Imágenes de páginas
PDF
EPUB

3 de Junio de 1170.

clesiis vestris ullam potestatem habere praesumatur. Faeta charta ista in Palentiae era millessima centessima nonagessima quarta aequo die Kalendas Decembris, imperante eodem inclito Imperatore Toleto, Gallecia, Legione, Castellae, Najarae, Caesaraugustae Extrematurae, Baeciae, Andujar, et Almeriae. Vasalli, Imperatoris, Comes Barchinonensis, Santius Rex Navarrae, Rex Murtiae, et sunt alii multi quorum nomina hic non haben— tur: ego dictus Hispaniae Imperator una cum filiis et filiabus meis hanc chartam quam visi, propria manu mea roboratam confirmo. Ego Magister Petrus Domini Imperatoris Cancellarius.

Quoniam nihil est quod tantum deceat Regiam Majestatem quantum Ecclesiam Dei diligere, honestos viros amare et pravorum incursibus defensare; idcirco ego Aldephonsus Dei gratia Toleti, Castellae, et Extrematurae Rex et Dominus, cum assensu Comitum, et Principum et Baronum nostrorum, facio chartam et textum scripturae in perpetuum valiturum Deo, et Sancto hospitali Hierosolimitano, et vobis Domino Petro de Areis ejusdem hospitalis Prioris et universis fratribus praesentibus atque futuris pro animabus avi mei, et patris mei, nec non parentum meorum, pro salute animae meae, tanto quod confiteor et contestor, domos, et ganados, et cabañas hospitalis tanquam propriis sub tali coto eas, ut quicumque domos aut cabañas suas violenter intrare, aut suos ganados occasione aliqua pignorare praesumpserit, sex mille solidos, medietatem unam Regiae parti, aliam fratribus pectabit: et ganadum qui acceperit, hospitali dupplatum pectet, et villam in quam illum ganadum miserit, tres mille aureos portabit. Et si nobilis fuerit qui illum pignoraverit, quantamcumque haereditatem habet perdat, et in realengo cadat, et ab omni Regno meo exeat. Si vero villanus fuerit, quantum habuerit perdat, et ut perditor et latro suspendatur. Mando etiam quicumque fratres hospitali desoronaverint, quingentos solidos pectat. Si forte, quod absit, eum percusserit sex mille

solidos persolvat, et pugnum amittat. Praeterea, mando quod si portarius meus aliqui in locum hospitalis pignorare invenerit, quicumque pignora ei abstulerit, sex mille solidos pectet. Iterum jubeo ut nullus fratrum pro ulla demandatione cuilibet haereditatis Hospitalis alium respondeat, nisi ante Me, vel ubi mandavero. Si quis vero ex meo vel alieno genere hoc nostrum factum frangere voluerit, iram Dei omnipotentis et meam plenarie incurrat, et Judae Domini proditoris, et eorum quos terra vivos absorvit in supplicibus infernalibus consors fiat: et insuper triginta libras auri Domino Regi et Hospitali suo in honore Sancti Joannis Hierosolimitani persolvat. Et hoc meum statutum tempore perpetuo stabile et ratum remaneat. Facta charta apud Sanctum Facundum era millessima ducentessima octava, tertio Nonas Junii, regnante Rege Aldephonso Toleto et Castella, Najara et Extrematurae. Ego Aldephonsus Rex hanc charquam fieri visi, manu propria roboro atque confirmo. Petrus Regis Notarius scripsit.

tham

Confirmado por Don Sancho cuarto en Valladolid á 18 de Marzo de 1294.

En Madrid por D. Alonso onceno á 4 de Marzo de 1339. Por Don Enrique segundo en las Cortes de Toro á 20 de Setiembre de 1371.

Por Don Juan primero en Valladolid á 25 de No

viembre de 1385.

Por Don Enrique tercero en las Cortes de Madrid á 15 de Diciembre de 1393, y en Valladolid á 11 de Mayo de 1401.

Por Don Juan segundo en Simancas á 28 de Junio de 1409.

Por Don Enrique cuarto en Santo Domingo de la Calzada á 7 de Abril de 1457.

Por los Señores Reyes Católicos en Sevilla á 2 de Octubre de 1477·

Concuerda con el registro que obra en los libros de Privilegios y Confirmaciones. Libro número 342, articu lo 15. Está rubricado.

20 de No

1135.

NÚM. XIV.

Privilegio de ciertas franquezas al Monasterio de Celanova.

Libros de Privilegios y Confirmaciones en el Real Archivo de Simancas. Libro número 372, artículo 2.

In nomine Domini sit praesentibus et futuris maniviembre de festum, quia Ego Aldephonsus Hispaniae Imperator, una cum uxore mea Berengaria, grato animo et voluntate spontanea, nemine cogente, pro peccatorum meorum remissione et animae meae et parentum meorum salute pauca de multis, quae Mater mea abstulit Monasterio de Celanovae, dono atque restituo Deo et glorioso Confessori Rudesendo, donoque Pelagio Abbati ejusdem Monasterii suisque successoribus Castellum Sanctaecenas cum suis pertinentiis et cum omni sua hereditate et sua voce. Similiter et montem leporarium cum omnis vadi rectura. Corroboro etiam quantum ipsius monasterii cum suis terminis et locis antiquis sicut illum confirmaverunt et stabilierunt alii Reges quae ante me fuerunt, quorum testamenta propria manu roboravi. Confirmo et corroboro alios cautos ejusdem monasterii, scilicet cautum de Baranceli, de Paredes, de Atanes, de Petragio, de Toeran, de Gargantones, de Rabanal, de Nanadi, et de alio Nanadi, de Ripario limine et de Sancta columba: de Gro de Foramentanos, de Tiejan, de Matamala, de Ecclesiella de ripa Minii, et de ripa Minei quomodo dividat per penas de Saroy et deinde inter Santebam et Lauretum usque ad illum campum de molendino ubi fiximus alium cantum deinde ad aliam terram, ubi est alter cantus: deinde descedit inter sanctum Benedictum et Mebeis usque ad illos naseyros qui sunt super Laduna: deinde per mediam venam fluminis usque quo se infudit Deba in Minio: deinde per ipsum Debam usque ad canalem

inter Debam et Aardum: deinde de borrerum de avilera: deinde ad peñas de Saroi. Nullus Comes neque Princeps neque Majorinus, neque sagio audeat intrare in istis cantis praedictis, neque pro rauso, vel homicidio, vel calumnia, vel mamposta, vel pro alia voce, nisi monasterium Cellanovae cujus dominii esse profitemur, et totum jus Regale ad nos spectat supradictis locis, illi perpetuum habiturum concedimus. De cauto nostro de Ramiranes dicimus, quod medietatem de rausis et homicidiis, et necibus, et de aliis rebus quae ad Regale jus pertinent medietatem semper inde habeat monasterium Cellaenovae propter plurem haereditatem quam habet in ipso cauto. Praedicta castella tam praefatis cautis tali modo et tali tenore dono Ecclesiae Sancti Salvatoris Cellaenovae et Sancto Rudesindo et Dono Pelagio Abbati ipsius Ecclesiae, et fratribus ejusdem successoribus, quae suis libere et quiete jure haereditario in perpetuum possideant. Huic autem meae donationi vel restitutioni, si quis postmodum contrarium venerit et eam dirumpere praesumpserit, anathemate percussus in inferno cum Juda proditore sine fine dapnetur nisi respuerit, pectet insuper Regiae potestati mille libras auri et dupplatum Ecclesiae Cellaenovae reddat quod invaserit. Facta charta Legione XII Kalend. Decembris era MCLIX, praedicto Imperatore in Toleto, Legione, Zaragocia, Naxera, Castella, Galloecia. Ego Aldephonsus Imperator hanc chartam quam fieri jussi anno decimo Imperii una cum uxore mea confirmo et manu propria roboro. Berengarius Compostellanus Archiepiscopus confirmat. Martin. Auriensis Episcopus confirmat. Petrus Segobiensis Episcopus confirmat. Bernaldus Zamorensis Episcopus confirmat. Ferrandus Joh. Mont. confirmat.Poncius confirmat. Guterrius Fernandus confirmat. Didacus Muñoz Mayordomus Imperator. confirmat. Oncius de Minun. Alfer. confirmat. Geraldus scripsit jussu Magistri Hugonis chancellarii Imperator.

Confirmado por Don Fernando cuarto en Roa á 8 de Mayo de 1304.

[blocks in formation]

Enero de

Por Don Alonso undécimo en Valladolid á 3 de Marzo de 1332.

Por Don Juan primero en las Cortes de Burgos á 5 de Agosto de 1379.

Por Don Enrique tercero en Valladolid á 25 de Marzo de 1401.

Por Don Juan segundo en Alcalá de Henares á 20 de Junio de 1408.

Por los Señores Reyes Católicos en Medina del Campo á 20 de Setiembre de 1480.

Por Don Felipe segundo en Madrid á 23 de Febrero de 1562.

Concuerda con el registro que está asentado en los libros de los Privilegios y Confirmaciones. Libro núme– ro 372, articulo 2.Está rubricado.

NÚM. XV.

Privilegio concediendo á Miranda de Ebro el fuero
de Logroño, y otras franquezas.

Libros de Privilegios y Confirmaciones en el Real Archivo
de Simancas, libro núm. 305, art. 28.

Sub nomine Jesuchristi et pietate Dei, videlicet Pa1099. Di- tris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Alfonsus Dei ciembre de gratia, totius Hispaniae Imperator, una cum uxore mea

1147.

Berta confitemur veraciter quod Dei gratia Garsias Comes fidelissimus et domna Urraca Comitisa uxor sua, latores gloriae regni nostri de Naxera et de Calagurra, sicut humanam respiciens utilitatem nostri palatii, cum assensu et nostra concessione popularunt Lucronium: qua populatione completa, dederunt mihi consilium quod popularem Miranda, et omnibus qui ibi voluissent populare, darem legem et forum per quem potuissent morari ibi, ne malo dominio et mala servitute sint appremiati taliter quod dimittant populum, et ita factum nostrum esset vanum, et gloria Regni nostri reduceret malam famam:

« AnteriorContinuar »