Imágenes de páginas
PDF
EPUB

paullo plus, quam quisquam nostrûm, delectationis habuisti. 2350. Næ ille medius fidius, vir sapiens, lætus ex his tenebris in lucem illam excessit. 1. Dices, Tu ergo hæc quomodo fers? Belle mehercule, et in eo valde me amo. 2. Tum ego, Non mehercule soleo temere contra Stoicos; non quo illis admodum assentiar; sed pudore impedior; ita multa dicunt quæ vix intelligam. Obscura, inquit, quædam esse confiteor, nec tamen ab illis ita dicuntur de industriâ. 3. Superbas, medius fidius, aures habemus, si, quum domini servorum non fastidiant preces, nos rogari ab honestis feminis indignamur. 4. Fabros tignarios dicimus, non eos dumtaxat, qui ligna dolarent, sed omnes qui ædificarent. 5. Sin autem jejunitatem et siccitatem et inopiam, dummodo sit polita, dum urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte dumtaxat: sed quia sunt in Atticis alia meliora, videat ne ignoret et gradus et dissimilitudines et vim et varietatem Atticorum. 6. Consules duos, bonos quidem, sed dumtaxat bonos, amisimus. 7. Cur igitur non bene cœnabat? Quia quod bene, id recte, frugaliter, honeste: ille porro male-prave, nequiter, turpiter cœnabat. 8. Ex loco infesto agere porro armentum occœpit Hercules. 9. Move ocius te, ut quid agam porro intelligas. 2360. Occurrebat ei mancam et debilem præturam suam futuram consule Milone: eum porro summo consensu populi Romani consulem fieri videbat. 1. Verum esto: verbum ipsum voluptatis non habet dignitatem, nec nos fortasse intelligimus ; hoc enim identidem dicitis, non intelligere nos quam dicatis voluptatem. Rem videlicet difficilem et obscuram! 2. Hæc quum loqueris, nos barones stupemus ; tu videlicet tecum ipse rides. 3. Statuerunt ita majores nostri, ut, si a multis esset flagitium rei militaris admissum, sortitione in quosdam animadverteretur, ut metus videlicet ad omnes, pœna ad paucos perveniret. 4. Nunc dicam de voluptate; nihil scilicet novi, ea tamen quæ te ipsum probaturum esse confidam. 5. Demosthenes apud alios loqui videlicet didicerat, non multum ipse secum. 6. Pompeius quum graviter ægrotaret Neapoli, coronati Neapolitani fuerunt, nimirum etiam Puteolani. 7. Tu omnia consilia differebas in id tempus quum sciremus quæ Brundisii acta essent: scimus nempe, hæremus nihilo minus. 8. De templis loquimur relinquendis; quid tandem de sacerdotibus? Vestalibus nempe una illa sedes est, ex quâ eas nihil unquam, præterquam urbs capta, movit. 9. Si Flacidius dat tantam pecuniam Flacco, nempe idcirco dat, ut rata sit emptio. 2370. Hæc enim est una res prorsus ut non multum differat inter summos et mediocres viros, eaque utrisque est propemodum comparanda. 1. Curio Latine non pessime loquebatur, usu, credo, domestico: nam litterarum admodum nihil sciebat. 2. Allatus est Scipioni acipenser, qui admodum raro capitur. 3. Si quando nos demersimus, ut qui urinantur, aut nihil superum aut obscure admodum cernimus. 4. Velim ante possis sin minus, utique simul simus quum Brutus veniet in Tusculanum. 5. Nomen Alexandri et fama, maximum in bello utique momentum, pavidos in fugam convertit. 6. Quippe, ut in suâ sede maneret patria, id agebatur, non ut ego utique in patriâ essem. 7. Negant esse tribuni, quod quisquam satis putet si plebeiorum ratio comitiis consularibus habeatur ; nisi alterum consulem utique ex plebe fieri necesse sit, neminem fore. 8. Atque etiam a te Flaminiana ostenta collecta sunt, quod ipse et equus ejus repente conciderit: non sane mirabile hoc quidem. 9. Itaque hic ipse Herillus jam pridem est rejectus; post enim Chrysippum non sane est disputatum. 2380. Conclusa est a te tam magna lex sane quam brevi. 1. Illi haud sane diu est quum dentes exciderunt. 2. Si quid est quod inveneris, consume sane; silvam vero tu Scantiam vendas nobis consulibus atque hoc senatu? tu ullum vectigal attingas ? 3. In illâ omni defensione, quod esse in arte positum videbatur, perquam breviter perstrinxi atque attigi. 4. Hæc antea, perquam paucis suffragio populi relictis locis, dictatorum et consulum ferme fuerant beneficia. 5. Quod de Pompeio Caninius agit, sane quam refrixit. 6. Eorum definitiones paullum oppido inter se differunt, et tamen eodem spectant. 7. Quinti fratris domus inflammata est jussu Clodii, inspectante urbe conjectis ignibus, magnâ querelâ et gemitu non dicam bonorum, qui nescio an ulli sint, sed plane hominum omnium. 8. Accusatores multos esse in civitate utile est ; verum tamen hoc ita est utile, ut ne plane illudamur ab accusatoribus. 9. Sed si est tantus dolor quantus Philoctetæ, bene plane magnus

:

mihi quidem videtur, sed tamen non summus. 2390. Epicurus, ut opinor, nec nonvult, si possit, plane et aperte loqui; nec de re obscurâ, ut physici, aut artificiosâ, ut mathematici; sed de illustri et facili et jam in vulgus pervagatâ loquitur. 1. Hoc arator assequi, certe fructu suo, non potuit: vendiderit instrumentum necesse est. 2. Aquilifer, Desilite, inquit, commilitones, nisi vultis aquilam hostibus prodere: ego certe meum reipublicæ atque imperatori officium præstitero. 3. Vitellius suasit senatui, ut ad Flavium Sabinum Vespasiani fratrem legatos mitteret, pacem, aut certe tempus ad consultandum, petituros. 4. Certe quidem vos estis Romani, qui ideo felicia bella vestra esse, quia justa sint, præ vobis fertis. 5. De meâ in te voluntate sic velim judices, me, quibuscunque rebus opus esse intelligam, quamquam videam qui sim hoc tempore et quid possim, operâ tamen et consilio, studio quidem certe, rei, famæ, saluti tuæ præsto futurum. 6. Volo hoc perspici, oratores, qui omnino nomen habuerint, non ita multos fuisse. 7. Brevis profecto res est, si uno tenore peragitur. 8. Digna profecto soboles, quæ Macedonum imperet genti, Roxanes vel Barsinæ filius! 9. Ni Memmius populum Romanum edocuisset id agi, uti per paucos seditiosos Jugurthæ scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa erat. 2400. Non temere nec fortuito sati et creati sumus: sed profecto fuit quædam vis quæ generi consuleret humano. 1. Ista ipsa quæ tu breviter, regem, dictatorem, divitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac rotunde : quippe: habes enim a rhetoribus. 2. Leve nomen habet utraque res, et cavillatio et dicacitas : quippe; leve enim est totum hoc, risum movere. 3. Tironem ægrum Patris reliqui, adolescentem probum; nihil vidi melius; itaque careo ægre. 4. Vident unum virum esse, in quo summa sint omnia; et eum prope esse : quo etiam carent ægrius. 5. Nihil ægrius est factum multo labore meo, quam ut manus ab illo appellatore abstinerentur. 6. Egre fero Cæcilium delicias meas in tam tenui vivere pecuniâ, ære alieno oppressum. 7. Suram, præterquam quod nefarium hominem cognovi, præterea in me contumacem, semel tantum domi meæ vidi. 8. Legumina exeunt e terrâ fere quatriduo aut quinque diebus, præterquam faba ea enim serius aliquanto prodit seges. 9. Lusit simpliciter et palam, oblectamenti causâ, etiam senex, ac, præterquam Decembri mense, aliis quoque festis profestisque diebus. 2410. Milo fit obviam Clodio horâ fere undecimâ, aut non multo secus. Domitius mihi interroganti quem Homero crederet maxime accedere, Secundus, inquit, est Virgilius, propior tamen primo, quam tertio. 2. Proinde in hoc discrimen, si juvat, accingere, ut in singulas horas capite dimices tuo. 3. Haud scio an minus hoc vobis sim probaturus: equidem non dubitabo, quod sentio, dicere. 4. Equidem vobis fontes unde hauriretis atque itinera ipsa putavi esse demonstranda. 5. De urbanis quidem rebus equidem doleo non me tuis litteris certiorem fieri. 6. Si cedo Plancii ornamentis, quæ multa et magna sunt, non solum hujus dignitatis jactura facienda est, sed etiam largitionis suscipienda suspicio est. 7 Ab omnibus ejusmodi civis laudandus ac diligendus est, qui non solum ab republicâ civem improbum removet, verum etiam se ipsum ejusmodi fore profitetur ae præstat, ut sibi recte sit honesteque vivendum. 8. Tantus terror pavorque omnes occupavit, ut non modo alius quisquam arma caperet, aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, ad flumen navesque perfugerit. 9. A Græcis omnes ingenuas disciplinas habemus: sed tamen est aliquid quod nobis non liceat, liceat illis. 2420. Est igitur hæc, judices, non scripta sed nata lex: quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex naturâ ipsâ arripuimus, hausimus, expressimus: ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus. 1. Philippus in tribunatu legem agrariam tulit, quam tamen antiquari facile passus est, et in eo vehementer se moderatum præbuit. 2. Gabinius collegit ipse se vix, sed collegit tamen. 3. Raras tuas quidem, sed suaves, accipio litteras: vel quas proxime acceperam, quam prudentes! 4. Ecquid scis, virtutem si unam amiseris, etsi amitti non potest virtus, sed si unam confessus fueris te non habere, nullam te esse habiturum ? 5. Addam illud etiam, quod jam ego curare non debui, sed tamen fieri non moleste tuli, atque etiam, ut ita fieret, pro meâ parte adjuvi, ut senatusconsulto meus inimicus, quia tuus frater erat, sublevaretur. 6. Cæterum, quod non timebant,

:

1.

2440. At

1.

per dolum ac proditionem prope libertas amissa est. 7. Ego me et in Cumano et in Pompeiano, præterquam quod sine te, cæterum satis commode me oblectabam. 8. Cæterum minime exorabilem alterum utique consulem, M. Porcium Catonem, habebant. 9. Verum tamen ipse me conformo ad ejus voluntatem a quo honeste dissentire non possum. 2430. Præclaros vero existimas judices nos habere, quos alienis peccatis concessuros putes, quo facilius ipsos peccare liceat! 1. Jam vero exsilium, si rerum naturam, non ignominiam nominis quærimus, quantum demum a perpetuâ peregrinatione differt? 2. Postridie mane a Verre postulo, ut Syracusanis liceret senatusconsultum, quod pridie fecissent, mihi reddere. Ille enimvero negat. 3. Pueri inter se quam pro levibus noxis iras gerunt! Quapropter? Quia enim, qui eos gubernat animus, infirmum gerunt. 4. Tune te abiisse hinc negas? Nego enimvero. 5. Ecquis est igitur, qui illud aut fieri noluerit, aut factum improbarit? Omnes enim in culpâ ; etenim omnes boni, quantum in ipsis fuit, Cæsarem occiderunt. 6. Nihil est opere aut manu factum, quod aliquando non conficiat et consumat vetustas: at vero hæc tua justitia et lenitas animi florescet quotidie magis. 7. Mihi quidem hercle non fit verisimile; atqui ipsis commentum placet. 8. O fortunata mors, quæ, naturæ debita, pro patriâ est potissimum reddita! Vos vero patriæ natos judico. 9. O miram memoriam, Pomponi, tuam ! at mihi ista exciderant. commode dixit Afranius, Dummodo doleat aliquid, doleat quidlubet. Illud, puto, non adscribis, Et tibi gratias egit. Atqui certe ille agere debuit; et, si esset factum, quæ tua est humanitas, adscripsisses. 2. Potuerunt igitur homines alium deûm habere rectorem, si Saturnus non fuisset ab uxore delusus? At enim poetæ ista finxerunt. Errat qui hoc putat. 3. At enim ego eam societatem violavi et everti, quod Argivorum civitatem teneo. Quomodo hoc tuear? re an tempore? 4. At enim Epicurus etiam dolore tentatur. At eum nihili facit; ait enim, si uratur, Quam hoc suave, dicturum. 5. At enim Dymnus se occidit. Num igitur facturum eum divinare potui? Minime. 6. Itaque simul ut experrecti sumus, visa illa contemnimus. At enim dum videntur, eadem est in somnis species eorum, quæ vigilantes videmus. Plurimum interest. 7. Nimium fortasse dicet aliquis hunc diligentem hactenus reprehendet qui volet, nihil amplius. 8. Et ille ridens, Age age, inquit; satis enim scite me nostri sermonis principium esse voluisti: exponamus adolescenti, si qua forte possumus. 9. Roges me, qualem deorum naturam esse dicam : nihil fortasse respondeam. Quæras, putemne talem esse, qualis modo a te sit exposita: nihil dicam mihi videri minus. 2450. Divitiarum magnitudo illum fortasse adjuvat qui habet: ne id quidem semper; sed fac juvare; utentior sane sit, honestior vero quomodo? 1. Eho, numnam tu hic relictus custos, ne quis forte internuntius clam a milite ad istam cursitet? 2. Quin tu urges istam occasionem et facultatem, quâ melior nunquam reperietur? 3. Quid, qui vivimus, quum moriendum sit, nonne miseri sumus? quæ enim potest esse in vitâ jucunditas, quum dies et noctes cogitandum sit, jam jamque esse moriendum? 4. Casu, inquis: itane vero? Quidquam potest casu esse factum, quod omnes habeat in se numeros veritatis? 5. Vides eandem æstimationem, propter temporis dissimilitudinem, in illo laudis causam habere, in te criminis ? 6. Tu, qui deos putas humana negligere, nonne animadvertis ex tot tabulis pictis, quam multi vim tempestatis effugerint in portumque salvi pervenerint? 7. Videtis ut senectus non modo languida atque iners non sit, verum etiam sit operosa. Quid quod etiam addiscunt aliquid, ut ego feci, qui Græcas litteras senex didici? 8. Cur fiat quidque quæris? Recte omnino; sed non nunc id agitur; fiat necne fiat, id quæritur. 9. Itane vero? tu tua pericula communi periculo defendes? 2460. Interrogo ego, Quot estis? obiterque per rimam foris speculari diligentissime cœpi num Ascyltos una venisset. 1. Vis tu cogitare istum, quem servum tuum vocas, eodem frui cœlo, æque vivere, æque mori ? 2. Numquis alius scit hanc condituram vitreorum ? vide modo. Postquam negavit, jussit eum Cæsar decollari. 3. Quanto tandem illum mærore afflictum esse et profligatum putatis? 4. Judicium fiat statim: non recusamus: numquid præterea? 5. Sed quæ tandem ista ratio est? Maximus dolor, inquit, brevis est. Primum quid tu dicis breve? deinde dolorem quem

maximum? 6. Loquor de principibus: quid poetæ ? nonne post mortem nobilitari volunt? Sed quid poetas ? opifices post mortem nobilitari volunt. 7. Calix libertus tuus mirifice ipse suo sermone subsecutus est humanitatem litterarum tuarum. Quid quæris? biduo factus est mihi familiaris. 8. Vitia multa ibi offendi, quo veneram. Quid quæris? nihil boni, præter causam. 9. Sit aliquis legum, officii, reipublicæ atque amicorum negligentior: quid, is possitne de tantâ improbitate dubitare? 2470. Ferendus tibi in hoc meus error. Ferendus autem? immo vero etiam adjuvandus. 1. Meum est scire et curare, quid in republicâ fiat. Fiat autem? immo vero etiam quid futurum sit. 2. Quæ fuit unquam in ullo homine tanta constantia ? Constantiam dico? nescio an melius patientiam possim dicere. 3. Num quæ rogatio lata, num quæ nova quæstio decreta est ? Atqui, si res, si vir, si tempus ullum dignum fuit, certe hæc in illâ causâ summa omnia fuerunt. 4. Trebatius noster nondum satis firmo corpore quum esset, ad me mane venit. Quem quum objurgarem, quod parum valetudini parceret, tum ille, nihil sibi longius fuisse, quam ut me videret. Numquidnam novi? inquam. 5. Quid porro quærendum est ? factumne sit? at constat. A quo? at paret. 6. Estne ea ita ut dixi liberalis? Oppido. 7. Quidnam, inquit Catulus, an et laudationes? id enim video poni genus tertium. Ita, inquit Antonius. 8. Nempe negas ad beate vivendum satis posse virtutem? Prorsus nego. 9. Non igitur existimas cadere in sapientem ægritudinem? Prorsus non arbitror. 2480. Qui sunt igitur in istis bonis, quibus partem Chrysogonus dederit? Duo Roscii. Numquisnam præterea? Nemo est. 1. Comites secuti scilicet sunt virginem? Verum; parasitus cum ancillâ. 2. In quâ tandem urbe hæc homines stultissimi disputant? Nempe in eâ, quæ primum judicium de capite vidit Horatii fortissimi viri. 3. Pompeius quum moleste se dixisset ferre, quod Posidonium non posset audire; at ille, Tu vero, inquit, potes. 4. Nimirum igitur confecta res est; videtur enim ad exitum venisse quæstio. Propemodum id quidem. 5. Habetis explicatum omnem, ut arbitror, religionum locum ? Nos vero, frater, et copiose quidem. 6. Forsitan quispiam dixerit, Nonne sapiens, si fame ipse conficiatur, abstulerit cibum alteri homini ad nullam rem utili? Minime vero. 7. Numquid aliud in judicium venit, nisi uter utri insidias fecerit ? Profecto nihil. 8. Non patria præstat omnibus officiis ? Immo vero. 9. Beneficium sequor, non causam. Causa igitur non bona est ? Immo optima. 2490. Ubi fuit Sulla? num Romæ ? Immo longe abfuit. 1. Ego te videre noluerim? Immo vero me a te videri nolui. 2. Si tyrannidem occupare, si patriam prodere, conabitur pater, silebitne filius? Immo vero obsecrabit patrem ne id faciat. 3. Stoici mihi videntur fines officiorum paullo longius, quam natura vellet, protulisse. Nihil ignoveris. Immo aliquid, non omnia. Misericordia commotus ne sis. Sed tamen est laus aliqua humanitatis. 4. Vatinius, pedibus æger, quum vellet videri commodioris valetudinis factus, et diceret se jam bina millia passuum ambulare, Cicero, Dies enim, inquit, longiores sunt. 5. Quid? potes aut, qui male vivat, non eum miserum dicere, aut, quem bene fateare, eum negare beate vivere? Quidni possim? 6. Nimia vetustas vini nec habet eam quam quærimus suavitatem, nec est jam sane tolerabilis : num igitur, qui hoc sentiat, si potare velit, de dolio sibi hauriendum putet? Minime: sed quandam sequatur ætatem. 7. Onomarchus, Quid? tu, inquit, animo si isto eras, cur non in prælio cecidisti potius, quam in potestatem inimici venires? Huic Eumenes, Utinam quidem istud evenisset! sed eo non accidit, quod nunquam cum fortiore sum congressus. 8. Quæso, inquit Xenophon, si vicinus tuus equum meliorem habeat, quam tuus est, tuumne equum malis, an illius? Illius, inquit. Quid si fundum meliorem habeat, quam tu habes, utrum tandem fundum habere malis? lum, inquit, meliorem scilicet. 9. Num placet, quum de eloquentiâ præcipias, aliquid etiam de testimoniis dicendis quasi in arte tradere? Nihil sane, inquit Catulus, necesse est. 2500. Cognitorem adscribit Sthenio. Quem ? cognatum aliquem, aut propinquum ? Non. Thermitanum aliquem, honestum hominem ac nobilem? Ne id quidem. At Siculum, in quo aliquis splendor dignitasque esset? Minime. 1. Ego tibi irascerer? tibi ego Scilicet ! possem irasci ? 2. Adeone me delirare censes, ut ista esse credam? An tu hæc non credis ? Minime vero.- Male, hercule, narras.- Cur?

[ocr errors]

quæso ?

Quia disertus esse possem, si contra ista dicerem. 3. Sed tu mihi videris Epicharmi, acuti nec insulsi hominis, ut Siculi, sententiam sequi. Quam? non enim novi. Dicam, si potero, Latine. 4. Videsne abundare me otio? Quid tum?-Fuisti, sæpe, credo, quum Athenis esses, in scholis philosophorum ? Vero, ac libenter quidem. 5. Animadvertebas igitur, etsi tum nemo erat admodum copiosus, verumtamen versus ab his admisceri orationi? Ac multos quidem a Dionysio Stoico. Probe dicis. 6. Ergo hæc veteranus miles facere poterit, doctus vir sapiensque non poterit? - Ille vero melius, ac non paullo quidem.

9. Le

3.

7. Re

9.

7. Litteras mihi misisti convento Antonio Tiburi. 8. Tarquinius Superbus mortuus est Cumis, quo se post fractas opes Latinorum contulerat. pidus ad me heri vesperi litteras misit Massiliâ. 2510. Litteras scribis Lentuli pueris et Hydrunto et Fundis datas. 1. Scipio, L. Marcio Tarracone, M. Silano Karthagine Novâ ad præsidium Hispaniæ relictis, in Africam trajecit. 2. Silvii posteri usque ad conditam Romam Albæ regnarunt. Anci liberi Suessam Pometiam exsulatum ierant. 4. Majores nostri Capuâ magistratus, senatum, omnia denique insignia reipublicæ sustulerunt, neque aliud quidquam, nisi inane nomen, Capuæ reliquerunt. 5. Accepi tuas litteras, datas Placentiâ; deinde alteras postridie, datas Como. 6. Epaminondas Thehanus habuit obtrectatorem Meneclidam quendam, indidem Thebis. ducitur deprehensus ex itinere Cn. Magius Cremonâ præfectus fabrûm Cn. Pompeii. 8. Emulatione circa bibliothecas regum Ptolemæi et Eumenis, supprimente chartas Ptolemæo, Varro membranas Pergami tradidit repertas. Sub adventum Marcelli prætoris Romani, Poenus agro Nolano excessit et ad mare prope Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutior ex Africâ esset. 2520. Legiones et auxilia provinciatim distribuit; classem Miseni, et alteram Ravennæ, ad tutelam Superi et Inferi maris collocavit; certum militum numerum partim in urbis, partim in sui custodiam allegit. 1. T. Vespasianus Corinthi, Achaiæ urbe, certos nuntios accepit de interitu Galbæ. 2. Archias poeta Antiochiæ natus est, celebri quondam urbe et copiosâ. 3. Sunt fatidici specus, quorum exhalatione temulenti futura præcinunt, ut Delphis, nobilissimo oraculo. 4. Arpini, in municipio Latii, nati sunt Marius ac Cicero. 5. Nola, in urbe Campaniæ, Marcellus Hannibalem Carthaginiensium ducem prælio fudit. 6. Cleomenes hoc dicit, sese in terram esse egressum, uti Pachyno, a terrestri præsidio, milites colligeret, quos in navibus collocaret. 7. Milites legionis Martiæ constiterunt Augusta Taurinorum, in urbe opportunâ, munitâ, propinquâ. 8. Deliciarum causâ et voluptatis cives Romanos Neapoli, in celeberrimo oppido, sæpe vidimus. 9. Demaratus Corinthius quum Corinthiorum tyrannum Cypselum ferre non potuisset, fugisse cum magnâ pecuniâ dicitur, ac se contulisse Tarquinios in urbem Etruriæ florentissimam. 2530. C. Claudius perosus decemvirorum scelera Regillum, antiquam in patriam, se contulerat. 1. Icilius et tribuni militum portâ Collinâ urbem intravere sub signis, mediâque urbe agmine in Aventinum pergunt. 2. Lupus Esquilinâ portâ ingressus, Tusco vico atque inde Melio, per portam Capenam prope intactus evaserat. 3. A portâ Jugario vico in forum venere; inde vico Tusco Velabroque, per boarium forum in clivum Publicium atque ædem Junonis Reginæ perrectum. Quum unus ex signiferis signum non posset movere loco, Flaminius, re nuntiatâ, suo more neglexit. 5. Varro auctor est, Mutinæ quendam, qui efferretur, foro domum remeasse pedibus. 6. Diodorus respondet, pocula se Melitæ apud quendam propinquum suum reliquisse. 7. A Romanis nihil belli domique, nisi auspicato, gerebatur. 8. Fabium, virum egregium olim domi militiæque, decemviratus collegæque plane mutaverant. 9. Nihil domi, nihil militiæ per magistratus geritur sine augurum auctoritate. 2540. Equidem Romæ domique tuæ mallem quam Mitylenis aut Rhodi deversari. 1. Antonius intimus erat in tribunatu Clodio, cujus etiam domi quiddam jam tum molitus est. 2. Malo vero vel cum timore domi esse, quam sine timore Athenis tuis. 3. Amicitiæ vis est in eo, ut unus quasi animus fiat ex pluribus. 4. Num jus civile vestrum ex libris cognosci potest, qui, quamquam

F

4.

« AnteriorContinuar »