Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quae ab agente ad formam specificam reducibilis est, omnes potest formas recipere». Hic Contarenus cum et mihi et omnibus, qui aderant, satisfecisset, percontari coepit, qua gente sectaque essem, aut quid in Urbe rerum agerem. Respondi me Polonum esse, scholae Patavinae alumnum, porro venisse me Romam pro studio Urbis visendae, mox in Poloniam rediturum. Ceterum de Vitemberga verbum fuit nullum. Tum ille ultro mihi benigne et se est pollicitus domique suae, quoad in Urbe manerem, esse iussit.

Aderat etiam in coetu vir commemorabili virtute praeditus,. Hieronymus Ghinutius cardinalis, qui praeter ceteros Romae ferebatur colere gentem nostram, quem etiam Sigismundus Rex noster sibi regnoque suo in Urbe asciverat patronum; is cum sua sponte, tum commendatione Contareni in me benigne effusus, iubet ut secum pranderem postridie; quod etiam est factum. Aderant prandio in accubitu cardinalium Romae aliquot docti episcopi, quorum doctissimis sermonibus delectabatur cardinalis, impense me etiam amabat, quod inter patinas, scilicet ut videbar, illis episcopis exhiberem non tantum philosophicas, sed etiam Lutheranas questiones, bene interim meo erga Lutherum studio dissimulato. Quid multis opus est? Dum a prandio cardinali gratias ago et, ut illius voluntate ab Urbe mihi discedere liceat, veniam peto- et, si in Poloniam litterarum dare velit, me ad perferendum offero, ille perhumaniter: <dabuntur, inquit, Orichovi, a me litterae, non per te, sed pro te, ad parentem tuum, quo tibi eius voluntate diutius Urbe Roma frui et in familia mea esse liceat; denique edico, ne te Roma usquam moveas mecumque vivas simulque leniter arrideas. Quod si tu secus, Orichovi, feceris, Petrum et Paulum Romanos divos iratos. habebis». Hac ego tanta tamque inexspectata illius summi et singularis viri, quem omni officio et pietate colui, ita ut potui et ut. debui, dici enim non potest, quam indulgenter ille habebat me in suis. Qui cum ex assidua consuetudine deprehenderet Lutherana haeresi depravatum esse me, consulto adhibebat prandio certos partim episcopos, partim monachos, viros doctissimos, quorum Romae semper est magna copia, quorum disputationibus acerrimisfrangebar assidue ego ad melioremque mentem ab amentia Lutheri evocabar. Ita vir ille posteaquam triennio in eam rem incubuisset, errantem me ovem in ovili Christi, unde astu Lutheri Vitembergae eiectus fueram, Romae humeris suis reportavit omnemque ex me abolevit Lutherum, hac tanta una ex omnibus lutheranis apud me superstite sententia, nempe ut profanis ita sacratis viris quoque ad effugiendam fornicationem inire matrimonium iusque fasque esset. Cui sententiae non multum repugnabat ipse Ghinutius, tantas tamque manifestas fornicationes Urbis detestans, prae quibus nomen ipsum Romanum apud omnes gentes summo esset in odio. Porro ego summi illius viri opera ex amicissimo inimicissimus factus Luthero, sacerdotum conubium non tam de sententia Lutheri, cum quo nihil volebam mihi esse commune, quam ex auctoritate Arme

niorum atque Graecorum, a quibus Graecis, inquam, maternum genus duco, ut supra demonstravi, tuebar. Atque cum hac sententia integra, cum iam gravis pater annis meus serio domum revocaret me, in patriam redii multis gratiis Romanis et expectationibus onustus, anno Christi MDXLIII, meo autem XXX...

b) Na wykładzie Egnazia w Wenecji.

(Rozmowa około egzekucyjej, wyd. Łosia, Kraków 1919, str. 89–90).

Gdym był w Wenecyjej, miałem mistrza Ioannem Baptistam Egnacium, oratora i historyka wielkiego. Ten, wychwalając wenecką moc, powiedał o wielkich dochodziech miasta onego; gdy zasie wspominał wojny a walki weneckie przeciwko królowi franckiemu, za dziw jeden powiedał, że na tamtej wojnie czterdzieści tysięcy Wenetowie ludu mieli najmitów przeciwko franckiemu królowi. Pytałem go ja, jeśliby to wojsko było wychowane skarbem weneckim. Odpowiedział, że tak był tamtą wojną wynędzóny skarb wenecki, że musiał się kożdy Wenet [z] swego własnego na tamtę wojnę przykładać. Widziszże ty, jako bogactwo pieniężne ubogie jest u tych królów, którym na ludziach schodzi. Tamże też w Wenecyjej u tegoż Egnacyusa widziałem popisane dochody kożdego króla; na kóniec i cesarza tureckiego. A gdy na króla polskiego przyszło było, tak w onym spisku napisano: Pauper rex et modicus, cujus census ad centum millia florenorum non pervenit.

Odpowiedziałem ja jemu na to, żem ja nie jest ani podskarbim, ani poborcą żadnym króla swego; wiele król polski dochodów ma, tego ja nie wiem; tylko to wiem, że Polska króla swego bogatego nie chce mieć pieniądzmi ale ludźmi; przeto też.ona jemu dochody naznaczyła ku wychowaniu tylko jego, a nie ku wojnie; abowiem na wojnie Polska królowi swemu służy gardły z majętnościami swymi darmo, propriis stipendiis regi suo militans. Oto ja królowi swemu dłużen jestem na swym kóniu wojnę służyć wedle majętności swej darmo, bez wszelkich pieniędzy. Spytał mię potem Egnacyus, wieleby takich służebnych na wojnie mógł mieć polski król? Odpowiedziałem ja potym, że przez dwakroć sto tysięcy. Zdumiało się było Włoszysko, i rzekł obróciwszy się do swych Wenetów: Musieliby Wenetowie i Wenecyją swą na kóniec zastawić pierwej, a niżliby oni tak wielki lud mieć na wojnie mogli; i wziąwszy pióro, hnet tak pod królem polskim napisał: Ditissimus regum, non auro, sed populo. Także nakoniec przełożył króla polskiego nade wszytkimi królmi, gdy żadnego króla niemasz, któryby ruszenim pospolitym królestwa swego walczył, mimo króla polskiego, tak wielkim ludem.

3. Próby reform na wydziale artium uniw. krak. (Muczkowski, Statuta p. LVII-LVIII, LXIV-LXVI). a) Za rektoratu Grzegorza z Stawiszyna (1538).

Placuit dominis ab universitate designatis, ut collegae maioris ac minoris gymnasii legant maiores et ordinarias lectiones Aristotelis, in naturali scilicet moralique Philosophia atque in Mathematica. Et, ut labori eorum respondeat praemium, statuimus: ut ab Euclide, Arithmetica cum musica, Perspectiva, Theoricis planetarum, solvant lectori quatuor grossos. Ceterum visum est praefatis dominis, ut ad certos annos exercitium Donati secundae partis et parvorum logicalium, nec non Modus epistolandi Francisci Nigri, atque de conscribendis epistolis Erasmi Roterod. postponerentur, et ut pro ordinaria lectione et gradu baccalaureatus legerentur in Grammatica Perotus complete cum Modo epistolandi et arte metrorum; denique Rhetorica Ciceronis loco Modi epistolandi Francisci Nigri et conscribendarum epistolarum Erasmi, et nonnunquam epistolae minores Ciceronis; pro quatuor autem tractatibus Petri Hispani legantur omnes Caesarii Dialectices tractatus; insuper, ut lector philosophiae Alberti Magni habeat quinque grossos, et Caesarii quatuor grossos.

b) Za rektoratu Jakóba z Kleparza (1550).

Lectiones pro gradu baccalaureatus sunt istae: Grammatica Peroti vel Linacri vel Alberti Szczebresinensis, Syntaxis Despauterii vel Eleganciae Laur. Vallen., Dialectica Caesarii, Vetus ars, Priorum, Posteriorum, Elenchorum, Physicorum, de anima, Rhetorica ad Herennium, Philosophia Magni Alberti. His accedant exercitationes: Veteris artis, Priorum, Elenchorum, Posteriorum, de anima, Physicorum. Responsiones vero quadraginta adsint: decem in superiori lectorio sub magistris praesidentibus, decem in inferiori lectorio sub baccalaureis; decem extraordinariae sub magistro, decem item extraordinariae sub baccalaureo artium.

Pro gradu vero magisterii: Topicorum, de coelo et mundo, de generatione, Metheororum, Parvorum naturalium, Ethicorum, Politicorum, Oeconomicorum, Metaphysica, Euclides, Perspectiva, Arithmetica cum Musica, Theorica Planetarum. Exercitationes: de coelo, de generatione, Metheororum, Parvorum naturalium, Metaphysicae, Tusculanae quaestiones pro Ethicorum quaestionibus, Topicorum, Physicorum. Responsiones decem in superiori lectorio adsint, decem item extraordinariae sub magistro.

Disputationes item publicae (i. e. ordinariae) ab omnibus accurate peragantur, singulis respondentibus ad minus duo argumenta proponendo, eaque, si illi non possent, frequenter solvendo; ne iuventus in eis tempus inutiliter collocare videatur.

Praesidens suos respondentes pro viribus cum modestia defendat, ut res melius explicetur et occasio argumentandi praebeatur; nec id opponentes aegre ferant, quin potius solutiones approbent, aut cum modestia impugnent, si non satisfacere videbuntur.

Ne vero nomen exercitii odiosum adolescentes ab huiusmodi repetitionibus absterreat, intimantes pro lectionibus, qui ad exercitationem tenentur, addant sic: idem hora vigesima, praemissam lectionem per modum epilogi repetet, dubia item circa textum occurrentia resolvet. Sublata sunt ad praesens pro magistrandis quatuor exercitia, videlicet: Veteris artis, Novae Logicae, Posteriorum, de anima; quae olim pro gradu magisterii repetebantur. Quare intererit multum Facultati Artisticae, ut pro istis exercitiis alias lectiones pro magistrandis introducat, ne damnificetur in solutione Facultas Artistica. Haec quatuor exercitia magistrandis anno domini 1554 ex speciali favore Facultatis dimissa sunt, et in posterum Facultas promisit sese deliberaturam, an debeant repeti per magistrandos, vel aliae lectiones pro illis substitui.

1

4. Ordynacja szkoły parafjalnej w Bieczu (15 V. 1553). 1 (Fr. Bujak, Materjały do historji miasta Biecza (1361–1632), Kraków 1914, str. 79-81.)

Honorabilis Martinus Samboritanus, in Brzesko plebanus. el altarista Biecensis, personaliter comparens et rata habens omnia. et singula praemissa, cupiensque secundum praeceptum propheticum elemosynis peccata sua redimere ac civitatis Biecz, in qua ab ineunte aetate per multos annos sese sustentavit, commodis prospicere, quo diligentius in ea pueri et adolescentes bonis litteris atque moribus erudirentur et cum ad capessendam rem publicam tum ad cultum divinum redderentur idonei, censum praedictum 10 marcarum rectori scholae Biecensis pro tempore assignavit secundum ordinationem infrascriptam perpetuis temporibus sub approbatione ordinarii officii valituram. Imprimis ordinavit ipse dominus Martinus Samboritanus, ut is census magistro sive baccalaureo scholae Biecensis pro tempore existenti solvatur quotannis statis temporibus dimidius quidem ad festum s. Johannis Baptistae, reliquus vero ad Natalem Domini nostri Jesu Christi.

Quem autem scholae moderatorem consules Biecenses quaerere et eligere et pro tempore existenti parocho praesentare debebunt et quidem talem, qui sit in aliqua universitate graecae, latinae et theutonicae, adminus autem latinae et theutonicae linguae peritus, honestis moribus

1 Stanisław Kot, Szkolnictwo parafjalne w Małopolsce XVI-XVIII w. Lwów 1912, odb. z Muzeum dod. 8. Przyczynki do dziejów wychowania i oświaty w Polsce II.

ornatus, de nulla haeresi suspectus. Debebit vero is quotidie, exceptis festivis diebus, solemnibus vigiliis et sabbathis, duas lectiones per se legere, unam quidem in Cicerone, Vergilio, Sallustio et aliis bonis autoribus, praesertim oratoribus, poetis et historiis classicis eamque lectionem germanice ipsis interpretabitur, alteram vero in arte grammatica graeca et latina, in dialectica et rethorica successive secundum profectum atque capacitatem scholasticorum. Habebit praeterea cum eisdem scholasticis provectioribus eisdem diebus exercitationes, secundis quidem ac terciis feriis in ea parte grammaticae, quae etymologia dicitur, quarta feria in syntaxi, quinta in dialecticis, sexta in prosodia et ratione carminum, sabbatho autem in rethoricis scribendisque epistolis et oratiunculis seu de graeca vel theutonica in latinam linguam transferendo, ita tamen ut in his omnibus capacitati et profectui scholasticorum serviantur. Dominicis autem ac aliis festis diebus evangelium sive epistolam ipsius diei circa rem divinam legi solitam latine et germanice ipsis exponet non tamen sub concione, tunc enim iubebit omnes composite interesse concioni germanicae. Poterit tamen exercitationes supramemoratas per substitutum idoneum nonnunquam explere, per quem etiam, si ipse per se non sufficiet, musicam et computum ecclesiasticum uno aliquo die in septimana festo vel profesto leget et excercitabit. His autem omnibus lectionibus et exercitationibus omnes scholastici divites et mendici a minimo ad maximum interesse debebunt, ne iuvantibus quidem et adultis exceptis, praesertim quod ad lectiones attinet, ante omnia vero in scholis quotidie: Veni sancte Spiritus, in dimissione vero ac domuitione: O adoranda Trinitas etc. cantari debebit. Habebit autem ipse ludi magister pro his laboribus loco mercedis decem marcas annuas supramemoratas ex censu ab ipso domino Martino Samboritano apud consules atque communitatem eiusdem civitatis empto seu in alia quaevis bona forte postea transferendo ultra antiquos proventus e clericatura: Bogarodzica, Salve et Aufer a nobis ac precia a pueris pendi solita hac tamen moderatione intuitu supradictarum 10 marcarum facta, quod a pueris civium eiusdem civitatis, in prima classe sive in maiori loco, ut vocant, studentibus, singulis non iam 8 sed 6 gr. tantum in trimestre tempus exiget; ab iis, qui in minori loco legere iam scient, tantum 3 gr., a caeteris vero secundum antiquam consuetudinem.

Caeterum ne diversis curis et negotiis distentus ipse ludi magister minus recte haec omnia suprascripta praestare possit, liber esse debebit a notariatu civitatis, nisi forte pro ratione temporis et evidenti utilitate scholae parocho cum consulibus aliter videbitur. Porro consules duo eruditiores cum parocho pro tempore existente sive substituto eius, concionatori germanico vel altarista aliquo, omni quartali anni semel scholam ingredi et scholasticos de negligentia ludi magistri et substituti eius ac de studiis et profectu puerorum diligenter examinare debebunt. Quod si negligentem aut inhonestis

« AnteriorContinuar »