Imágenes de páginas
PDF
EPUB

bertatis diligenter examinatum, in certa obedientiae atque Imperii conditione consistat. Quod quidem Regnum cum etiam huiusmodi Legibus vivat, in quibus resonat mens, et animus, et consilium, et sententia vestrae libertatis, et quarum Legum administer est Rex, interpres vero Senatus, quibus etiam vos ideo servitis solis, ut vere liberi cum Rege vestro atque Senatu esse possitis: mirari desinite, si caeterae provinciae in quibus ea ratio Reip. non fuit, vel unius Imperio afflictae, vel paucorum dominatu oppressae, vel seditione populari sunt eversae. Vestra vero Resp. ut salva perpetuaque sit, dabitis operam ut a vestris Legibus non recedatis, quarum praescripto et Rex apud vos regnat, et Senatus decernit, et vos vitam spiritumque liberum ducitis. Quamobrem cum Legum vestrarum tantam dignitatem utilitatemque perspiciatis esse, dabitis operam, ut eas Leges non solum fideliter retineatis, sed etiam cognitas atque perspectas habeatis. Turpe siquidem vobis fuerit, vos iis Legibus liberos esse gloriari, quas ignoretis, et quae quantum valeant nesciatis. Quid enim quaeso responderetis, si vos quis quaerat, liberi estis Poloni? liberi, quo id estis? Legibus utique diceretis, quid Leges vestrae sunt? si nescimus responderetis, ac ne liberos quidem vos esse probaretis, ut enim armis ignoratis vitam non tuemur, sic Legibus ignotis libertatem non praestamus, quae sane in Legum ignoratione tota periclitatur. Neque enim vi tantum et armis libertas hominum tollitur, sed etiam fraude atque dolo tota extinguitur. Ac adversus quidem vim atque arma sunt vobis firma praesidia, quibus hostes vestros vel ulcisci pro vestra libertate, vel provocare possitis, adversus vero dolum atque fraudem domesticam nulla re alia nisi legibus armati esse possumus. Atqui, aut hoc solum remedium est quod adhiberi a vobis Reip. vestrae possit, aut si ne hoc quidem idoneum videtur esse contra ea venena quibus sinceritatem Legum nostrarum infectam esse videmus, nullum profecto remedium invenietur, quo aegrotae Reip. subvenire possitis. Cum enim quidam homines scelerati linguam in quaestum conferrent, omnem fidem Legum atque illarum religionem ad vestrae libertatis, interitum precio commutaverunt, tantumque calumniis commentisque perfecerunt, ut illud Ius quod natura ad salutem huius Reip. a maioribus erat constitutum, ad illius perniciem artibus horum hominum sit iam conversum. Quorum machinationes, doli, atque fraudes in vos fortunasque vestras ut occultius laterent, omnem Legibus vestris lucem eripuerunt, ac densa rerum caligine omne Ius vestrum involverunt. Spongiam piscem marinum ferunt esse, quem quum grandiores pisces persequuntur, atramentum in fuga fertur emittere, ne ab illis comprehendatur, sic etiam isti ut quaestu iudicario liberius pascantur, tetras tenebras Legibus nostris offuderunt. Cum enim Legum ipsarum haec natura omnis sit, ut res primo possibiles, deinde tolerabiles, postremo honestas hominibus praescribant: in eo vis summa illarum est, ut tota Lex ad sensum communem captumque nostrum vulgarem ac

commodetur. Quam etiam ob causam nemo in civitate mentis ac consilii particeps, sive vir ille, sive foemina fuerit, ignoratione Legis quicquam de poena commissi recusat, quod utique nunquam fieret, nisi constaret Legem in Civitate ita scitu facilem esse, ut in medio posita a cunctis civibus sua sponte possit cognosci. Idcirco etiam magna brevitate praeceptorum instar Leges feruntur, quarum partes notis certis atque interpunctionibus verborum propterea occupantur, ut facilius etiam a pueris iudicio praeditis memoria comprehendantur. lisce ego rebus exempla adiungerem, nisi de rebus notis apud vos haec haberetur oratio, ex quibus liquet Leges ipsas et ob praeceptorum brevitatem et ob verborum assiduitatem, ita tritas et notas esse, ut ad illarum cognitionem nihil plane sit opus e quisito Magistro.

Iam progressiones ipsae Legum, atque causarum aditus omnes, certa via atque suis gradibus ita sunt dispositi, ut quivis et diem dicere, et cum adversario experiri Legum praescripto possit, ut quisque nostrum tam in adeundo, quam in experiundo Iure, Dux ipse sibi nullo praeeunte possit esse. Itaque homines quidam nefarii sine fide, sine religione, quos non Dei metus, non hominum pudor ullo in officio continet, cum ad nullam aliam operam bonam in Repub. valerent, nulloque momento in ea essent neque precio: in tanta Legum vestrarum luce mysteria quaedam de industria moliri coeperunt, ut videlicet sine sua opera Lege a vobis nihil possit agi. Ita illa quae pervulgata antea, atque in manibus iactata et excussa ac cognita a vobis fuerunt, loquacitate nimia ac verborum tumultu cuncta obruerunt. Quare ea omnia quae praeclare Legibus erant in communi nostro sensu defixa, Causidicorum ingeniis atque imposturis inversa iam ac depravata sunt. Ut omnes Legibus pareremus, maiores nostri summam poenam exilium ac bonorum publicationem Iure victis esse voluerunt. Hi invenerunt et ludiciorum dilationes, et contumaciarum genera, et ementita vadia, quibus illi circumveniunt ac Regno pellunt homines etiam Iuri communi obedientes; itaque rebus huiuscemodi fictis commentitiisque omnem e Legibus splendorem atque lucem sustulerunt, tenebras vero atque horrorem quendam reliquerunt, ut in eo controversum Ius soli nosse et tractare apud vos videantur. Quapropter isti magno nostro malo soli iam regnant, soli consuluntur, soli denique in rebus fortunisque nostris tantum possunt, quantum volunt. Et quod ferendum non est, vos qui libertate caeteris gentibus praestare vultis, impurissimis iisce hominibus domi serviatis, eorum clientes, eorum comites, eorum etiam assectatores sitis, ad illorum ianuas vigiletis, ac progressum operiamini, nunc excludamini ab illis, nunc ad servorum modum revocemini, ut yobiscum paciscantur, ut tributum vobis imperent, ut vos exhauriant, ut denique vos ad omnes nutus suos promptos ac paratos atque assiduos habeant. Itaque quod de vobis nunquam finitimis vestris hostibus Germanis, Bohemis, Hungaris, Scythis atque Turcis licuit:

ut pro arbitrio vobis quae vellent imperarent, id mediusfidius iam licet impurissimis perfidiosissimisque isce non iam civibus sed hostibus vestris, Causidicis inquam istis, quorum in hac Repub. nulla probata prorsus extat opera, neque in ocio, neque in negocio, qui obtinendae atque augendae potentiae suae causa illam legitimam atque usitatam in rebus causisque vestris aequalitatem funditus ex Repub. sustulerunt, ac omne fas atque lus ex hoc Regno expulerunt, ut vobis rebusque vestris ad arbitrium abutantur. Quod ne illi diutius licere sibi arbitrentur, omnibus vestris praesidiis atque Legibus efficere debetis Equites. Quod ut facilius factu sit vobis, singulari fato ac summo libertatis vestrae exemplo inventus est homo peracri ingenio, scriba Petri Kmitae Clarissimi viri, Iacobus Prilusius qui quasi alter Cn. Flavius horum cornicum oculos confixit, ac singulari iudicio atque prudentia incredibili, ex hoc rabularum caeno quasi ex Aristaei fimo Herculeo plane labore, Leges vestras in Reipub. lucem produxit, vobisque legendas ediscendasque proposuit, tanta facilitate, ut quod incredibile dictum a M. Tullio plerisque videbatur, qui occupatissimus cum esset, triduo tamen se Iurisconsultum fore non dubitabat profiteri, id verissime dictum esse Iacobus hic Prilusius docuit, qui hos homines regnare in foro, haerere in Iudiciis, ac Iudicum tribunalia occupare, atque in vestras fortunas undique imminere cum non ferret, prolatis vestris Legibus, et forum a fraude, et Iudicia a dolo, et tribunalia a perfidia, et fortunas vestras ab hac calamitate liberavit.

Ita enim is et Sarmata et Mazurus omnes vestras Leges ex postrema obscuritate atque difficultate, in summam perspicuitatem atque facilitatem vindicavit, ut nemo sit tam hebes, tamque tardus, cui in controversiis agitandis obviae non sint Leges omnes, et cui non respondeant etiam non vocatae. Nam de sententia L. Crassi omne vestrum Ius certis primo generibus, deinde eorum generum quasi quibusdam membris dispertiit, tum vero propriam cuiusque vim definitione declaravit, ac perfectam artem Iuris Civilis nobis ostendit. Ita ille et partitione generum, et descriptione partium, et illustratione illarum, totum Ius ediscendum ac tractandum vobis proposuit, ut remotis calumniis, ac illarum circumscriptionibus nefariis, ipsae per se restent Leges, ac pateant, obviaeque vobis ultro sint. Ex qua ratione finis factus esse videtur querimoniarum illarum quibus singulis Comitiis de Causidicorum scelere queri solebatis, vobis videlicet nihil certi iam in Legibus relictum ab iis esse, quae utique querela de Causidicis vera fuit. Neque enim quicquam ita certi, ita etiam constituti iu fortunis nostris erat, in quo homines isti malefici non molirentur aliquid, quaestus compendiique sui gratia, quod sane faciebant illi antea non ulla singulari prudentia, sed Legum ipsarum laqueis, quos ex involucris calumniarum cum fecissent, ita nobis persuaserant, Leges, quarum ipsi autores estis, solis Causidicis notas esse. Quare cum ad hunc modum abuterentur illi et fide et sensu nostro, res nostras ferebant, rapiebant,

ac sursum atque deorsum agebant, summo cum rerum nostrarum non solum privatarum, verum etiam publicarum discrimine.

His ergo malis atque tantis incommodis Iacobus Prilusius remedium hoc attulit divinitus, quo res nostrae scelere Causidicorum laesae sanari possint, siquidem hoc quod vobis datur atque offertur obviis ulnis exceperitis, et si parvo negotio ex hoc labore Iacobi Prilusii utilitates percipere volueritis opinione vestra maiores melioresque. Hoc enim volumine Legum vestrarum a vobis cognito, et ipsi res vestras non temere inter vos agetis, et quaestum huic causidicorum pecori tanquam glandem adimetis. Ac hoc genus hominum sceleratum, controversarium vestrarum pabulo pastum, removebitis a foro, pelletis a Iudiciis, ac illos si non metu Legum, at laqueo certe quidem rem bene gerere aliquando docebitis, vos ipsi etiam non calumnioso, neque Causidicorum nequam Iure, sed ex aequo et bono controversias vestras agitabitis, Legesque ipsas ad causas vestras non Causidicorum instituto, sed conscientiae suasu, ac iniuriae praescripto accommodabitis, ut cum certa res et simplex lis in Iudicium venerit, Actor tum non laqueo sed Lege petat Reum, ita perspicue atque dilucide, ut Iudex causa cognita secundum Legem mox Iudicium det, neque in utramque partem dubius quasi in lance aequaliter propendeat. Quod cum a vobis fuerit factum, cessabunt inimicitiae, cessabunt etiam illae insanabiles contumeliae atque caedes, quibus repleri Regnum assidue videmus, ob mala flagitiosaque Iudicia quae Legum scientia a vobis intermissa, corrupta atque depravata sunt Causidicorum scelere atque perfidia. Quod cum ita sit, adeste animis Equites, capessite Rempub., recuperate eas Leges, quas Causidicorum scelere videtis esse violatas, et qui autores Legum vestrarum estis, magistri quoque atque illarum. actores velitis esse, ut vestro praescripto Leges vestrae in hac Repub. vobiscum loquantur. Non ego vos ad peregrinas doctrinas voco, sed vos ad earum Legum curam exhortor, quam maiores vestri vobis retinendam colendamque reliquerunt, in qua continetur libertas vestra, qua omnes ubique sunt gentes vicistis. Congerant alii sibi aurum, iactent vectigal, ostentent munitiones, solum etiam fertile. commemorent: vos eas Leges colite, quae quibusvis opibus sunt a vobis anteponendae. Quae quidem Leges ad eum modum digestae, cum in hoc volumine quasi in quodam illustri monumento positae, et distributione generum et distinctione partium, et definitione earum sint illustratae, eo ad ediscendum faciliores iucundioresque vobis debent videri: quanto perspicitis magis omnem statum rei vestrae publicae ac libertatis vestrae conditionem, iisce Legibus contineri, quae isto modo et partitione, et distributione, ac fideli descriptione sunt ab Iacobo Prilusio magna cum ratione digestae, quibus ut in libera Repub. frui salvis in perpetuum possimus, velle et optare omnes debemus.

7. Jarosza Ossolińskiego mowa do króla w sprawie egzekucji praw na sejmie r. 1553.1

(Dyaryusze sejmów kor., wyd. Szujski, 1872, str. 1-6).

Potrzeba nasza Najjaśniejszy Miłościwy Królu i czasy, które które już moram non patiuntur, przynuczają nas do tego, żebyśmy ku Waszej K. M. Panu swemu wołali, gdyż z W. K. M. samego po Bogu dobre i złe tu nasze dependet. A iżeśmy W. K. M. w młodych leciech W. K. M. tylko z samej miłości domu W. K. M. sobie za pana dobrowolnie obrali, nadzieję tę mając, że pod panowaniem a rządzeniem W. K. M. mieliśmy tak chowani i zachowywani być, jakośmy od przodków W. K. M. chowani byli; czemużbyśmy też wolnie przed W. K. M. naszym doległości swych opowiedzieć nie mieli, mając tę zupełną nadzieję, że nas w łasce a w miłości słuchać będziesz raczył, jako należy chrześciańskiemu a polskiemu królowi, poddanych takich, którzy cnotą i miłością a nie bojaźnią służyć panom swym zwykli. Najjaś. M. Królu, nic w tem nie wątpimy, że dobrze W. K. M. wiedzieć raczysz, jakoż i wiedzieć słusznie W. K. M. masz, jakie my prawa, jakie wolności a swobody, jakie każdego stanu i urzędu powinności wszelakiego powinowactwa i urzędy opisane mamy w statuciech naszych, wedle których gdychmy zachowani a rządzeni i sprawowani byli od przodków W. K. M. naszego M. P., dochowała się tak korona do rąk W. K. M., jakoż ją W. K. M. kwitnącą był zastał, póki wielkiemi laty ojciec W. K. M. świętej pamięci a nasz M. P. obciążony nie był.

Zastałeś W. K. M. senatum mądry i poważny, zastałeś W. K. M. hetmany czujne a sprawne. Zastałeś W. K. M. rotmistrzów i ludzi służebnych wiele ćwiczonych. Zastałeś W. K. M. wielką gotowość w domiech rycerskich, zastałeś W. K. M. w każdym urzędzie ziemskim pilne wypełnianie powinności swej. Zastałeś wielką miłość, wielką zgodę we wszystkich kąciech koronnych. A kiedy już ojciec W. K. M. świętej pamięci a nasz M. P. począł schodzić na zdrowiu przez lata i choroby częste, poczęły też te wszystkie rzeczy, które on sam na wielkiej pieczy a pilności miał, społu z nim schodzić. Poczęli ludzie absque delectu do Rady siadać, nauka i ćwiczenie bojowe poczęło gasnąć, sprawiedliwość się poczęła trudnić i wykręcać, a ztąd się poczęło, że każdy stan, a mam rzec, każdy człowiek Rzeczypospolitej z powinowactwa a urzędu swego występować począł. Ztąd się jęły mnożyć niezgody, różnice, prokuratorowie, pozwy długie i potworne, mordy, gwałty, najazdy a krótko mówiąc, wszystko złe za tem przystępować poczęło. My widząc, żeby to z sobą nic innego dobrego przynieść nie mogło, gdyby się to w czas nie zahamowało a gdyby w starą miarę a porządek się

Szujski, Dyaryusze j. w. str. 34.

« AnteriorContinuar »