Illi ergo uti conpromissum in eos fuerat de causa cognituri conuenerunt et uisis utriusque partis instrumentis et cause meritum intuentes non de motu proprio, ut estimare possumus, immo animo diuino instructi consilio litem perpetuo fine claudere (?) curarunt, statuentes in primo, ut facta renunciatione de instrumentis utriusque partis super his habitis et habendis Walthusen ob diuturnam possessionem, licet fide ac titulo dubitato decetero sicut prius in prætaxata parrochia cum solita et annua pensione Niwenstat habeat. Verum quia sepedicta ecclesia Niwenstat in terminis Ardacensium uidebatur existere, censuerunt, ut prepositus et canonici in Ardacher eligant unum dechoro suo pro quocunque petere uoluerint, qui in canonica (sic) faciat residentiam, quem walthusiensis prepositus absque contradictione representabit domino Pataviensi episcopo in eadem parrochia inuestiendum, qui pensionem debitam et annuam videlicet XX Modios siliginis et totidem avene antique et consuete metrete claustri cum omni iure pristino sub pena collati sibi beneficii ante festum S. Martini Walthusiensi ecclesie persoluat et in diebus Rogationum cum plebe eiusdem ecclesie walthusen ueniat, cereum, sicut consuetum est, secum deferendo. Itemque annexum est, ut si forte dissensio inter prepositum de Ardacher et eius conuentum de petenda persona facta fuerit nec infra mensem concordauerint, in arbitrio sit Walthusiensis prepositi conferendi iam dictam ecclesiam cuicunque voluerit de choro Ardacensi, residentiam in canonica facienti iterumque ius petendi ad prepositum et conuentum de Ardacher, sicut pretaxatum est redeat, nisi similis casus interuenerit. Preterea statutum est, ut clericus institutus, si statuto tempore post trinam ammonitionem pensionem debitam non soluerit aut si forte ad maiorem promotus fuerit ecclesiam seu quacunque rationabili causa prebenda illum priuari contigerit, consequenter memorata careat ecclesia et alteri residenti canonico predicto modo conferatur. Arbitratum est etiam ut decedente canonico plebano sepedicte ecclesie nec prepositus dewalthusen nec prepositus de Ardacher manus ad reliquias mittere presumat decedentis, sed successori illese conseruentur, qui de eisdem reliquiis taxatam pensionem walthusensi ecclesie, si nondum fuerit exhibita, teneatur persoluere. Porro ne procedente tempore quispiam successorum nostrorum presentis arbitrii contractum audeat infringere et inmutare, sic inhibemus uiolati pacti reum solutione centum librarum wiennensis monete decernentes condempnandum. Et ut hoc factum nostrum ex omni parte auctorabile robur habeat utriusque conuentus walthusensis et Ardacensis, impressione sigilli confirmamus. Acta sunt hec anno ab incarnatione domini Mocc. XV. aput Grine in domo iudicis in presentia testium, quorum nomina sunt hec: Reinhardus et magister heinricus canonici Ardacenses. Rugerus plebanus in Chreucen, hermannus presbiter in Niwenstat, heinricus de mitterchirchen, vlricus de Ibenperge, vlricus iunior de Imzingen, fridericus de Chlengrube, hermannus, Gerhardus, Rugerus, Marquardus chazze, burgenses in Grine. heinricus de Chreuzpach, Richgerus de Özenstein. Dietricus indote. De familia ardacensi. vlricus officiarius, heinricus preco, Otto de Avwa, Otto aput riuum, Albertus de chalmunzpach, Chunrat hæftlinc. Preterea utrique parti placuit presentem paginam dominorum nostrorum videlicet Pataviensis et frisingensis episcopi sigillo ad maiorem firmitatem forciendam debere ROBORARI. Original auf Pergament, mit vier Siegeln, im Museal-Archive zu Linz. CCCXCII. 1215-1221- Ulrich, Bischof von Passau, beurkundet eine von Seite des Klosters Wilhering mit Heinrich von Tratena eingegangene Übereinkunft wegen eines Hofes zu Wrgldorf. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Vlricus sancte patauiensis ecclesie episcopus. Cum generatio preterit et generatio aduenit et ex tali rerum uicissitudine omnia pretereunt more fluentis aque, icirco (sic) necesse est scripto mandari, quicquid ad posteritatis inspectionem debet transmitti, ut fideliter et tenaciter conseruet pagina, quod elabi poterat a fugaci hominum memoria. Ea propter tam presentibus quam futuris patere desideramus, qualiter dominus ortolfus de teigrenbach uiam uniuerse carnis migraturus predium suum in wrgeldorf situm pro remedio anime sue beate Marie in willeringen obtulit, sed hanc eius oblationem et donationem Heinricus de tretena hereditaria successione sibi attinere affirmans cassam esse uoluit et plurimis placitationibus aduersus abbatem suscitatis reuocare et retractare omnimodis attemptauit. Tandem uero super uexatione, quam cenobio intulerat, penitentia ductus ad ipsum locum accessit et omne ius proprietatis ad se spectantis super altare sancte genitricis Marie coram multis testibus delegauit. Quo contra abbas de consensu et consilio fratrum suorum acceptis a prefato Heinrico duobus talentis ipsum predium ei et uxori sue et uni liberorum suorum ottoni uidelicet colendum conmisit, eo dumtaxat tenore, ut, quoad uiuerent, ex ratione culture annuatim in natiuitate sancte marie dimidium talentum soluerent, et hunc annualem censum, si ante festum beati Michahelis exhibere dissimulando negligerent, cum banno uno, id est lx nummorum satisfactione dissimulationem reconpensarent; et post illarum trium personarum decessum cum animalibus et cetero apparatu ad cultum curie pertinenti sine ulla contradictione in usus et proprietatem ecclesie libere deuenirent. Wt igitur Hec omnia ab utraque parte rationabiliter contracta et idoneis test.bus insignita stabili firmitate inuiolata permaneant, pactionis huius formam precepimus conscribi et sigilli nostri inpressione Muniri, ne a quoquam posterorum malignitatis ausu presumatur infringi. Huius uero rei testes sunt: Heinricus decanus de nuenburc, Leo plebanus de grezkirchen. Laici autem libere condicionis Heinricus de Wessenberc, albero, Ministeriales, Gundaker de stire, Otto et siboto de teigrenbac, ortolfus filius ortolfi de teigrenbac, alramus aduocatus, vlricus bircan, verhardus de sincingen, Robertus de concingen, Heinricus cecus conradus de Holzluten, Otto et otaker de stille, Nendingus, albertus euerdingen, cinradus lapicida et vlricus filius eius, teodericus, vecelo, Otaker, et bertoldus, godefridus, conradus fratres, diepoldus. Original auf Pergament mit Siegel, im Archive des Klosters Wilhering. Stülz, Geschichte von Wilhering, 504. CCCXCIII. 1216. Vor dem 16. Juli. Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Cuonrado abbati de Wileringen eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum. Religiosam uitam eligentibus apostolicam conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Quapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus clementer annuimus et monasterium sancte dei genitricis et uirginis Marie, in quo diuino mancipati estis obsequio, sub beati petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cysterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascunque possessiones, quecunque bona idem monasterium in presentiarum iuste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis: Locum ipsum, in quo prefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis, Grangiam in Nuwenhoue, Portum iuxta claustrum ex utraque parte danubii, Portum contra forum otensheim, Transitum in danubio liberum ab illa exactione, que muta dicitur, a duce lupoldo indultum, Siluam, que dicitur Curenberc, cuius termini sunt usque ad ueterem Wileringen, Possessiones, quas habetis in ederamsberge, Mulebach, Ketzingen, Harden, Nuofarne et ceteras iuxta trunam, in ruodolfingen, Peschingen, in Hiltegeringen, Predia, que possidetis trans danubium, scilicet Havenarn (?), Cogele et reliqua circumquaque in eadem uicinia sita; Grangiam yuenberge, Greblich, dimidietatem silue boemice a fundatore volrico collatam, Mediam partem campi, qui uulgo dicitur lobenuelt, ab eodem acceptam, Decimas a parrochia grimarsteten concambio exemptas nec non et sepulturam familie Babenbergensis ecclesie, ad quam fundus ipse pertinet, et sepulturum familie de wassenberch, ita dumtaxat, ut prius aliquod remedium parrochiano suo prouideant; Curiam cremese cum uineis et decimis suis, Curtem in cymeleup, allodia in salabulcha, possessiones in pilstein et lvpoldesdorf, Curtem in cydelarn, Predia in uilla, que dicitur Bach cum pratis, uineis, terris, nemoribus, vsuagiis et pascuis, in bosco et plano, in uiis et semitis et omnibus libertatibus et immunitatibus suis. Sane laborum uestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis tam de terris cultis quam incultis sive de ortis et uirgultis et piscationibus uestris uel de nutrimentis animalium uestrorum nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat. Liceat s clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum uestrorum post factam in monasterio uestro professionem fas sit sine abbatis sui licentia de eodem loco discedere. Discedentem uero absque communium literarum uestrarum cautione nullus audeat retinere. Quod si quis retinere forte presumpserit, licitum uobis sit in ipsos monachos uel conuersos regularem sententiam promulgare, Illud districtius inhibentes, ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie uestre collatum liceat alicui personaliter dari seu alio modo alienari absque consensu totius capituli uel maioris aut sanioris partis ipsius. Si que uero donationes aut alienationes aliter, quam dictum est, facte fuerint, eas irritas esse censemus. Ad hec etiam prohibemus, ne aliquis monachus siue conuersus sub professione uestre domus astrictus sine consensu et licentia abbatis et maioris partis capituli uestri pro aliquo fideivbeat uel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra precium capituli uestri prudentia constitutum, nisi propter manifestam domus uestre utilitatem. Quod si quis forte presumpserit, non teneatur conuentus pro hiis aliquatenus respondere. Licitum preterea sit uobis in causis propriis sive ciuilem sive criminalem contineat questionem, fratrum uestrorum testimoniis uti, ne pro defectu testium ius uestrum in aliquo ualeat deperire. Insuper auctoritate apostolica inhibemus, ne ullus episcopus uel quelibet alia persona ad sinodos uel conuentus forenses uos ire uel iudicio seculari de uestra propria substantia uel possessionibus uestris subiacere conpellat, nec domos uestras causa ordines celebrandi, causas tractandi uel aliquos conuentus publicandi uenire presumat nec regularem abbatis uestri electionem inpediat aut de instituendo uel remouendo eo, qui pro tempore fuerit, contra statuta cysterciensis Ordinis se aliquatinus intromittat. Si uero episcopus, in cuius parrochia domus uestra fundata est, cum humilitate ac deuotione, qua conuenit, requisitus substitutum abbatem benedicere et alia, que ad officium episcopale pertinent, uobis conferre renuerit, licitum sit eidem abbati, si tamen sacerdos fuerit, proprios nouicios benedicere et alia, que ad officium suum pertinent, exercere et uobis omnia ab alio episcopo percipere, que a uestro fuerint indebite denegata, Illud adicientes, ut in recipiendis professionibus, que a benedictis uel benedicendis abbatibus exhibentur, ea sint episcopi forma et expressione contenti, que ab origine ordinis noscitur instituta, ut scilicet abbates ipsi saluo ordine suo profiteri debeant et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere conpellantur. Pro consecrationibus uero altarium uel ecclesiarum siue pro oleo sancto uel quolibet alio ecclesiastico sacramento nullus a uobis sub optentu consuetudinis uel alio modo quicquam audeat extorquere sed hec omnia gratis uobis episcopus diocesanus inpendat. Alioquin liceat uobis |