis, provisionis, constitucionis et voluntatis infringere etc. D. Auinione X kal. Junii a. primo.

In e. m. dd. ff... decano Olomucensis et.. archidiacono de Constantino, Constanciensis, ac Gerardo de Magnaco, canonico Nannetensis ecclesiarum s. etc. Grata et accepta dudum per d. f. Laurencium etc. usque se opponat. Quocirca mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios eundem Laurencium vel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem canonicatus et prebende ac iurium et pertinenciarum predictorum inducatis auctoritate nostra et defendatis inductum, amoto ab eis quolibet detentore, ac facientes ipsum Laurencium vel procuratorem suum pro eo ad dictam prebendam in dicta Wratislauiensi ecclesia in canonicum recipi et in fratrem, stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius ecclesie cum plenitudine iuris canonici assignatis, [,sibique responderi ut in n. 6. non obstantibus omnibus supradictis, [,seu si eisdem episcopo mencionem ut in n. 6.] contradictores auctoritate nostra etc. D. ut s.

[ocr errors]

Clementis VI A I/1 (56) f. 157, de beneficiis vacantibus qu. 1 — V. 147 f. 71′ n. 125. Registratum in ZVGA Schlesiens XXV, 295. a) corr. ex litterarum consciencia' A. b),factam A., corr. ab editore. c) corr. ex,promocionis A. ) corr. ex,cuiusqui'; sequitur,pro', sed cancellatum A. e) corr. ex,sed' A. f) corr. in margine ex ‚,cetro' A. — 1) vide n. 3 n. 1.

5. Hermannus Hermanni de Libochovicz supplicat, quatenus sibi de canonicatu ecclesiae Vyssegradensis sub expectatione praebendae provideatur.

Avinione, 1342 Maii 23.

Supplicat S. V. humilis familiaris et scriptor vester Hermannus Hermanni de Lubochouicz, clericus Pragensis diocesis, quatenus sibi specialem graciam facientes de canonicatu et prebenda ecclesie Wissegradensis prope Pragam, prefate diocesis, si vacat ad presens, vel cum in ipsa ecclesia vacaverit, eidem de benignitate sedis apostolice dignemini providere, cum acceptacione, inhibicione, decreto et clausula anteferri et cum aliis non obstantibus et clausulis oportunis et executoribus.

Fiat R. Et q. t. s. a. 1. Fiat R. Datum ut supra, [Auinione]*) X kal. Junii [a. primo].*)

[blocks in formation]

6. Hermanno Hermanni de Libochovicz providetur de canonicatu ecclesiae Vyssegradensis sub expectatione praebendae.

X X.

Avinione, 1342 Maii 23.

D. f. Hermano Hermani de Lubochouitz, canonico ecclesie Vissegradensis prope Pragam, familiari nostro, s. etc. Tue merita probitatis laudabiliter nota nobis merito nos inducunt, ut personam tuam affectu favorabili prosequentes tibi reddamur ad graciam liberales. Volentes itaque tibi premissorum tuorum meritorum obtentu graciam facere specialem, canonicatum ecclesie Wissegradensis prope Pragam cum plenitudine iuris canonici apostolica tibi auctoritate conferimus et de illo eciam providemus, prebendam vero, si qua in dicta ecclesia vacat ad presens, vel cum ") vacaverit, quam per te vel procuratorem tuum ad hoc specialiter constitutum infra unius mensis spacium, postquam tibi vel eidem procuratori de illius vacacione constiterit, duxeris acceptandam, b) conferendam tibi post acceptacionem) huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinenciis suis donacioni apostolice reservamus, districcius inhibentes v. f. n. episcopo Pragensi et dd. ff. preposito, decano et capitulo ipsius ecclesie seu illi vel illis, ad quem vel ad quos in eadem ecclesia prebendarum collacio, provisio seu quevis alia disposicio pertinet communiter vel divisim, ne de illa interim eciam ante acceptacionem ) huiusmodi, nisi postquam eis constiterit, quod tu vel procurator predictus illam nolueritis acceptare, disponere quoquomodo presumant, ac decernentes exnune irritum et inane, si secus super iis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari; ) non obstantibus de certo canonicorum numero et quibuslibet aliis ipsius ecclesie statutis et consuetudinibus contrariis, iuramento, confirmacione apostolica vel quacunque ) firmitate alia roboratis, aut si aliqui") apostolica ") vel alia quavis auctoritate in eadem ecclesia in canonicos sint recepti, vel [ut]') recipiantur insistant, seu si super provisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis in dicta ecclesia speciales vel de beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales dicte sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, eciam si per eas ad inhibicionem, reservacionem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus preterquam auctoritate nostra in ecclesia ipsa receptis vel prebendas expectantibus in eadem te in ipsius prebende assecucione volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecucionem prebendarum et beneficiorum aliorum preiudicium generari, seu si eisdem episcopo, preposito, decano et capitulo vel quibusvis aliis communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod ad recepcionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli non possint, quodque de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie aliisque beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem,') provisionem seu quamvis aliam disposicionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac m) de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem, et qualibet alia dicte sedis indulgencia generali vel speciali, cuiuscunque tenoris existat,") per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus huiusmodi nostre gracie impediri valeat quomodolibet vel differri, et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mencio specialis, aut si presens non fueris ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie solitum iuramentum, dummodo in absencia tua per procuratorem idoneum et, cum ad ecclesiam ipsam

accesseris, corporaliter illud prestes. Nulli ergo etc. nostre collacionis, provisionis, reservacionis, inhibicionis et constitucionis infringere etc. D. Auinione X kal. Junii a. primo.

In e. m. v. f. . . episcopo Frisingensi et dd. ff. . . abbati monasterii Breunouiensis, Pragensis diocesis, ac . . preposito ecclesie Pragensis s. etc. Merita probitatis etc. usque illud prestet.") Quocirca mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios eundem Hermanum vel procuratorem suum eius nomine exnunc auctoritate nostra in dicta ecclesia Vissegradensi recipi facientes in canonicum et in fratrem, stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius ecclesie cum plenitudine iuris canonici assignatis, huiusmodi prebendam per nos ut premittitur reservatam, si tempore huiusmodi nostre reservacionis in dicta ecclesia. vacabat vel extunc vacavit, aut quamprimum illam inibi vacare contigerit, prefato Hermanno post acceptacionem ") huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinenciis suis auctoritate predicta conferre et assignare curetis, inducentes eum vel procuratorem suum pro eo in corporalem possessionem huiusmodi prebende ac iurium et pertinenciarum eius et defendentes inductum sibique facientes de ipsorum canonicatus et prebende fructibus, redditibus, proventibus, 9) iuribus et obvencionibus universis integre responderi, non obstantibus omnibus supradictis, seu si eisdem episcopo, preposito, decano et capitulo vel quibusvis aliis communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac ') de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem, contradictores auctoritate nostra etc. D. ut s.

[ocr errors]

Clementis VI A I/3 (58) f. 166', de canonicatu sub expectatione praebendae qu. 6 V. 148 f. 220' n. 370. a) corr. ex,tum' A. ),aceptandam' A. c),aceptacionem' A. d),aceptacionem A. e),atemptari A. f) corr. ex,quaque' A. g) corr. ex aliqua A. h) suppl. in margine A. ) deest in A., suppletum ab editore. ) sequitur,vel', sed cancellatum A. m) corr. ex,ad' A. "),existit' A., corr. ab editore. ") corr. ex ,prested' A. r), aceptacionem' A. 4) corr. ex pertinenciis' A. ") corr ex,ad' A.

7. Conrado) Nicolai de Bulweis,) clerico et familiari Johannis, episcopi Portuensis, providetur ad supplicationem ipsius episcopi ) de canonicatu ecclesiae sancti Andreae Coloniensis sub expectatione praebendae. ‚D .Auinione X kal. Junii a. primo. Forma ut in n. 6.

Avinione, 1342 Maii 23.

.X X.

n. 897. — »),Corrado' A. b),Budwoys' A.

Clementis VI. A I/14 (69) f. 584 n. 897, de praebendis vacaturis qu. 45
- 1) supplicatio ista non est reperta.

[ocr errors]

V. 156 f. 127

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »