CCCCXXIX. Circa 1220.- Udalrich von Grünbach verleiht dem Kloster Lambach ein Gut zu Grünbach, mit der Bedingung, dass es seine Hausfrau Adelheid, so lange sie lebt, innehaben möge. Vniuersitati fidelium pandere curauimus, qualiter Ödalricus de grůnpach uir nobilis cum uxore sua Adelheida tradiderint lambacensi monasterio predium, quod habuerunt ad grůnpach cum omnibus ad idem pertinentibus ea conditione, quoadusque ipsa uiueret, eo libere uteretur, ipsa autem defuncta in proprietatem monasterii cederet. Huius rei testes sunt Hadmar de husrukke, Ekkehart de strözingen et filius eius Gerloch, Porn de uolspach, et filius eius Manegolt, Pabo de willihalmsperge et Engilscalcus, Adelrammus de sikkental, Etich de geilspach, Durinc de steinpach, Timo de offenhusen, Heinricus de æiterpach, Dietricus de påhele, Wermot et Hawart filius eius, Pernger de chappellen et frater eius, Purchart de inne, Gotefrit, Wermöt, Hærtwicus, Perngerus prepositus, Wizil, Hærtwicus planche. Aus einem Copialbuche im Archive des Klosters Lambach. CCCCXXX. Circa 1220. Ulrich, Bischof von Passau, beurkundet eine Übereinkunft des Klosters Wilhering mit Heinrich von Tretena wegen eines Hofes zu Wegeldorf. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Volricus sancte patauiensis ecclesie episcopus. Cum generatio preterit et generatio aduenit et ex tali rerum uicissitudine omnia pretereunt more fluentis aque, icirco (sic) necesse est scripto mandari, quicquid ad posteritatis inspectionem debet transmitti, ut fideliter et tenaciter conseruet pagina, quod elabi poterat a fugaci hominum memoria. Ea propter tam presentibus quam futuris patere desideramus, qualiter dominus ortolfus de teigrenbach uiam uniuerse carnis migraturus predium suum in wrgeldorf situm pro remedio anime sue beate Marie in Willeringen obtulit, set hanc eius oblationem et donationem Heinricus de tretena hereditaria successione sibi attinere affirmans cassam esse uoluit et plurimis placitationibus aduersus abbatem suscitatis reuocare et retractare omnimodis attemptauit. Tandem uero super uexatione, quam cenobio intulerat, penitentia ductus ad ipsum locum accessit et omne ius proprietatis ad se spectantis super altare sancte dei genitricis Marie coram multis testibus delegauit. Quo contra abbas de consensu et consilio fratrum suorum acceptis a prefato Heinrico duobus talentis ipsum predium ei et uxori sue et uni liberorum suorum ottoni uidelicet colendum conmisit eo dumtaxat tenore, ut, quoad uiuerent, ex ratione culture annuatim in natiuitate sancte Marie dimidium talentum soluerent et hunc annualem censum si ante festum beati Michaelis exhibere dissimulando negligerent, cum banno uno, id est LX. nummorum satisfactione dissimulationem reconpensarent, et post illarum trium personarum decessum cum animalibus et cetero apparatu ad cultum curie pertinenti sine ulla contradictione in usus et proprietatem ecclesie libere deueniret. Wt igitur Hec omnia ab utraque parte rationabiliter contracta et idoneis testibus insignita stabili firmitate inuiolata permaneant, pactionis huius formam precepimus conscribi et sigilli nostri inpressione Muniri, ne a quoquam posterorum malignitatis ausu presumatur infringi. Huius uero rei testes sunt Henricus decanus de nuenburc, Leo plebanus de grezkirchen, Laici autem libere condicionis Heinricus de Wessenberc, albero; Ministeriales Gundaker de stire, Otto et siboto de teigrenbac, ortolfus filius ortolfi de teigrenbac, alramus aduocatus, vlricus bircan, werhardus de sincingen, Rubertus de concingen, Heinricus cecus, cvonradus de Holzluten, otto et otaker de stille, Nendingus, Albertus euerdingen, cvonradus lapicida et vlricus filius eius, teodericus, vecelo, Otaker et bertoldus, godefridus, cvonradus fratres, diepoldus. Original auf Pergament, dessen Siegel abgefallen, im Archive des Klosters Wilhering. Stülz, Geschichte von Wilhering, pag. 504. CCCCXXXI. 1221. 2. April. Lateran. Papst Honorius III. genehmigt die Übergabe des Klosters Schlägel an den Prämonstratenser-Orden. Honorius Episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis G. Rectori et fratribus Sancte Marie in Slag Premonstratensis ordinis Salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petencium precibus fauorem beniuolum inpertiri. Sane sicut ex parte vestra fuit expositum coram nobis, cum venerabilis in Christo frater noster Patauiensis episcopus Ecclesiam sancte Marie in Slag de voluntate patroni eiusdem Ecclesie Capituli sui accedente consensu vobis pie ac prouide duxerit conferendam in ea secundum Premonstratensis ordinis instituta domino seruituris, Nos vestris precibus inclinati, quod per eundem Episcopum super hec prouide actum est, authoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio conmunimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se nouerit incursurum. Datum Lateranj IIII. Nonis Aprilis Pontificatus nostri Anno quinto. Aus einem Vidimus des Bischofs Wernhard von Passau ddo. 25. Februar 1300, im Archive des Klosters Schlegel. Confer. Mon. boic. XXVIII. II. 142. - Gewold, III. 37. CCCCXXXII. 1221. 11. Mai. Burg Wessenberch. gegeben hatte. In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Ego Altmannvs prepositus cum uniuersitate capituli S. floriani vniuersis christi fidelibus salutem in eo, sine quo nichil salubriter possidetur. Notum facimus tam presentibus quam futuris, quod Ditmarus miles de Alhalmdorf in terre sancte subsidium profecturus, cum non haberet liberos, iure proprio uendidit et tradidit ecclesie S. floriani pro libris XIII predium suum in Pósenbach situm iuxta curiam decimalem. Qui etiam reuersus a terra sancta, postquam nati fuissent sibi filii IIIITM Wernhardvs, Marqvardus, Ditmarus, Heinricus et ad etatem legitimam peruenissent, licet ex superhabundanti tamen ad sufficientem cautelam procurauit, quod et filii ratam habuerint eandem uenditionem et renuntiauerint omni iuri, quod posset facere pro eis in predio supradicto et ipsi pariter cum patre promiserint sub sacramento, quod coheredes suos, quos habuerint tunc seu etiam habituri essent, ad idem faciendum inducerent cum effectu Adicientes ad ampliorem cautelam, quod siue pater per se siue filiorum suorum aliquis contra emptionem dictam aliquando uenire adtemptaret, ab ecclesia S. floriani redimeret pro libris XXX predium supradictum. Nos etiam prepositus uidelicet et capitulum concessimus eidem Ditmaro predium in Chogil sub annua pensione denariorum LX. quoad uixerit, ita ut transferendi ad heredes seu etiam aliquo modo alienandi nullam habeat potestatem, sed post mortem ipsius ad dominivm et usum ecclesie reuertatur. Ne autem res in dubium reuocari possit, in rei geste memoriam hoc scriptum sigilli nostri appositione firmauimus, testibus, in quorum hec omnia facta sunt presentia, subnotatis. Testes Chunradus de perndorf, Wernherus de Chuninperge, Chunradus dapifer, Helmwicvs de Můsporze, Marquardus gener wernheri. De chogil, Richerus decimator, Heinricus preco, Meingodus quondam camerarius, Fridericus camerarius, Ortolfus vol, Walchunus de hovesteten, Otto seruiens prepositi, Chunradus seruiens plebani de S. Maria, Chunradus geyer. Acta sunt Anno incarnationis domini MCC. XXI. V. Idus Maii. Ante castrum Wessenberch. Original auf Pergament mit Siegel, im Archive des Klosters St. Florian. CCCCXXXIII. 1221. Heinrich der ältere, Heinrich der jüngere und Wernhart von Schaunberg bekräftigen dem Abbte zu Niederaltach die Rechte seines Klosters an der Maut zu Aschach. Wir Heinrich der elter undt Heinrich der Jüngere undt Wernhart uon Schallenberch (sic) tun chunt allen den, die disen Brief vernement, dass wir den Herrn den Abbt uon Nideraltach geloben, erkhennen undt behalten aller der alten recht, di er hat an unser Mautt datze Aschach und obhalt seiner vas an unser Mautt kament hintze Aschach mit neuen Podinen, da ist er uns nichts von schuldig in wan des uorbenanten alten rechts. das diser rad statt undt unbekhrenkht beleib, des geben wir ime disen Brief mit unsern Insigln. das ist geschehen, do uon Christes geburdt seindt gewesen dausent Jahr, zweyhundert Jahr undt aindzundt zwainzig Jahr. • Mon. boic. XV. pag. 4. CCCCXXXIV. 1222. 13. März. Worms. König Heinrich VII. erklärt die Brüder Alramm und Albert von Hals und viele Andere in die Acht wegen Beeinträchtigungen des Bisthums Passau. Heinricus dei gratia Romanorum rex semper Augustus omnibus fidelibus suis presentem paginam inspecturis gratiam suam et omne bonum. Ad uniuersitatis vestre notitiam presentis certitudine scripti cupimus peruenire, quod, cum ex instancia dilecti et familiaris principis nostri G. electi Patauiensis taliter in conspectu nostro fuisset data sententia, ut singulas causas tum aliis omnibus ecclesie sue factis in hoc ipse debeat inchoare articulo, in quo predecessorem suum illa constiterat dimisisse. Idem coram nobis querimonia deposuit de castris et malefactoribus quibusdam, quorum nomina subnotari fecimus, quod per eos circiter VI. M. Marcarum dampnificata sua esset ecclesia et petiuit, quatenus secundum indulgentiam cruce signatis a romana sede concessam ipsi iustitiam exhibere curaremus. Et hec omnia cum probabilibus legitimis testibus coram nobis, malefactores eosdem pariter et castra non obstante eo, quod in babaria terra non exstitimus, presertim tum crucesignatorum priuilegium hanc legem excludat, proscriptionis regie sententia iure coacti condempnauimus uniuersitatem vestram monentes atque firmiter mandando precipientes, quatenus illos similiter et castra ut nostros ac Imperii proscriptos persecutione vestra non cessetis omnimodis inpugnare. Hec sunt nomina eorum: Alramus et frater eius Albertus de Hals, Albertus de Ode, Fridericus de Grub, Otto de Asenhaim, Engelboldus de Tragenrevte, Engelschalcus de Saechsingen, Heinricus de Prunste, Rapoto et filius eius de Heyzingen, Irnfridus de Gortsne, Duringus sagittarius, Nythardus (et) Marchardus de Tagenbach, Marchardus schell, Eberhardus de Aesenheim, Fridericus frater eius, Heinricus de Asnhaim, Ortwinus de Ylzstade, Hainricus murator, Rudegerus pademe, Chunradus de Aentznchirichen et Tymo frater eius, Leo de Rogolfing, Marthelo de sweiber, Albero de Phaffsteten, Egelbertus de Hierzpach, Engelbertus de Sweitzenpach, Albero de Fronsteten, Heinricus de Hohenwart et frater eius Chunradus, Hainricus de Chirichperg et item Hainricus et Ruegerus frater eius Hainricus de Fraunreyt, Albero de Muterna, Hainricus de Schonstain, Fridericus Lucho, Chunradus de Ebergozesperig, Engelbertus de Raechenwinzperg, Item Albertus de Ewergaesenzperg, Ortolfus de Tandorf et frater eius Heinricus, Wanungus sagittarius, Chunradus de Tufstat, Heinricus Fuzab, Heinricus de Tobel, Lienhardus, Heinricus, Alramus, Heinricus, Walchunus sagittarii de Vttendorf, Heinricus de Cherfenstain et frater suus Chalhohus, Lienungus et Walchunus de Ruzdorf, Pilgrimus de Ostenholtz, Wolframus de Ochsenpach, Hartmannus (et) Dietherus de Viechtenstain, Ortolfus |