Imágenes de páginas
PDF
EPUB

significatio et usus exigitur Orthographiae et rectae pronunciationis exercitatio singulari diligentia observatur.

[4.] Quartus Ordo.

[Quartus ordo] eorum est, qui literarum formas nosse, ex literis syllabas nectere, ex syllabis voces componere incipiunt. Quibus etiam scite pingendi ratio ex tabula proponitur. Ad haec, qui ex istorum numero ulterius reliquis progressi sunt, Polonicae Catecheseos principia delibare incipiunt.

[II.]

Temporis seu dierum distributio.

Ne vaga discipulorum nostrorum errarent ingenia, sed intra certi ordinis fines continerentur, hebdomadam in suos dies partiti sumus, ut, quid quoque die agendum sit, quisque noverit seque ad munus suum comparet. Item dies in horas distinximus, quibus in gymnasium universa conflueret discipulorum multitudo.

Dies Dominicus.

Qui in primo ordine doctiores sunt, statim orto sole ad lectionem theologicam accedunt et ex verbo Domini et sanctis eius interpretibus divinum cultum, quam accuratissime fieri potest, do

centur.

Sub id fere tempus, qui ex aliis classibus talium rerum sunt capaces, familiarem interpretationem epistolarum Paulinarum cum vernacula interpretatione audiunt. Utraque lectio non ultra horae unius spatium protrahitur.

Deinceps ad sacram concionem sese universum gymnasium comparat, quo a praeceptoribus, qua fieri reverentia et dignitate. potest, deducitur.

Peracto prandio illa matutina Pauli lectio recolitur, donec ad pomeridianam concionem sit redeundum. Est interea quaedam pueris respiratio, ne nimia sollicitudine fatiscant.

Ubi ad concionem ventum est, verbi divini praeco ab uno vel pluribus discipulis Christianae institutionis summam audiente populo exigit. Tandem peractis sacris singuli ad sua studia revertuntur vel, si gymnasii praesidibus visum fuerit, ad ingenuas exercitationes dimittuntur, ut deinceps ad studia sint alacriores. Atque, ut obiter hoc moneamus, singulos dies a verbi divini auscultatione incipiunt, quando nullus dies abit, quin sacra concio habeatur.

Dies Lunae et Martis.

Peracta concione sacra modeste omnes se in ludum conferunt, quo mox praeceptores etiam sequuntur singuli suis classibus gra

viter et cum quadam dignitate praesidentes. Duas horas tresve ad summum in ludo haerere consueverunt.

Eadem est pomeridiani temporis ratio. Tempus vero, quod a praeceptorum lectionibus reliquum est, alias disputando, alias privatim legendo, alias aliquid commentando consumitur pro cuiusque instituto.

Dies Mercurii.

Antemeridianum tempus sacrae concioni primum, deinde latini sermonis exercitationi impenditur. Pomeridianum vero omnibus liberum est, nisi quod horam unam alii lectioni historicae dant, alii in Christiana catechesi occupantur.

Dies Jovis et Veneris.

Huc referuntur, quae de Lunae et Martis ante dicta sunt.

Dies Sabbati.

Eadem exercitatio, quam in die Mercurii descripsimus, in eo tamen differt, quod hoc die doctiorum aliquis publice declamare solet. Item a singulis classium decurionibus, quorum munus est, ut prave se gerentes admoneant et ad praeceptores deferant, administratae per illam hebdomadam provinciae ratio exigitur, ac, prout quisque peccaverit, publice a praeceptore castigatur. Decuriones autem ideo classibus praefecti sunt, quod in conspectu praeceptorum discipuli assidue esse nequeunt. Hos igitur veluti praeceptorum vicarios reverentur, et in officio facilius continentur. Porro qui inter caeteros probitate eminent, ad haec munera obeunda deligi consueverunt, quibus tamen haud parcitur, si negligentius provinciam suam gesserint.

[III].

Leges de morum disciplina.

1. In sacro coetu reverentiam cum attentione adhibento.
2. Scholasticas lectiones a piis precibus auspicantor, easdem

gratiarum actionibus claudunto.

3. In gymnasio modestiam et silentium observanto.

4. Contumeliam in Deum et homines fugiunto.

5. Scurrilitatem, lasciviam, loquacitatem, proterviam vitanto. 6. Modestiam in dictis et factis, denique toto corporis cultu habituque colunto.

7. Natu maiores et virtute conspicuos summo in honore et pretio habento iisque debitam reverentiam adhibento.

8. Mutuam amicitiam alunto, rixas, lites, iurgia, inaniloquentiam, mendacium fugiunto.

9. Comissationes vitanto.

10. Arma intra oppidi pomoerium ne gerunto.
11. Nil citra praeceptorum consilium audento.

12. Illiberales ludos ne exercento.

13. Pecunias apud se non habento. Quod si habuerint, praeceptoribus servandas tradunto.

14. Denique suos mores ad verbi divini regulam effingunto, quae ad bene beateque vivendum certissima est.

15. Contumaces et hisce legibus proterve repugnantes publice meritis poenis afficiuntor.

[IV].

De recipiendis in scholam discipulis et de
minervalibus.

Cum idem sit cunctis praeceptoribus instituendae iuventutis studium neque de quaestu aut gloria quisquam apud nos certet, aequum esse rati sumus, ut quotquot 'discipuli in nostram diatribam confluunt, omnibus generatim scholae rectoribus commendentur, ut intelligant parentes non uni tantum suos liberos esse commissos, sed pluribus, ut, quod ab uno deprehendi non potest, a multis observetur. Quis enim tam lynceus esse potest, ut omnia perspiciat? Quae ratio ipsos etiam paedotribas admonet, sibi non tantum curandos eos esse, quos bonis literis excolunt, sed etiam alios.

Porro cum praeter nudos scholae parietes nihil emolumenti ex aerario publico ad nos redeat aequumque sit agricolam de terrae frugibus vivere, coacti tandem sumus mercedem aliquam a singulis discipulis exigere. Adhibito igitur optimorum virorum consilio statuimus, ut quisque trimestris mercedem, grossos duodecim, penderet Academiae quaestori, quatuor praeceptoribus ex aequo dividendos. Si enim alii equorum domitoribus centenos pendunt aureos nummos, canumque et volucrum voluptatem tanti redimunt, quanto alacrius puerorum domitoribus, quibus teste Platone nullum animal ferocius, exigua haec mercedula concedi debet? Neque tamen ad id quemquam cogimus, quo omnes bonos adduci sponte decet. Caeterum cum plerique tenuis fortunae adolescentes ad nos saepius studiorum gratia convolent, non tam in usus nostros pecunias illas convertimus, quam egenorum inopiam sublevamus, rerum omnium uberrimam copiam ab illo inexhausto divinae liberalitatis fonte expectantes, quem suis nunquam defuturum credimus.

Caetera quae scholasticam politiam attingunt, aut in morum disciplina dicta sunt, aut eiusmodi esse videntur, ut ea re ipsa praestari, quam scriptis mandari satius sit. Quippe hic minutula quaeque et ea, quae temporibus mutantur, non esse ascribenda iudicavimus.

Obiter interea lectores monitos volumus nullos dies consecratos divis a nobis ociose consumi, cum unicum diem Dominicum

sancto otio dicatum agnoscamus. Quibus vero studiis a nobis ille dies transigatur, paulo ante dictum est.

Vacationes autem a studiis, quae alibi frequentes sunt, non facile concedimus, nisi forte dies illos, quos caniculares vocant, iuventuti liberos permittere consultum videatur. Caeterum nullo pacto ferendam esse consuetudinem illam iudicamus, quae iam olim obtinuit, ut ad bacchanalia pueri a studiis revocarentur, id est a suavissimis odoribus ad foetidum caenum. Quare parentes omnes hortamur, ut illam pravam consuetudinem longum valere iubeant, ne liberorum suorum abdomen quam animum pluris aestimare videantur.

[V]. Admonitio.

In classium distributione, quoniam nimis in angustum auctores coarctasse videri possemus, operae pretium est lectores admonere nos in illis auctoribus, quorum nomina recensuimus, non adeo consenescere, ut caeteros ad utriusque linguae facultatem assequendam virtutesque discendas idoneos praetereamus. Tacent igitur nonnunquam primarii illi caeterisque ad tempus iure suo cedunt idque in praeceptorum fide et diligentia situm est.

Ne autem artes praeterire videamur, humano generi iucundissimas atque utilissimas, arithmeticam, musicam studiumque poëseos, lectorem monitum volumus, harum disciplinarum studia in diatriba nostra suas sibi horas vendicare. Reliquas artes, quae sublimius assurgunt, audítorum imbecillitas adhuc silere cogit. Futurum tamen speramus, ut hae tandem intra nostros parietes magno cum audientium fructu resonent. Et non plane laterem nos lavare arbitramur, si rudes animos ad maiora percipienda comparemus ac poliamus. Ubi enim ad tempus nostro ductu vastos ignorantiae gurgites evaserint, minime dubium est, quin postea sine cortice, ut est in proverbio, nare possint, id est ex mutis fere doctoribus ea percipere, quae maxima ingenia longe a patriis sedibus acquirere consueverunt.

Porro cum apud nos maxima pietatis cura habeatur nullumque non moveamus lapidem, quo idoneos adolescentes in theologiae studio sic exerceamus, ut verbi divini ministerio in hac verorum pastorum inopia deinde fungi possint, praeter ecclesiasticas conciones atque scholasticas praelectiones, divinum illum prophetandi morem a Paulo commendatum sequimur.

Igitur theologiae candidatis, ordine digestis, Sacrae Scripturae locus aliquis latine in templo tractandus et explicandus proponitur. Adsunt scholae moderatores, qui bene et apposite dicta collaudent, errores atque lapsus prophetantis, ut Pauli verbo utar, emendent, et cum moderatione reprehendant. Ad haec singuli, quae Dei Spiritus suggesserit, in medium proferre consueverunt. Quo pacto lo

cus ille Scripturae sic explicatur, ut cum singulari fructu auditores domum redeant. Pia haec exercitatio tantam rudioribus ingeniis lucem affert tantosque acutioribus stimulos addit, ut non poenitendam operam huic institutioni impendisse videamur.

Denique ut tandem absolvamus, quandoquidem a plurimis tam nobilibus quam plebeis exoptari audiebamus, ut sui liberi Germanicis literis imbuerentur, ne hoc quidem negligendum esse putavimus. Data igitur a nobis opera est, ut quam doctissimum fidelissimumque Germanici idiomatis professorem nobis adiungeremus. Nec sane studio nostro successus defuit. Adeo ut quotquot eius linguae desiderio tenentur, sitim suam apud nos commode et suaviter sedare possint.

Soli deo honor et gloria.

7. Jakóba Górskiego reforma wydziału filozoficznego uniw. krak.

(1579).1

(Muczkowski, Statuta, str. LXIX-LXXIII).

Conclusiones ad facultatem philosophicam et alios pertinentes per D. Jacobum Gorscium J. U. D., Archidiaconum Gnesnensem, Canonicum Plocensem, Academiae Cracov. Procancellarium et interim. eiusdem Rectorem, et per Deputatos ab Academia propter studiosorum maiorem profectum confectae, postea ab omnibus DD. Doctoribus et Magistris comprobatae, annoque Domini MDLXXIX, commutatione aestiva, decano V. M. Adamo Wresnano, in hunc librum inscriptae.

Ordinatio bursarum. Seniores bursarum studiosis bono exemplo in omnibus praeluceant et statuta omnia, quae semper in usu sunt, fideliter exequantur; cum privatis praeceptoribus studiosorum consilia et operas communicent, et maxime animadvertant, ut honeste, pacifice, domi et foris vivant, eosque ad lectiones publicas audiendas statutis compellant, et disputationes serotinas in bursis iuxta statuta faciant: studia vero tam publica, quam privata negligentes et statutis rebelles rectori tempestive deferant.

Ordinatio scholarum. Quoniam magistri scholarum negligentiores sunt in suis, ad quae tenentur, officiis, ideo ex nunc, secundum antiquam consuetudinem, discipulos suos in pietate et morum probitate diligenter instituant, in disciplina retineant, et lectiones in scholis legant matutino et pomeridiano tempore, earumque exercitia diligenter faciant eiusmodi, quibus et iuventus cum profectu instituatur, et ipsi concilient sibi provisionem in vacantia beneficiorum. Qui enim maiori cum diligentia et profectu scholae

1 Wiktor Czermak, Uniwersytet Jagielloński w ostatnich czterech wiekach, Kraków 1900.

« AnteriorContinuar »